Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

65

70

[ocr errors]

75

80

Vesper, et occiduo quae littora Sole tepescunt ,
Proxima sunt zephyro : Scythiam Septemque trionem
Horrifer inuasit Boreas; contraria tellus
Nubibus adfiduis, pluuioque madescit ab Austro.
Haec super iniposuit liquidum, et grauitate carentem ,
Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis ;
Cum, quae pressa diu mafla latuere sub illa,
Sidera coeperunt toto efferuescere coelo.
Neu regio foret vlla fuis animantibus orba,
Astra tenent coeleste folum , formaeque Deorum :
Ceflerunt nitidis habitandae piscibus vndae:
Terra feras. cepit: volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal, mentisque capacius altae
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera poffet.
Natus homo eft. fiue hunc diuino femine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo :
Siue recens tellus, seductaque nuper ab alto
Aethere, cognati retinebat femina coeli.
Quam satus läpeto, mixtam fluuialibus vndis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum.
Pronaque cum {petent animalia cetera terram ;
Os homini sublime dedit: coelumque tueri
Iussit, et erectos ad fidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et fine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conuersa figuras.

Aurca prima fata est aetas, quae, vindice nullo,
Sponte fua, fine lege, fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant. nec verba minacia fixo
Aere legebantur: nec fupplex turba timebant
Iudicis ora fui: fed erant fine iudice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum vt viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat vndas:
Nullaque mortales, praeter fua, littora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fosfae :
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis, erant. fine militis vsu

A 5

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

IIS

[ocr errors]

Mollia securae peragebant otia mentes.
Ipsa quoque immunis, rastroque intacta , nec vllis
Sauci: vomeribus , per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis , nullo cogente, creatis ,
Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris haerentia mora rubetis :
Et quae deciderant patula louis arbore glandes."
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos fine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:
Nec renouatus ager grauidis canebat aristis,
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant :
Flanaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam , Saturno tenebrosa iu Tartara misso,
Sub Ioue mundus erat; subiit argentea proles,
Auro deterior, fuluo pretiofior åere.
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris :
Perque hiemes, aestusque, et inaequales autumnos ,
Et breue ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum ficcis aër feruoribus vstus
Canduit : et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primum subiere domos. domnus antra fuerunt ,
Et densi frutices, et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, presfique iugo gemuere iuuenci.
Tertia poft illas successit aënea proles,
Şaeuior ingeniis, et ad horrida promtior arma ;
Nec scelerata tamen. De duro eft vltima ferro.
Protinus irrumpit venae peioris in aenum
Omne nefas. fugere pudor, verumque, fidesque:
In quorum subiere locum, fraudesque, dolique,
Infidiaeque, et vis, et amor fceleratus hahendi.
Vela dabant ventis ; nec adhuc bene nouerat illos
Navita : quaeque diu fteterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultauere carinae.
Communemque prius, ceu lumina Solis et auras,
Cautus humum longo fignauit limite menfor.

120

125

130

135

Nec

.

140

145

ISO

Nec tantum fegetes alimentaque debita diues
Poscebatur humus; sed icum est in viscera terrae:
Quasque recondiderat, Stygiisque admouerat vmbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant. prodit bellum, quod pugnat vtroque ,
Sanguineaque manu crepitanzia concutit arma.
Viuitur ex rapto. non hospes ab hospite tutus ,
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti :
Lurida terribiles miscent aconita nouercae :
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Vieta iacet pietas. et virgo caede madentes ,
Vltima coelestûm, terras Astraea reliquit.

Neue foret terris fecurior arduus aether ;
Adfectasse ferunt regnum coeleste Gigantas :
Altaque congestos struxiffe ad fidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subiecto Pelio Oflam.
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent;
Perfusam multo natorum fanguine terram
Incaluiffe ferunt, calidumque animasse cruorem :
Et, ne nulla ferae ftirpis monumenta manerent
In faciem vertiffe hominum. sed et illa propago
Contemtrix Superâm, faeuaeque auidiffima caedis,
Et violenta fuit: fcires e fanguine natos.

Quae pater vt fumma vidit Saturnius arce ;
Ingemit: et, facto nondum vulgata recenti,
• Foeda Lycaoniae referens conuiuia mensae ,

Ingentes animo, et dignas Ioue concipit iras;
Consiliumque vocat. tenuit mora nulla vocatosa
Eft via fublimis , coelo manifesta sereno:
Lactea nomen habet ; candore notabilis ipso.
Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis,
Regalemque domum. dextra laeuaque Deorum
Atria nobilium valuis celebrantur apertis.
Plebs habitant diuersa locis. a fronte potentes

155

160

165

170 175

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

Coelicolae , clarique suos posuere penates.
Hic locus est; quem, fi verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixifle Palatia coeli.
Ergo, vbi marmoreo Superi sedere recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quatérque
Caesariem; cum qua terram, mare, fidera, mouit.
Talibus inde modis ora indignantia foluit:
Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabant
Iniicere anguipedum captiuo brachia coelo.
Nam, quamquam ferus hoftis erat, tamen illud ab vno
Corpore, et ex vna pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendnm mortale genus. per flumina iuro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,
Cuncta prius tentata: fed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphae ,
Faunique, Satyrique, et monticolae Siluani :
Quos quoniam coeli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certe terras habitare finamus.
An satis, o Superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,
Struxerit infidias, notus feritate Lycaon ?
Confremuere omnes: ftudiisque ardentibus ausum
Talia depofcunt. fic, cum manus

mpia faeuit
Sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen ,
Attonitum tantae subito terrore ruinae
Humanum genus est; totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
Quam fuit illa loui. qui postquam voce manuque
Murmura compreffit ; tenuere silentia cuncti.
Substitit vt clamor, pressus grauitate regentis ;
Iuppiter hoc iterum sermone filentia rumpit :
Ille quidem poenas (curam hanc dimittite ) foluit;
Quod tamen admislum, quae fit vindicta, docebo.

195

200

205

210 215

220

225

Contigerat nostras infamia temporis aures:
Quam cupiens falsam, fummo delabor Olympo,
Et Deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora eft, quantum noxae fit vbique repertum ,
Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.
Maenala transieram, latebris horrenda ferarum ,
Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei.
Arcados hinc fedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent cum fera crepuscula noctem.
Signa dedi, venisse Deum ; vulgusque precari
Coeperat. irridet primo pia vota Lycaon.
Mox ait , Experiar, Deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis : nec erit dubitabile verum.
Nocte grauem fomno, nec opina perdere morte
Me parat, haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo,

missi de gente Moloffa
Obsidis vnius iugulum mucrone resoluit:
Atque ita femineces partim feruentibus artus
Mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
Quos fimul imposuit menfis; ego vindice flamma
In domino dignos euerti tecta Penates.
Teritus ille fugit ; nactusque filentia ruris
Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, folitaeque cupidine caedis
Vertitur in pecudes : et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt veftes , in crura lacerti ;
Fit lupus, et veteris seruat vestigia formae.
Canities eadem eft, eadem violentia vultu :
lidem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit vna domus: fed non domus vna perire
Digna fuit. qua terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus iurasse putes. dent ocius omnes,
Quas meruere pati (sic stat sententia ) poenas.
Ditta louis pars voce probant, stimulosque furenti
Adiiciunt. alii partes adfenfibus implent.
Eft tamen humani generis iactura dolori
Omnibus : et, quae fit terrae, mortalibus orbae ,

230

235

240

245

Forma

« AnteriorContinua »