Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small]

Pars abit in vites : et quae modo fila fuerunt,
Palmite mutantur : de stamine pampinus exit :
Purpura fulgorem pi&tis adcommodat vuis.
Iamque dies exactus erat , tempusque subibat,
Quod tu nec tenebras, nec poslis dicere lucem;
Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis.
Tecta repente quati, pinguesque ardere videntur
Lampades, et rutilis collucere ignibus aedes :
Falsaque saevarum fimulacra vlulare ferarum.
Fumida iamdudum latitant per tecta forores;
Diuersaeque locis ignes ac lumina vitant.
Dumque petunt latebras ; paruos membrana per artus
Porrigitur , tenuique inducit brachia penna.
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram
Scire finunt tenebrae. non illas pluma leuauit:
Sultinuere tamen se perlucentibus alis.
Conataeque loqui, minimam pro corpore vocem
Emittunt: peraguntque leui ftridore querelas.
Tectaque, non filuas, celebrant: lucemque perosae
Nocte volant: seroque trahunt a vespere nomen.

Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque noui matertera vires
Narrat vbique Dei: de totque fororibus expers
Vna doloris erat, nisi quem fecere forores.
Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem
Sublimes animos, et alumno numine, Juno;
Nec tulit: et fecum, Potuit de pellice natus
Vertere Maeonios, pelagoque immergere, nautas,
Et laceranda fuae nati dare viscera matri,
Et triplices operire nouis Minyeïdas alis :
Nil poterit Iuno, nisi inultos flere dolores ?
Idque mihi fatis eft ? haec vna potentia nostra est?
Ipfe docet , quid agam; (fas est et ab hofte doceri)
Quidque furor valeat, Penthea caede fatisque
Ac super ostendit. cur non stimuletur, eatque
Per cognata suis exempla furoribus Ino ?
Eft via decliuis, funesta nubila taxo:

415

1

420

425

430

Ducit ad infernas per muta filentia fedes.
Styx nebulas exhalat iners: vmbraeque recentes
Descendunt illac , fimulacraque functa fepulcris.

435
Pallor Hiemsque tenent late loca senta : nouique,
Qua fit iter , manes, Stygiam quod ducit ad vrbem ,
Ignorant: vbi fit nigri fera regia Ditis.
Mifle capax aditus , et apertas vndique portas
Vrbs habet. vtque fretum de tota flumina terra,

440
Sic omnes anintas locus accipit ille ; nec vlli
Exiguus populo est, turbamue accederé sentit.
Errant exsangues fine corpore et offibus vmbrae :
Parsque forum celebrant , pars imi te&ta tyranni;
Pars alias artes, antiquae imitamina vitae.

445
Sustinet ire illuc, coelesti fede reli&ta ,
(Tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.
Quo fimul intrauit , facroque a corpore pressum
Ingemuit limen ; tria Cerberus extulit ora :
Et tres latratus fimul edidit. illa sorores

450 Nocte vocat genitas, graue et implacabile numen. (Carceris ante fores claufas adamante sedebant : Deque suis atros pectebant crinibus angues. ) Quam fimul agnorunt inter caliginis vmbras ; Surrexere Deae. fedes fcelerata vocatur.

455
Viscera praebebat Tityos lanianda; nouemque
lugeribus distentus erat. tibi, Tantale, nullae
Deprenduntur aquae ; quaeque imminet, effugit arbos.
Aut petis , aut vrgues ruiturum, Sisyphe, saxum.
Voluitur Ixion, et se fequiturque fugitque.

460
Molirique suis letum patruelibus ausae ,
Adfiduae repetunt, quas perdant, Belides vadas.
Quos omnes acie poftquam Saturnia torua
Vidit, et ante omnes Ixiona ; rursus ab illo
Sisyphon adspiciens, Cur hic e fratribus, inquit,

465
Perpetuas patitur poenas; Athamanta superbum
Regia diues habet: qui me cum coniuge femper
Spreuit? et exponit cauffas odiique viaeque ;
Quidque velit. quod vellet, erat, ne regia Cadmi

F 3

Sta.

31

470

Staret; et in facinus traherent Athamanta Sorores.
Imperium, promiffa, preces confundit in vnum:
Sollicitatque Deas. fic haec Iunone locuta ,
Tisiphone canos, vt erat, turbata capillos
Mouit; et obstantes reiecit ab ore colubras.
Atque ita , Non longis opus est ambagibus, infit.
Facta puta, quaecumque iubes. inamabile regnum
Desere: teque refer coeli melioris ad auras.

