Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

OPERA

CVRANTE

IOANNE PETRO MILLERO,

TOM VS II.

REG

BEROLINI, 1757.

ΩΣ (Ο) Ω) Ό Ό). Ο α

SVMTIBVS A, HAVDE ET I, C. SPENERI

Bibliop. Reg. et Acad. Scient. priuil.

SERIES COMPENDIOSA

EX
GVILIELMI CANTERI
NOVARVM LECTIONVM

LIB. I. CAP. XX. Existimo equidem multis, cum Ouidii Transformationes legunt , idem quod mihi saepe, contingere : ut perpetuam illam et numquam interruptam narrationum tam variar::m connexionem satis mirari nequeant : quodque in hoc Qpere Poëta tam conuenienter proposito suo, a prima mundi origine ad sua vsque tempora , perpetuum carmen artificioslime deducat. Quae quidem res ita me semper dele&tauit, vt temperare mihi tandem non potuerim, quin , opere toto semel peruoluto , ordinis rationem per fingulas fabellas considerarem, atque adeo totum opus quasi in epitomen quamdam redigerem: vt, quam ex partibus fingulis olim tatem ceperam, eam tunc e toto poëmate breuiter sub oculos posito, longe pleniorem perciperem: et poëtae ingenium cum in aliis rebus multis , tum in hac praecipue non vulgare fuisse deprehenderem. Huius porro voluptatis fruétum vt cum aliis etiam, nec inuitis fortasse, communicemus; vifum eft hoc loco Transformationes Ouidii , quam breuissime fieri potuit excerptas, Lectori , tamquam in tabella , Spectandas proponere: earumque methodum omnem velut digito com. monftrare. Ea autem fic habet.

LIB. I. Principio Chaos in elementa quatuor diftinguitur , quibus cum sui darentur fingulis incolae ; bomo ex terra et aqua creatus eft. See cutae sunt aetates hominum quatuor. In quarum postrema de Gigantum Sanguine nati sunt homines. Qui cum essent impii , Iupiter, quamuis antea Lycaonem in lupum mutasset, generali nihilominus Supplicio diluuium inducens , omnia in aquam conuertit.

Hic foli relinquuntur superstites Deucalion et Pyrrha. Qui post redditam terram, iactis poft terga lapidibus, humanum repararunt genus. Nam reliqua qui. dem animalia , Sponte sua ex humore et calore prodierunt. Interque ea et Pytho serpens. Quem cum Apollo interemisset, Pythios ludos in rei memoriam inftituit. In quibus victores esculea corona donabantur. nondum enim extiterat laurus , donec in eam Daphne puella fuit conP. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

A wersa

versa. Quod cum accidisset, tum ad patrem eius Peneum, cum reli. qui fluuii , fiue congratulandi , fiue etiam confolandi gratia conuenisSent, Solus defideratus est Inachus, quod de filia sua Töne sollicitus effet, quam Iupiter poft ftuprum in iuuencam mutarat. Ea cum ab Argo cuftodiretur, Mercurius eum, narrata prius Nymphae Syringis in arundinem Transformatione , occidit. cuius oculi deinde a Iunone in pauonem collati fuerunt, Tum , pristina mulieris forma recepta, Epaphum parit.

LIB. II. Qui cum aliquando Phaëthonti Apollinem, vt falfum ac supposititium patrem, obiecisset; ille currus Solaris imperium ad diem vnum a patre in pignus verae ftirpis petiit. Quo impetrato, terra ab eo tota accenditur, et inter caetera nigrefcunt Aethiopes. Phaethontem deinde fulmine percussum dum lugent fororcs , et vna cognatus Cygnus ; illae in arbores, hic in cygnum mutatur. Tum Iupiter, lustrato terrarum orbe, ac pristino vigori reftituto, in Calliftonem incidit, eamque sumta Dianae forma stuprauit. Ob id irata luno, Callistonem in vrsam conuertit : quam poftea Arcas filius transfixurus fuerat , nisi utrumque Iupiter inter fidera retulisset. Qua de re cum apud Oceanum Iuno conquesta esset, in coelum relata fuit humeris pauonum, qui nuper variegati fuerant : ficrit et Coruus nuper ex albo niger erat redditus , cum Cornicis monitis , quae illi tum suam in cornicem, tum Nyetimenes in no&tuam mutationem explicarat, non obtemperasset , sed audaEter Coronidis adulterium ad Apollinem detulisset. Eius deinde filio, Aesculapio , cum futura praediceret Ocyroë, in equam ira diuina ver. titur. Tum Chiron, pater, Apollinis auxilium fruftra inuocauit: quod ille, iam in Elide pastor factus, aliud ageret, neglectis bubus. Id quod Mercurio illos furandi occafionem dedit. qui deinde Batti, cum is folus esset furti confcius, perfidia se commutando deprehenfa , in indi. cem lapidem eum conuertit. Inde in Atticam ingressus, Herse, Cecropis filia, potitur. Cui dum inuidet foror Aglauros, in saxum obrigefcit. Poftea Iupiter, cum ipsum boues Agenoris ad littus aduertere iufliffet , fumta tauri specie, Europam per mare in Cretam transuexit.

LIB. III. Hic Agenor Cadmum iubet filiam amiffam inueftigare. Quod dum ille facit, e dentibus draconis occisi, in terra satis, enafcuntur homines : cum quibus ille deinde Thebas condidit. Huic primum valde luctuosa fuit nepotis Actaconis, in cerunm mutati, dilaceratio: quamuis

xerat.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Iunoni grata fuerit, quae Semnelen pellicem oderat. Ideoque ad ipsam sub facie Beroës nutricis accedens , mortem ili procurauit. Paulo poft Iuppiter cum Iunone disputans, vtra Venus esset suauior, Tirefiam adhibet arbitrum : quandoquidem sexum vtrumque fuerat expertus. Is lata contra Iunonem sententia, ab illa quidem visu priuatus, a lone autem vaticinandi scientiam consecutus eft.

Primum autem eius oraculum in Narcisso comprobatum fuit : qui, cum puellas omnes, inter quas et Echo prae amoris impatientia in vocem fuerat conuerfa, con. temfisset; sui ipfius denique amore contabefcens, in florem mutatus eft. Pentheus tamen vatem hunc irridebat, quamquam et ipsi vera praedi

Nam, cum Bacchi celebrarentur Orgia, ille famulum quemdam Sacrorum, poftquam nautas in pisces fuisse transformatos ab eo intelle. xerat , in vincula coniecit, et inde a Bacchis fuit discerptus. Id quod magnam apud omnes fidem facris conciliavit.

LIB. IV. Alcithoë tamen, vna cum sororibus, constanter ea con. temnebat. Adeo ut in festo varias ad colum historias illae fibi inuicem narrare coeperint, partim de moris denigratis, partim de Apolline in Eurynomen verso, vt cum Leucothoe concumberet : quamobrem Clytie zelotypa in Heliotropium fuerit mutata : partim etiam de Hermaphrodito et Salmacide nympha, in unum corpus concretis. Quo facto , sorores ipsae in vespertiliones , earumque telae in vitem et pampinos transformatae sunt. Hac de re cum Agaue laetaretur , magnus ei dolor oblatus eft : quando Ino ot Athamas in mare per insaniam profiluerunt, et fatti Sunt dii marini. fuos dum mulieres Thebanae pro mortuis deplorant , in saxa et volucres commutantur. Cadmus quoque hac calamitate commotus, relićtis Thebus, in Illyriam cum vxore profectus est. vbi vter. que anguineam formam accepit. Solus itaque reftabat Bacchi de cons temtoribus Acrisius, auus Persei, qui Gorgonis caput amputauit. E cuius guttis in terram delapfis angues exorti sunt : et Atlantem in montem, virgasque , post Andromedam liberatam, in lapides conuertit. Orto deinde in nuptiis tumultu , Phineum cum suis, vnaque Proetum et Polydecten, Saxeos reddidit.

LIB. V. Tum Pallas, quae illi hactenus comes fuerat, ipso reliéto, in Heliconem se confert, vt Hypocrenen inspiciat. Ibi narrant illi Musae de Pyreneo , et Pieridibus in picas conuersis ; poftquam, cantu de variis transformationibus inftituto, cum ipfis contendissent.

A 2

LIB

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinua »