Imatges de pàgina
PDF
EPUB

94 P. OVID. NAS. METAM. LIB. IV. Artibus abstuleris crinita draconibus ora.

770 Narrat Agenorides, gelido fub Atlante iacentem Effe locum , folidae tutum munimine molis : Cuius in introitu geminas habitasse forores Phorcydas, vnius partitas luminis vsum : Id se follerti furtim, dum traditur, astu

775 Suppofita cepisse manu: perque abdita longe, Deuiaque, et filuis horrentia faxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos : passimque per agros, Perque vias vidisse hominum fimulacra , ferarumque, In filicem ex ipsis visa conuersa Medusa :

780 Se tamen horrendae clypei, quod laeva gerebat, Aere repercuffo formam adfpexifle Medusae ; Dumque grauis fomnus colubrasque , ipfamque tenebat, Eripuiffe caput collo: pennisque fugacem Pegafon, et fratrem, matris de sanguine natos.

785 Addidit et longi non falsa pericula cursus : Quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto : Et quae iactatis tetigiffet fidera pennis. Ante exspectatum tacuit tamen. excipit vnus E numero procerum, quaerens, cur fola fororum

790 Geflerit alternis immixtos crinibus angues.

Hofpes ait, Quoniam fcitaris digna relatu,
Accipe quaesiti cauffam. clarissima forma,
Multorumque fuit fpes inuidiosa procorum
Illa: nec in tota conspectior vlla capillis

795
Pars fuit. inveni, qui fe vidiffe referret.
Hanc pelagi rector templo vitiasse Mineruae
Dicitur. aversa est, et castos aegide vultus
Nata Iouis texit. neue hoc impune fuiffet ,
Gorgoneum turpes crinem mutauit in hydros.

800 Nunc quoque, vt attonitos formidine terreat hostes, Pectore in aduerfo, quos fecit, sustinet angues.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

LIBER V.
Dumque ea Cephenum medio Danaesus heros
Agmine commemorat, fremitu regalia turbae
Atria complentur : nec coniugialia festa
Qui canat, est clamor; fed qui fera nuntiet arma.
Inque repentinos conuiuia verfa tumultus
Adfimilare freto possis : quod faeua quietum
Ventorum rabies niotis exasperat vndis.
Primus in his Phineus belli temerarius auctor
Fraxineam quatiens aeratae cuspidis haftam ;
En, ait, en adfum praereptae coniugis vltor.
Nec mihi te pennae, nec falfum versus in aurum
Juppiter, eripient. conanti mittere Cepheus,
Quid facis ? exclamat: quae te, germane, furentem
Mens agit in facinus ? meritisne haec gratia tantis
Redditur ? hac vitam servatae dote rependis?
Quam tibi non Perseus, verum fi quaeris, ademit:
Sed graue Nereïdum numen, fed corniger Ammon,
Sed quae visceribus veniebat bellua ponto
Exsaturanda meis. illo tibi tempore rapta est,
Quo peritura fuit. nisi fi, crudelis, id ipsum
Exigis, vt pereat: luctugue leuabere nostro.
Scilicet haud fatis est, quod, te fpectante, reuincta eft ;
Et nullam quod opem patruus sponsusue tulisti:
Insuper, a quoquam quod fit feruata , dolebis ;
Praemiaque eripies ? quae fi tibi magna videntur ;

15

20

25 Ex

30

35

40

Ex illis fcopulis, vbi erant adfixa, petisses :
Nunc fine, qui petiit, per quem non orba senectus,
Ferre, quod et meritis et voce est pactus: eumque
Non tibi, fed certae praelatuin intellige morti.
Ille nihil contra: fed et hunc, et Persea vultu
Alterno spectans, petat hunc, ignorat, an illum.
Cunctatusque breui, contortam viribus hastam,
Quantas ira dabat, nequidquam in Persea misit.
Vt ftetit illa toro ; ftratis tum denique Perseus
Exsiluit: teloque ferox inimica remisso
Pectora rupisset; nifi poft altaria Phineus
Isset ; et (indignum ) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhaesit.
Qui poftquam cecidit, ferrumque ex osse reunlsum est,
Palpitat, et pofitas adspergit sanguine menfas.
Tum vero indomitas ardefcit vulgus in iras :
Telaque coniiciunt. et sunt, qui Cephea dicant
Cum .genero debere mori. sed limine te&ti
Exierat Cepheus; testatus iusque, fidemque,
Hospitiique Deos , ea, se prohibente , moueri.
Bellica Pallas adest; et protegit aegide fratrem;
Datque animos. erat Indus Athis, quem, flumine Gange
Edita, Limnate vitreis peperisse sub antris
Creditur; egregius forma : quam diuite cultu
Augebat, bis adhuc octonis integer annis;
Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus: ornabant aurata monilia collum;
Et madidos myrrha curuum crinale capillos.
Ille quidem iaculo quamuis distantia miffo
Figere doctus erat ; fed tendere doctior arcus.
Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui media pofitus fumabat in aula,
Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc vbi laudatos jactantem in sanguine vultus
Affyrius vidit Lycabas; iunctiffimus illi
Et comes, et veri non diffimulator amoris ;
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deplorauit Athin ; quos ille tetenderat, arcus

