Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[blocks in formation]

SVMTIBVS A. HAVDE ET I, C. SPENERI
Bibliop. Reg. et Acad. Scient. priuil.

[ocr errors]

METAMORPHOSEON

SERIES

COMPENDIOSA

EX

GVILIELMI CANTERI

NOVARVM LECTIONVM
LIB. I. CAP. XX.

Exiftimo equidem multis, cum Ouidii Transformationes legunt, idem quod mihi faepe, contingere: vt perpetuam illam et numquam interruptam narrationum tam variarum connexionem fatis mirari nequeant: quodque in hoc apere Poëta tam conuenienter propofito fuo, a prima mundi origine ad fua vsque tempora, perpetuum carmen artificiofiffime deducat. Quae quidem res ita me femper delectauit, vt temperare mihi tandem non potuerim, quin, opere toto femel peruoluto, ordinis rationem per fingulas fabellas confiderarem, atque adeo totum opus quafi in epitomen quamdam redigerem: vt, quam ex partibus fingulis olim voluptatem ceperam, eam tunc e toto poëmate breuiter fub oculos pofito, longe pleniorem perciperem: et poëtae ingenium cum in aliis rebus multis, tum in hac praecipue non vulgare fuisse deprehenderem. Huius porro voluptatis fručtum vt cum aliis etiam, nec inuitis fortaffe, communicemus; vifum eft hoc loco Transformationes Ouidii, quam breuiffime fieri potuit excerptas, Lectori, tamquam in tabella, Spectandas proponere: earumque methodum omnem velut digito commonftrare. Ea autem fic habet.

LIB. I. Principio Chaos in elementa quatuor diftinguitur, quibus cum fui darentur fingulis incolae; bomo ex terra et aqua creatus eft. Secutae funt aetates hominum quatuor. In quarum poftrema de Gigantum fanguine nati funt homines. Qui cum effent impii, Iupiter, quam uis antea Lycaonem in lupum mutaffet, generali nihilominus fupplicio diluuium inducens, omnia in aquam conuertit. Hic foli relinquuntur fuperftites Deucalion et Pyrrha. Qui poft redditam terram, iactis poft terga lapidibus, humanum repararunt genus. Nam reliqua qui. dem animalia, fponte fua ex humore et calore prodierunt. Interque ea et Pytho ferpens. Quem cum Apollo interemiffet, Pythios ludos in rei memoriam inftituit. In quibus victores esculea corona donabantur. nondum enim extiterat laurus, donec in eam Daphne puella fuit conP. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

A

uerfa

uerfa. Quod cum accidiffet, tum ad patrem eius Peneum, cum reliqui fluuii, fiue congratulandi, fiue etiam confolandi gratia conuenisfent, folus defideratus eft Inachus, quod de filia fua Iöne follicitus effet, quam Iupiter poft ftuprum in iuuencam mutarat. Ea cum ab Argo cuftodiretur, Mercurius eum. narrata prius Nymphae Syringis in arundinem Transformatione, occidit. cuius oculi deinde a Iunone in pauonem collati fuerunt. Tum Io, priftina mulieris forma recepta, Epaphum parit.

[ocr errors]

LIB. II. Qui cum aliquando Phaethonti Apollinem, vt falfum ac fuppofititium patrem, obieciffet; ille currus Solaris imperium ad diem vnum a patre in pignus verae ftirpis petiit. Quo impetrato, terra ab eo tota accenditur, et inter caetera nigrefcunt Aethiopes. Phaethontem deinde fulmine percuffum dum lugent forores, et vna cognatus Cygnus; illae in arbores, hic in cygnum mutatur. Tum Iupiter, luftrato terrarum orbe, ac priftino vigori reftituto, in Calliftonem incidit, eamque fumta Dianae forma ftuprauit. Ob id irata Iuno, Calliftonem in vrfam conuertit: quam poftea Arcas filius transfixurus fuerat, nifi vtrumque Iupiter inter fidera retuliffet. Qua de re cum apud Oceanum Iuno conquesta esset, in coelum relata fuit humeris pauonum, qui nuper variegati fuerant: ficut et Coruus nuper ex albo niger erat redditus, cum Cornicis monitis, quae illi tum fuam in cornicem, tum Nytimenes in noctuam mutationem explicarat, non obtemperaffet, fed audaEter Coronidis adulterium ad Apollinem detuliffet. Eius deinde filio, Aefculapio, cum futura praediceret Ocyroë, in equam ira diuina vertitur. Tum Chiron, pater, Apollinis auxilium fruftra inuocauit: quod ille, iam in Elide paftor factus, aliud ageret, neglectis bubus. Id quod Mercurio illos furandi occafionem dedit. qui deinde Batti, cum is folus effet furti confcius, perfidia fe commutando deprehenfa, in indicem lapidem eum conuertit. Inde in Atticam ingreffus, Herfe, Cecropis filia, potitur. Cui dum inuidet foror Aglauros, in faxum obrigefcit. Poftea Iupiter, cum ipfum boues Agenoris ad littus aduertere iuffiffet, fumta tauri fpecie, Europam per mare in Cretam transuexit.

