Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

395

405

410

Qui legis Electran, et egentem mentis Orelten ,

Aegyfthi crimen Tyndaridosque legis.
Nam quid de tetrioo referam domitore Chimaerae ,

Quem leto fallax hospita paene dedit ?
Quid loquor Hermionen ? quid te, Schoenëia virgo ?

Teque, Mycenaeo Phoebas amata duci ?
Quid Danaën Danaësque nurum, matremque Lyaei ?

Haemonaque, et noctes cui coïere duae ?
Quid generum Peliae ? quid Thesea ? quidue Pelasgum,

Iliacam tetigit qui rate primus humum ?
Huc löle, Pyrrhique parens; Huc Herculis uxor,

Huc accedat Hylas, Iliadesque puer.
Tempore deficiar, tragicos si perfequar ignes ;

Vixque meus capiat nomina nuda liber. Eft er in obfcoenos deflexa Tragoedia risus,

Multaque praeteriti verba pudoris habet. Nec nocet au&ori, mollem qui fecit Achillem,

Infregiffe fuis fortia facta modis.
Junxit Aristides Milesia crimina secum:

Pulsus Aristides nec tamen vrbe fua.
Nec, qui defcripfit corrumpi semina matrum,

Eubius, impurae conditor historiae.
Nec qui composuit nuper Sybaritida, fugit :

Nec quae concubitus non tacuere fuos.
Suntque ea doctorum monumentis mixta virorum,

Muneribusque Ducum publica fa&ta patent. Neue peregrinis tantum defendar ab armis ;

Et Romanus habet multa iocosa liber. Vtque suo Martem cecinit grauis Ennius ore;

Ennius ingenio maximus, arte rudis : Explicat vt caussas rapidi Lucretius ignis,

Casurumque triplex vaticinatur opus ; Sic sua lasciuo cantata est faepe Catullo

Femina, cui falfum Lesbia nomen erat. Nec contentus ea, multos vulgauit amores ,

In quibus ipse fuum fassus adulterium est. Par fuit exigui , fimilisque licentia, Calui ,

415

420

425

[ocr errors]

430

[ocr errors]

Detexit 435

[ocr errors]

440

445

Detexit variis qui sua furta modis.
Quid referam Ticidae , quid Memmi carmen, apud quos

Rebus abeft nomen, nominibusque pudor ?
Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser:

Et leue Cornifici, parque Catonis opus.
Et quorum libris , modo diffimulata Perillae
Nomine, nunc legitur dicta Metella ,

fuo. Is quoque, Phasiacas Argo qui duxit in vndas,

Non potuit Veneris furta tacere: suae.
Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Serui

Carmina. quis dubitet nomina tanta fequi ?
Vertit Ariftiden Sisena: nec obfuit illi

Historiae turpes inseruisse iocos.
Nec fuit opprobrio celebralle Lycorida Gallo,

Sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere iuranti durum putat efle Tibullus;

Sic etiam de fe quod neget illa viro.
Fallere custodem demum docuisse fatetur ;

Seque sua miserum nunc ait arte premi.
Saepe velut gemmam dominae fignumue probaret :

Per caussam meminit se tetigiffe manum.
Vtque refert, digitis saepe est nutuque locutus,

Et tacitam menfae duxit in orbe notam. Et quibus e succis abeat de corpore liuor ,

Impresso fieri qui folet ore, docet. Denique ab incauto nimium petit ille marito,

Se quoque vti feruet ; peccet vt illa minus. Scit, cui latretur, cum solus obambulat ipse :

Cur toties clausas exscreet ante fores. Multaque dat talis furti praecepta : docetque,

Qua nuptae poffint fallere ab arte viros. Nec fuit hoc illi fraudi; legiturque Tibullus,

Et placet, et iam te Principe notus erat. Inuenies eadem blandi praecepta Properti;

Districtus minima nec tamen ille nota eft. His ego fuccelli , quoniam praestantia candor Nomina viuorum dissimulare iubet.

MS

450

455

460

465

Non

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Non timui, fateor , ne , qua tot iëre carinae ,

Naufraga, seruatis omnibus, vna forat. Sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes.

Haec est ad nostros non leue crimen auos. Quid valeant tali; quo poffis plurima iactu

Fingere; damnofos effugiasue canes. Tessera quot numeros habeat: distante vocato

Mittere quo deceat, quo dare missa modo.
Discolor vt recto grassetur limite miles,

Cum medius gemino calculus hoste perit.
Vt mage velle sequi fciat, et reuocare priorem ;

Ne tuto fugiens incomitatus eat.
Parua sedet ternis instructa tabella lapillis;

In qua vicisse est, continuasse suos.
Quique alii lusus (neque enim nunc persequar onines)

Perdere rem caram , tempora nostra , folent.
Ecce canit formas alius iactusque pilarum.

