P. Ovidii Nasonis Opera, e textu Burmanni;: Metamorphoseon libri I-VII

Portada
Impensis Talboys et Wheeler; et Gulielmi Pickering, Londini., 1826
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 169 - ... illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum, sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phaethon, rutilos flamma populante capillos, volvitur in praeceps, longoque per aera tractu 320 fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Pàgina 78 - Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat ; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est.
Pàgina 246 - liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!' dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora 480 nudaque marmoreis percussit pectora palmis. pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem.
Pàgina 151 - Phaethon miratur, opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
Pàgina 75 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Pàgina 117 - ... vestigia passu. ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535 sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Pàgina 224 - Phoebus utraque distat idem terra finditque vaporibus arva. sistite opus praesens nodosaque t ollite lina!» iussa viri faciunt intermittuntque laborem. Vallis crai piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulaverat artem ingenio natura suo; nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum; fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Pàgina 111 - ait ; " quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra." 465 dixit et eliso percussis acre pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum : fugat hoc, facit illud amorem ; quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 470 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Pàgina 62 - ANTE mare et terras et (quod tegit omnia) caelum, unus erat toto naturae vultus in orbe, quern dixere Chaos : rudis indigestaque moles, nee quicquam nisi pondus iners, congestaque eodem non bene junctarum discordia semina rerum. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan...
Pàgina 226 - ... duae pedibus demunt ; nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.

Informació bibliogràfica