Imatges de pàgina
PDF
EPUB

scripturam Heinsii revocavi. ita enim legisse Seneca videtur, qui Nat. qu. II 28 3: lato, ut ita dicam, ictu et totum globum simul dissipante opus est, ut sonitus erumpat, qualis auditur, cum tonat. idem autem quae scripsit initio c. XXVI de origine imbrium, valde dubiam mihi faciunt correctionem, quam v. 269 dedi, INCLUSI nimbi, explicant illud hinc, quod in vulgata scriptura male me habuit. velim deleri coniecturam ceteroquin solitis scribae Merroribus satis munitam. 405 SED UTI EST DE MAREST sine libris inserui eo lo

MORE COEPTIS

-

SIGNIS.

co, quo est in versu XIII 135. poterat abesse hoc loco, si, ut in illo vel III 178, XV 170, nudum praedicatum esset: sed iunctum est dativo possessivo signis; ab adiectivo simillima non hic, sed rudibus pendet. quam ob rem rasuram in M cept... non supplevi scriptura aliorum librorum, quam manus secunda in illum intulit, eraso scilicet, quod leviori opera corrigi non posset. 470 QUOD FACIT, HAMATUM EST. auratum est libri omnes. correctio certior fortasse Heinsiana v 80, ubi Mammoto, olim sine dubio hammoto. perpetuo hic scriba ineptit in adicienda aut detrahenda ea littera. etiam II 799 et IV 720 dedit amatis, amo. vulgatam non tuetur VII 673 iaculum, cuius fuit aurea cuspis; at emendationem v 384, Propert. III 12 9 Haupt. 545, 547 recepi quae in proecdosi posthabui. non est probabile solum Peneum invocatum voluisse poetam, a patre filiam mutatam fuisse. Tellurem aut crediderim desumptam ex Aesch. Promethei vv. 565 581 H., quam fabulam relegisse eum oportet antequam versum abhinc vigesimum conscriberet, aut ex fabula Antiochena, quam habet Nonnus Dion. XXXIII 214 (Munro, Aetna p. 43). 640 RICTUS NOVAQUE UT CONSPEXIT IN UNDA CORNUA. ripas libri. tuendum reor, quod nemo probare ausus. rictus et cornua redeunt vv. 740 741: rictus bovis est apud Plinium Nat. h. VIII 74: vultus et cornua vidit in unda etiam Actaeon III 200. quantum accedere putatur tenerioris affectus ex anaphora vulgatae scr., tantum deperit ex narrationis partium con

venientia.

664 TALIA MAERENTES. maerenti multi libri, inter quos L, qui cum MBE accusativorum pluralium in is tot exempla vel vestigia servavit, ut restitui deinceps pridem potuerint. s hic abstulit proximum sub. submoveri sollemniter dicitur cum lictor iussu et auctoritate magistratus multitudinem itineri obstantem dissipat. quae quia in partes diversas decedere solet, submovere est interdum dividere. Germaniam ab Italia submovent Alpes apud Plinium. sed adest hic turba, pater et sorores, v. 643, quas recessisse quis putaverit? iter impeditur a circumsistentibus. qui auctoritate agit, animadvertit, iter aperit, est Argus. Hae sunt meae in hoc libro emendationes. aliorum aeque faciles recepi Heinsii 560 677, Burmanni 435, Luc. Muelleri 601, incertorum auctorum 313 580; uti nec, quis primus 343 344 hoc ordine dederit, novi: ipsum me fecisse olim non notavi. scripturas reliquas tenacius paulo et plenius quam olim codicis M reddidi, cui accedebat in hoc et proximo libro interdum codex Bernensis 363 saec. IX, olim monasterii Floriacensis ad Ligerim, qui Servium P. Danielis, puto, servavit, cuius collatio perdiligens H. Keilii apud me inventa est. qui ubi aperte fidem fallebant, descendi proxime ad L, antiquissimum ex interpolatis. is sine fraudis suspicione versus aliquot in M omissos et scripturas viginti suppeditavit, quarum loco glossemata M 307 622 710, rasuras 152 720 habebat. Erfurtanus eiusdem notae, saeculo uno recentior, adhibitus est 484. reliquorum librorum prorsus incognitorum opem precariam defugi: quae 72 340 637 recepi, in ipso limite, quem mihi scripsi, posita sunt. sed tamen ad partes vocavi locis undeviginti, quibus, praeter 552, unius litterulae discrimine probabilia habebant; praeterea dederunt 660 quod erasum in M, 678 cuius vestigium servavit in nova, 747 de quo adnotavi ad VII 162.