Hic artem nandi praecipit, ille trochi.
Compofita eft aliis fucandi cura coloris :

Hic epulis leges hofpitioque dedit.
Alter humum, de qua fingantur pocula , monstrat :

Quaeque docet liquido testa sit apta mero.
Talia fumofi luduntur mense Decembris ;

Quae damno nulli composuisse fuit. His ego deceptus non tristia carmina feci;

Sed tristis nostros poena secuta iocos. Denique nec video de tot fcribentibus vnum

Quem fua perdiderit Musa: repertus ego. Quid fi fcripfiffem mimos, obfcoena iocantes ,

Qui semper ficti crimen amoris habent ?
In quibus adfidue cultus procedit adulter ;

Verbaque dat ftulto callida nupta viro.
Nubilis hos virgo, matronaque, virque, puerque

Spectat ; et e magna parte Senatus adeft.
Nec fatis incestis temerari vocibus aures :

Adsuescunt oculi multa pudenda pati. Cumque fefellit amans aliqua nouitate maritum,

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

505 Plau

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

$20

Plauditur ; et magno palma fauore datur. Quoque minus prodest, scena est lucrosa poëtae ,

Tantaque non paruo crimina Praetor emit.
Inspice ludorum sumtus, Auguste, tuorum:

Emta tibi magno talia multa leges.
Haec tu spectasti, spectandaque saepe dedisti.

Maieftas adeo comis vbique tua est.
Luminibusque tuis , totus quibus vtitur orbis,

Scenica vidisti lentus adulteria.
Scribere si fas eft imitantes turpia mimos;

Materiae minor eft debita poena meae.
An genus hoc fcripti faciunt sua pulpita tutum ;

Quodque libet, mimis scena licere dedit ?
Et mea sunt populo saltata poëmata saepe:

Saepe oculos etiam detinuere tuos.
Scilicet in domibus vestris, vt prisca virorum

Artifici fulgent corpora picta manu ;
Sic, quae concubitus varios Venerisque figuras

Exprimat, eft aliquo parua tabella loco.
Vtque fedet vultu fafsus Telamonius iram,

Inque oculis facinus barbara niater habet: Sic madidos ficcat digitis Venus vda capillos:

Et modo maternis tecta videtur aquis. Bella fonant alii , telis instructa cruentis:

Parsque tui generis, pars tua facta canunt.
Inuida me fpatio Natura coërcuit areto,

Ingenio vires exiguasque dedit.
Et tamen ille tuae felix Aeneïdos auctor,

Contulit in Tyrios arma virumque toros :
Nec legitur pars vlla magis de corpore toto

Quam non legitimo foedere iunctus amor,
Phyllidis hic idem, tenerosque Amaryllidis ignes,

Bucolicis iuuenis luserat ante modis.
Nos quoque iam pridem scripto peccauimus vno.

Supplicium patitur non noua culpa nouum.
Carminaque edideram, cum te deliéta notantem

Praeterii toties iure quietus eques.

525

9

530

$35

540

[ocr errors]

Ergo,

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ergo, quae iuueni mihi non nocitura putaui

Scripta parum prudens, nunc nocuere seni?
Sera redundauit vereris vindicta libelli;

Distat et a meriti tempore poena fui.
Ne tamen omne meum credas opus effe remiffum ;

Saepe dedi noftrae grandia vela rati.
Sex ego Fastorum fcripfi totidemque libellos;

Cumque suo finem mense volumen habet.
Idque tuo nuper scriptum fub nomine, Caefar,

Et tibi facratum fors mea rupit opus.
Et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis :

Quaeque grauis debet verba cothurnus habet.
Di&taqne sunt nobis', quamuis manus vltima coepto

Defuit, in facies corpora versa nouas.
Atque vtinam reuoces animum paulisper ab ira ,

Et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi !
Pauca , quibus prima surgens ab origine mundi ,

In tua deduxi tempora, Caefar, opus :
Adspicias, quantum dederis mihi pectoris ipfe ;

Quoque fauore animi teque tuosque canam. Non ego mordaci deftrinxi carmine quemquam į

Nec meus vllius crimina versus habet, Candidus a falibus suffufis felle refugi :

Nulla venenato litera mixta ioco eft. Inter tot populi, tot scripti millia noftri,

Quem mea Calliope laeserit, vnus ego. Non igitur nostris vllum gaudere Quiritem

guror, at multos indoluifle, malis.
Nec mihi credibile est quemquam insultasse iacenti;

Gratia candori fi qua relata meo eft.
His precor, atque aliis poffint tua numina fleti

O Pater, o Patriae cura falusque tuae.
Non vt in Ausoniam redeam, nisi forfitan olim,

Cum longo poenae tempore victus eris.
Tutius exfilium, palloque quietius , oro :

Vt par delicto sit mea poena fuo.

1

565

72

[ocr errors]

575

« AnteriorContinua »