475

480

485

490

Laeta redit Iuno : quam coelum intrare parantem
Roratis lustrauit aquis Thaumantias Iris.
Nec mora ; Tisiphone madefactam fanguine sumit
Importuna facem; fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam; tortoque incingitur angue:
Egrediturque domo. Lu&tus comitantur euntem,
Et Pauor, et Terror, trepidoque Infania vultu.
Limine constiterat: poftes tremuiffe feruntur
Aeolii; pallorque fores infecit acernas:
Solque locum fugit. monstris exterrita coniux,
Territus est Athamas: tectoque exire parabant :
Obstitit infelix, aditumque obsedit, Erinnys:
Nexaque vipereis distendens brachia nodis,
Caesariem excuffit. motae foniere colubrae.
Parsque iacens humeris; pars circum tempora lapfae
Sibila dant, faniemque vomunt, linguasque coruscant.
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues ;
Pestiferaque manu raptos immisit. at illi
Inöosque finus Athamanteosque pererrant ;
Inspirantque graues animas: nec vulnera membris
Vlla ferunt.

nens est, quae diros sentiat i&tus.
Attulerat fecum liquidi quoque monstrà veneni ,
Oris Cerberei spumas, et virus Echidnae ;
Erroresque vagos, caecaeque obliuia mentis ,
Et fcelus, et lacrimas, rabiemque, et caedis amorem ;
Omnia trita simul : quae fanguine mixta recenti
Coxerat aere cauo, viridi versata cicuta.
Duinque pauent illi; vertit furiale venenum
Pectus in amborum: praecordiaque intima mouit.

495

500

505

Tum

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Tum face iactata per eumdem faepius orbem ,
Consequitur motos velociter ignibus ignes.
Sic victrix, iusfique potens, ad inania magni
Regna redit Ditis: sumtumque recingitur anguem.

510
Protinus Aeolides media furibundus in aula
Clamat, lö, comites, his retia tendite filuis :
Hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena.
Vtque ferae , fequitur vestigia coniugis amens:
Deque finu matris ridentem, et parua Learchum

515
Brachia tendentem, rapit, et bis terque per auras
Morae rotat fundae : rigidoque infantia faxo
Discutit offa ferox. tum denique concita mater ,
( Seu dolor hoc fecit, feu sparsi caussa veneni ;)
Exululat; passisque fugit male fana capillis.

520
Teque ferens paruum nudis, Melicerca, lacertis ,
Euoë, Bacchie, fonat. Bacchi sub nomine luno
Risit: et, Hos vsus praestet tibi, dixit, alumous.
Imminet aequoribus fcopulus. pars ima cauatur
Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus vndas :

525
Summa riget, frontemque in apertum porrigit aequor.
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino :
Segue super pontum, nullo tardata timore,
Mittit, onusque fuum. percussa recanduit vnda.
At Venus immeritae neptis miserata labores,

530
Sic patruo blandita suo est : O numen aquarum,
Proxima cui coelo ceflit, Neptune, potestas;
Magna quidem pofco : fed tu miserere meorum,
Jactari quos cernis in Tönio immenso:
Et Dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est.

535
Si tamen in dio quondam concreta profundo
Spuma fui, Graiumque manet mihi nomen ab illa.
Adnuit oranti Neptunus ; et abstulit illis ,
Quod mortale fuit; maiestatemque verendam
Imposuit ; nomenque fimul faciemque nouauit:

540 Leucotheëque Deum cum matre Palaemona dixit.

Sidoniae comites, quantum valuere , fecutae
Signa pedum, primo videre nouiffima faxo :

F 4

Nec

[ocr errors][ocr errors][merged small]

545

550

Nec dubium de morte ratae, Cadmeïda palmis
Deplanxere domum, fciffae cum veste capillos.
Vtque parum iuftae, nimiumque in pellice faeuae
Inuidiam fecere Deae. conuicia Iuno
Non tulit: et,

Faciam vos ipsas maxima, dixit,
Saeuitiae monumenta meae. res dicta fecuta eft,
Nam quae praecipue fuerat pia , Persequar, inquit,
In freta reginam. faltumque datura, moueri
Haud vsquam potuit: fcopuloque adfixa cohaelit.
Altera, dum folito tentat plangore ferire
Pectora, tentatos sentit riguisse lacertos.
Illa, manus vt forte tetenderat in maris vndas,
Saxea facta manus in easdem porrigit vndas :
Huius, vt adreptum laniabat vertice crinem ,
Duratos subito digitos in crine videres.
Quo quaeque in gestu deprenditur , haefit in illo.
Pars volucres factae ; quae nunc quoque gurgite in illo
Aequora diftringunt sumtis Ismenides alis.

[ocr errors]
[ocr errors]

560

565

570

Nescit Agenorides natam paruumque nepotem
Aequoris effe Deos. luctu serieque malorum
Victus, et ostentis , quae plurima viderat, exit
Conditor vrbe fua ; tamquam Fortuna locorum,
Non sua se premeret: longisque erratibus actus
Contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
Jamque malis annisque graues , dum prima retractant
Fata domus, releguntque suos sermone labores ;
Num facer ille mea traiectus cuspide serpens,
Cadmus ait, fuerit; tum, cum Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum , noua femina, dentes?
Quem fi cura Deûm tam certa vindicat ira ,
Ipse precor ferpens in longam porrigar aluum.
Dixit : et, vt serpens, in longam tenditur aluum;
Durataeque cuti squamas increscere sentit,
Nigraque caeruleis variari corpora guttis :
In pectusque cadit pronus: commissaque in vnum
Paullatim tereti sinuantur acumine crura.
Brachia iam restant: quae restant, brachia tendit ;

575

580

Et

« AnteriorContinua »