LIB. III. Hic Agenor Cadmum iubet filiam amissam inueftigare. Quod dum ille facit, e dentibus draconis occifi, in terra fatis, enafcuntur homines: cum quibus ille deinde Thebas condidit. Huic primum valde luctuofa fuit nepotis Actaeonis, in ceruum mutati, dilaceratio: quamuis

Iunoni grata fuerit, quae Semelen pellicem oderat. Ideoque ad ipfam fub facie Beroes nutricis accedens, mortem illi procurauit. Paulo poft Iuppiter cum Iunone difputans, vtra Venus effet fuauior, Tirefiam adhibet arbitrum: quandoquidem fexum vtrumque fuerat expertus. Is lata contra Iunonem fententia, ab illa quidem vifu priuatus, a Ioue autem vaticinandi fcientiam confecutus eft. Primum autem eius oraculum in Narciffo comprobatum fuit: qui, cum puellas omnes, inter quas et Echo prae amoris impatientia in vocem fuerat conuerfa, temfiffet; fui ipfius denique amore contabefcens, in florem mutatus eft. Pentheus tamen vatem hunc irridebat, quamquam et ipfi vera praedixerat. Nam, cum Bacchi celebrarentur Orgia, ille famulum quemdam facrorum, poftquam nautas in pifces fuiffe transformatos ab eo intellexerat, in vincula coniecit, et inde a Bacchis fuit difcerptus. Id quod magnam apud omnes fidem facris conciliauit.

con

LIB. IV. Alcithoë tamen, vna cum fororibus, conftanter ea contemnebat. Adeo vt in fefto varias ad colum hiftorias illae fibi inuicem narrare coeperint, partim de moris denigratis, partim de Apolline in Eurynomen verfo, vt cum Leucothoë concumberet: quamobrem Clytie zelotypa in Heliotropium fuerit mutata: partim etiam de Hermaphrodito et Salmacide nympha, in vnum corpus concretis. Quo facto, forores ipfae in vefpertiliones, earumque telae in vitem et pampinos transformatae funt. Hac de re cum Agaue laetaretur, magnus ei dolor oblatus eft: quando Ino ot Athamas in mare per infaniam profiluerunt, et facti funt dii marini. Quos dum mulieres Thebanae pro mortuis deplorant, in faxa et volucres commutantur. Cadmus quoque hac calamitate commotus, relictis Thebis, in Illyriam cum vxore profectus eft. vbi vterque anguineam formam accepit. Solus itaque reftabat Bacchi de con. temtoribus Acrifius, auus Perfei, qui Gorgonis caput amputauit. E cuius guttis in terram delapfis angues exorti funt: et Atlantem in montem, virgasque, poft Andromedam liberatam, in lapides conuertit. Orto deinde in nuptiis tumultu, Phineum cum fuis, vnaque Proetum et Polydecten, faxeos reddidit.

LIB. V. Tum Pallas, quae illi hactenus comes fuerat, ipfo relicto, in Heliconem fe confert, vt Hypocrenen infpiciat. Ibi narrant illi Mufae de Pyreneo, et Pieridibus in picas conuerfis; poftquam, cantu de variis transformationibus inftituto, cum ipfis contendissent.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »