Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

OPERA

CVRANTE

IOANNE PETRO MILLERO,

TOM VS II.

BEROLINI, 1757.

ΟΥΣ ΟΣ ΩΣ ΩΣ - (ΟΣ

SVMTIBVS A, HAVDE ET I. C. SPENERI

Bibliop. Reg. et Acad. Scient. priuil.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

METAMORPHOSEON
SERIES COMPENDIOSA

EX
GVILIELMI CANTERI
NOVARVM LECTIONVM

LIB. I. CAP. XX. Existimo equidem multis, cum Ouidii Transformationes legunt, idem quod mihi saepe, contingere : ut perpetuam illam et numquam interruptam narrationum tam variari.m connexionem fatis mirari nequeant : quodque in hoc Opere Poëta tam conuenienter proposito fuo, a prima mundi origine ad sua vsque tempora , perpetuum carmen artificiofilime deducat. Quae quidem res ita me semper dele&tauit , vt temperare mihi tandem non potuerim, quin , opere toto semel peruoluto , ordinis rationem per singulas fabellas considerarem, atque adeo totum opus quasi in epitomen quamdam redigerem : vt, quam ex partibus fingulis olim voluptatem ceperam, eam tunc e toto poëmate breuiter sub oculos pofito, longe pleniorem perciperem: et poëtae ingenium cum in aliis rebus multis , tum in hac praecipue non vulgare fuisse deprehenderem. Huius porro voluptatis fructum vt cum aliis etiam, nec inuitis fortasse, communicemus; visum est hoc loco Transformationes Ouidii , quam breuissime fieri potuit excerptas, Lettori , tamquam in tabella , Spectandas proponere: earumque methodum omnem velut digito commonftrare. Ea autem fic habet.

LIB. I. Principio Chaos in elementa quatuor diftinguitur , quibus cum sui darentur fingulis incolae ; bomo ex terra et aqua creatus eft. Se. cutae sunt aetates hominum quatuor. In quarum poftrema de Gigantum Sanguine nati sunt homines. Qui cum effent impii , Iupiter, quamuis antea Lycaonem in lupum mutasset, generali nihilominus fupplicio diluuium inducens , omnia in aquam conuertit. Hic Soli relinquuntur superstites Deucalion et Pyrrha. Qui post redditam terram, iactis poft terga lapidibus, humanum repararunt genus. Nam reliqua qui. dem animalia , Sponte sua ex humore et calore prodierunt. Interque ea et Pytho serpens. Quem cum Apollo interemisset, Pythios- ludos in rei memoriam inftituit. In quibus victores esculea corona donabantur. nondum enim extiterat laurus , donec in eam Daphne puella fuit conP. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

A uerfa

[ocr errors]
[ocr errors]

uersa. Quod cum accidisset, tum ad patrem eius Peneum, cum reliqui fluuii , fiue congratulandi , fiue etiam confolandi gratia conuenis-. sent, folus desideratus est Inachus, quod de filia fua Töne sollicitus eflet, quam Iupiter poft stuprum in iuuencam mutarat.

Ea cum ab Argo custodiretur, Mercurius eum, narrata prius Nymphae Syringis in arundinem Transformatione , occidit. cuius oculi deinde a Iunone in pauonem collati fuerunt. Tum , pristina milieris forma recepta, Epaphum parit.

LIB. II. Qui cum aliquando Phaethonti Apollinem, ut falsum ac supposititium patrem, obiecisset; ille currus Solaris imperium ad diem vnum a patre in pignus verae stirpis petiit. Quo impetrato, terra ab eo tota accenditur, et inter caetera nigrefcunt Aethiopes. Phaethontem deinde fulmine percussum dum lugent forores , et vna cognatus Cygnus ; illae in arbores, hic in cygnum mutatur. Tum Iupiter, luftrato terrarum orbe, ac pristino vigori reftituto, in Callistonem incidit, eamque sumta Dianae forma stuprauit. Ob id irata Iuno, Callistonem in vrsam conuertit: quam poftea Arcas filius transfixurus fuerat , nisi vtrumque Iupiter inter fidera retuliset. Qua de re cum apud Oceanum Iuno conquesta esset, in coelum relata fuit humeris pauconum, qui nuper variegati fuerant: ficut et Coruus nuper ex albo niger crat redditus , cum Cornicis monitis, quae illi tum suam in cornicem, tum Nyttimenes in noctuam mutationem explicarat , non obtemperasset , sed audaEter Coronidis adulterium ad Apollinem detulisset. Eius deinde filio, Aesculapio , cum futura praediceret Ocyroë, in equam ira diuina ver. titur. Tum Chiron, pater, Apollinis auxilium fruftra inuocauit: quod ille, iam in Elide pastor factus, aliud ageret , neglectis bubus. Id quod Mercurio illos furandi occafionem dedit. qui deinde Batti, cum is folus esset furti conscius, perfidia se commutando deprehensa, in indi. cem lapidem eum conuertit. Inde in Atticam ingressus, Herse, Cecropis filia, potitur. Cui dum inuidet foror Aglauros, in saxum obrigescit. Poftea Iupiter, cum ipsum boues Agenoris ad littus aduertere iufiffet , Jumta tauri specie, Europam per mare in Cretam transuexit.