LIB. II v. 244 CUM PHEGIACO ERYMANTHO. ita dedi in proecdosi anni MDCCCL. Psophis vetere nomine

fuit Onría secundum Pausan. VIII 24 2 et 8, Pηrela secundum Herodianum I p. 280, 10. ab hoc est Phegeius IX 412, ab illo Phegiacus. non opus est rediri ad Glareani Psophiacum, quod debebat esse Psophidium, Herodian. II p. 883, 2, etsi Ovidius a Phocide fecit Phocaicum II 569 et Phoceum Am. II 6 15. 399 STIMULOQUE DOLENS ET VERBERE SAEVIT; SAEVIT, ERUM quod in proecdosi dederam, petiveram ex codicum trium Heinsii scriptura apud Jahnium omissa. stimulos M, inutiliter; deinde Saevit enim omnes libri. sustuli vitium, quod redit VII 687, tum interpunxi post saevit, quae virgula loco esset particulae copulativae in huius modi anaphora subsequi solitae: v. 539 542 et XIII 580 582 vidit et, XIV 698 700 Viderat - Viderat et, XIII 427 428 crinem-crinem lacrimasque. 'erum insuper habitum obiectat, natum perditum imputat.' 497 TER QUINQUE FERE

Vidit

NATALIBUS AUCTUS. ita dederam, quod M fere a ma. pr., postremam vocem erasam habere notabatur. annos. annis, actis reliqui libri. crescentes anni sunt x 24. 774 VULTUMQUE INITA AD SUSPIRIA DUXIT. ima (hoc in ras. a ma. sec. M) ad suspiria, deae ad suspiria libri, alterum vix satis latine, alterum ab interpolatione. ducere, trahere vultum dixit poeta Pont. IV 1 3, 8 12. ipsam emendationem non habeo nunc, quo adstruam. 823 FRIGUSQUE PERURGUET. hoc minus etiam praestiterim. per ungues libri meliores, per artus interpolati. Hauptius per inguen et proximo versu callent, mira infelicitate. putabam versum adiectum esse, quia corruptela verbum, quo opus, abstulerat. simile factum apparebit, idque clarissime, IX 415. sed cum adurguere, inurguere, suburguere proba sint, perurguere ante Suetonium vix reperitur, in Lucilii Aetna v. 227 explosum est ab editore Cantabrigiensi. 808 GLACIES INSERTO SAUCIA SOLE. incerto libri, cui nullus hic locus. inserti radii solis sunt apud Lucretium II 115; quod cum Vergilius in versu apud Munroem adposito improbasse videretur, invenit Ovidius, ubi appositius diceretur. 871 FISSA PEDUM- VESTI

X

GIA sine libris scripsi, qui Falsa, aperte mendosum. Aliorum coniecturas, etsi factae sunt, nullas recepi. redii hic quoque paulo quam olim attentius ad scripturas M et B (habet hic v. 11 uidetur, 19 adclyui adscripto l'adcliuo); debebam etiam in cygnus, uti B in indice libri, .IIII. cygnus in auem cygnus, M perpetuo, 367 377 539, quod toto libro XII exhibui, quamvis, ut Progne, discedat a codice Vergiliano; poteram in Non 14 cum B, nisi forte M, quod videor notasse, rasuram habet; poteram etiam 527 529. secutus sum bis grammaticorum testimonia, L in locis undetriginta eius plane modi, quo, quae genuina is liber servaverit, satis iudicari potest; dubius eram 132 et 819. ad codices incognitos confugi viciens quinquiens, sed aut in parvi momenti discriminibus, aut ubi scribam M deliquisse more suo pateret, glossematis receptis 284 376 723, syllabis permutatis 485, ut infra ad VII 162 adnotavi, halucinantem aliorum locorum memoria 792, aut ubi scriptura M in rasura extaret, 688 vicina tota 788 successibus atque 821 flectitur. ex E poterant fortassis admitti, quae olim dedi, 701 suo pretium, Aglauros Peneos 739 749 243; ascivi Maeandros 246.

LIB. III v. 151 PHOEBUS UTRAQUE DISTAT IDEM CRETA. idem terra libri, suspectum iam Bentleio, qui meta ex 145 iteratum volebat. loco IV 214 nihil inest, quod II 68 XI 258 et tot similibus opponi possit. quod dedi, ad romani moris ludos circenses ita referebam, ut cretam, qua circum praeduxerunt ad victoriae notam, Plin. N. h. xxxv 199, pertinuisse putarem inter carceres et spinae partem inferiorem, in qua metas et a dextra parte metam ultimam poeta Trist. IV 8 35 Am. III 15 2 adsignificaret; quo loco Olympiae, пερì tépμa dpóμov, Pind. Ol. III 33, arbores Hercules plantaverat: ut id metarum discrimen ad cretam translatum sit. stadii metae X 597 664 alienae sunt a cursus Solis comparatione. 368 TANTUM HAEC IN FINE LOQUENDI. tamen haec libri. atqui explicatio sequi videtur, non oppositio, plane ut

XIV 98 100, abstulit usum Verborum

posse queri tantum - reliquit; 1655 retices — tantum suspiria ducis; IV 264 IX 265 XI 280. compendia utriusque vocis leviter differunt.

474 AD SPECIEM REDIIT. ad faciem (fatiem E) libri, quod cum numquam intellegerem, olim posui laticem, ut est 499 spectantis in undam, IV 353: nunc SPECIEM, eo sensu, quo extat IX 473 XI 677 XV 199 252 420. 641 INQUIT OPHELTES. olim inquit Acoete dederam, quod sub rasura M latere visum. est id satis veri simile; sed tamen ofeltes, quod nunc habet, est a manu prima, ac putaverim in archetypo antiquitus fuisse supra adscripto acoete et adiecto aliqui versu proximo spurio, quo pro subiecto enunciati quisque inducitur, tenet ad supplendam aposiopesin scriptum fuisse videtur: habent tamen timet MLE, atque ea causa fuit, cur scriptum acoete in M deleretur, cuius scribam intellectui prospicere videas VII 756 x 653 697 XII 70. interpolator nutu addidit, quia ignorabat significare id ipsum esse, nutu et signis loqui, ut lexica docent. maxima et ipsum imperitam manum prodit, nec post laevam pete' omnium locum habet. 675 SANNAMQUE CUTIS DURATA TRAHEBAT. AT LIBYS ABSTENTOS - quae a v. 672 antecedunt, olim a me emendata, vulgo recepta sunt. correxeram ex et presso ML expresso, quod fere dicit Plinius IX 102 in dorsum elatum: interpunxeram post flecti et iunxi Incipit huic, quamvis sequente dixit; namque ita IV 790 excipit unus -quaerens, VII 681 Excipit-et-dixit. sequitur igitur in libris omnibus squamamque cutis trahebat, nimis absurdum apud Halieuticon poetam. delphines integuntur corio tantum Plin. N. h. IX 40. putaveris scribae locum obfuisse IV 577 Durataeque cuti squamas increscere. sed, puto, maxime nocuit vocabuli insolentioris ignoratio et quod squamam trahere dictum videretur ut v 205 naturam trahere, VII 289 colorem rapere, VIII 760 pallorem ducere, neque aliud significari quam XIV 282 Osque meum sensi pando occallescere rostro: cum artificiosius duplex indicetur, et indurari corium et ipso eo rigore servari san.

« AnteriorContinua »