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Adripit: et, Mecum tibi fint certamina , dixit:
Nec longum pueri fato laetabere; quo plus

65
Inuidiae, quam laudis, habes. haec omnia nondum
Dixerat: emicuit neruo penetrabile telum ,
Vitatumque, tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen, spectatam caede Medusae,
Acrisioniades, adigitque in pectus. at ille

70
Iam moriens, oculis fub nocte natantibus atra,
Circumspexit Athin: seque adclinauit in illum:
Et tulit ad manes iunctae solatia mortis.
Ecce Syenites, genitus Methione , Phorbas,
Et Libys Amphimedon, auidi committere pugnam,

75
Sanguine, quo tellus late madefacta tepebat,
Conciderant lapsi: surgentibus obstitit enfis,
Alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erithon, cui lata bipennis
Telum erat, hamato Perseus petit ense: sed altis

So
Exstantem signis, multaeque in pondere masiae,
Ingentem manibus tollit cratera duabus,
Infregitque viro. rutilum vomit ille cruorem:
Et refupinus humum moribundo vertice pulsat.
Inde Semiramio Polydaemona sanguine cretum,

85
Caucasiumque Abarin, Sperchionidenque Lycetum ,
Intonsumque comas Elycen, Phlegiamque, Clytumque
Sternit: et adstructos morientum calcat aceruos.
Nec Phineus ausus concurrere cominus hofti,
Intorquet iaculum : quod detulit error in Idan,

90
Expertem fruftra belli, et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis immitem Phinea toruis,
Quandoquidem in partes, ait, attrahor, accipe, Phineu ,
Quem fecisti hoftem ; pensaque hoc vulnere vulnus.
Iamque remissurus tractum de corpore telum

25
Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.
Hic quoque Cephenum post regem primus Odites
Ense iacet Clymeni : Protenora perculit Hypseus :
Hypsea Lyncides. fuit et grandaeuus in illis
Emathion, aequi cultor, timidusque Deorum :
Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

Pugnat ;

[ocr errors]
[ocr errors]

120

Pugnat; et inceffit , fcelerataque deuouet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
Demetit ense caput; quod protinus incidit arae:
Atque ibi femanimi verba exsecrantia lingua

105
Edidit, et medios animam exfpirauit in ignes.
Hinc gemini fratres, Broteasque et caestibus Ammon
Inuicti, vinci si possent caestibus enses,
Phinea cecidere manu: Cererisque facerdos
Ampycus, albenti velatus tempora vitta.

110 Tu quoque, läpetide, non hos adhibendus in vsus; Sed qui, pacis opus, citharam cum voce moueres ; Iussus eras celebrare dapes, feftumque canendo. Cui procul adftanti, plectrumque imbelle tenenti, Pettalus, I, ridens, Stygiis cane cetera , dixit,

IIS Manibus : et laeuo mucronem tempore figit. Concidit, et digitis morientibus ille retentat Fila lyrae: casuque canit miserabile carmen. Non sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas: Raptaque de dextro robusta repagula posti Offibus illidit mediae ceruicis. at ille Procubuit terrae, mactati more iuuenci. Demere tentabat laeui quoque robora postis Cinyphius Pelates. tentanti dextera fixa est Cuspide Marmaridae Corythi; lignoque cohaefic. Haerenti latus hausit Abas : nec corruit ille; Sed retinente manum moriens e poste pependit. Sternitur et Melaneus, Perseïa castra secutus, Et Nasamoniaci Dorylas ditiflimus agri ; Diues agri Dorylas : quo non poffederat alter Latius, aut totidem tollebat farris aceruos. Huius in obliquo miffum ftetit inguine ferrum: Letifer ille locus. quem poftquam vulneris auctor Singultantem animam, et versantem lumina vidit Bactrius Halcyoneus, Hoc, quod premis, inquit, habeto_135 De tot agris terrae: corpusque exsangue reliquit. Torquet in hunc haftam calido de vulnere raptam Vltor Abantiades: media quae nare recepta Ceruice exacta eft, in partesque eminet ambas.

Dum.

125

130

« AnteriorContinua »