LIB. III. Hic Agenor Cadmum iubet filiam amiffam inueftigare. Quod dum ille facit, e dentibus draconis occis, in terra satis, enafcuntur homines : cum quibus ille deinde Thebas condidit. Huic primum valde luctuosa fuit nepotis Actaconis, in cerunm mutati, dilaceratio : quamuis

2

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Iunoni grata fuerit , quae Semelen pellicem oderat. Ideoque ad ipsam sub facie Beroes nutricis accedens , mortem ili procurauit. Paulo poft Iuppiter cum Iunone disputans, vtra Venus esset suauior , Tirefiam adhibet arbitrum : quandoquidem fexum vtrumque fuerat expertus. Is lata contra Iunonem sententia , ab illa quidem visu priuatus, a love autem vaticinandi scientiam consecutus est. Primum autem eius oraculum in Narcisso comprobatum fuit : qui , cum puellas omnes , inter quas et Echo prae amoris impatientia in vocem fuerat conuerfa, contemfillet; sui ipfius denique amore contabescens, in florem mutatus eft. Pentheus tamen vatem hunc irridebat, quamquam et ipsi vera praedixerat. Nam, cum Bacchi celebrarentur Orgia, ille fam.lum quemdam Sacrorum, poftquam nautas in pisces fuisse transformatos ab eo intelle. xerat, in vincula coniecit, et inde a Bacchis fuit discerptus. Id quod magnam apud omnes fidem facris conciliauit.

LIB. IV. Alcithoë tamen, vna cum fororibus, constanter ea con. temnebat. Adeo ut in festo varias ad colum historias illae sibi inuicem narrare coeperint, partim de moris denigratis, partim de Apolline in Eurynomen verso, vt cum Leucothoe concumberet : quamobrem Clytie zelotypa in Heliotropium fuerit mutata : partim etiam de Hermaphrodito et Salmacide nympha, in vnum corpus concretis. Quo facto , forores ipfae in vespertiliones, earumque telae in vitem et pampinos transformatae sunt. Hac de re cum Agaue laetaretur , magnus ei dolor oblatus eft : quando Ino ot Athamas in mare per insaniam profiluerunt, et facti sunt dii marini. Quos dum mulieres Thebanae pro mortuis deplorant , in Saxa et volucres commutantur. Cadmus quoque hac calamitate com. motus, reli&tis Thebis, in Illyriam cum vxore profectus est. vbi vter. que anguineam formam accepit. Solus itaque reftabat Bacchi de con. temtoribus Acrisius, auus Persei, qui Gorgonis caput amputauit. E cuius guttis in terram delapfis angues exorti funt : et Atlantem in montem, virgasque , post Andromedam liberatam, in lapides conuertit. Orto deinde in nuptiis tumultu , Phineum cum suis, unaque Proetum et Polydecten, saxeos reddidit.

LIB. V. Tum Pallas, quae illi hactenus comes fuerat, ipso reli&to , in Heliconem se confert, ut Hypocrenen infpiciat. ibi narrant illi Mufae de Pyreneo , et Pieridibus in picas conuerfis ; poftquam, cantu de variis transformationibus instituto , cum ipfis contendifsent.

A 2

LIB

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

A

[ocr errors]

zo,

JET

uod - und

ndi

cro

[ocr errors]

-fcit. ilet,

gare.

valde

[ocr errors]

Tune

« AnteriorContinua »