Pars abit in vites: et quae modo fila fuerunt, Palmite mutantur: de stamine pampinus exit: Purpura fulgorem pictis adcommodat vuis. Iamque dies exactus erat, tempusque fubibat, Quod tu nec tenebras, nec poffis dicere lucem; Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis. Tecta repente quati, pinguesque ardere videntur Lampades, et rutilis collucere ignibus aedes: Falfaque faevarum fimulacra vlulare ferarum. Fumida iamdudum latitant per tecta forores;
Diuerfaeque locis ignes ac lumina vitant.
Dumque petunt latebras; paruos membrana per artus
Porrigitur, tenuique inducit brachia penna.
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram
Scire finunt tenebrae. non illas pluma leuauit: Suftinuere tamen fe perlucentibus alis.
Conataeque loqui, minimam pro corpore vocem Emittunt: peraguntque leui ftridore querelas.
Tectaque, non filuas, celebrant: lucemque perofae Nocte volant: feroque trahunt a vefpere nomen. Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque noui matertera vires Narrat vbique Dei: de totque fororibus expers
Vna doloris erat, nifi quem fecere forores.
Adfpicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem Sublimes animos, et alumno numine, Iuno;
Nec tulit: et fecum, Potuit de pellice natus
Vertere Maeonios, pelagoque immergere, nautas,
Et laceranda fuae nati dare vifcera matri,
Et triplices operire nouis Minyeïdas alis:
Nil poterit Iuno, nifi inultos flere dolores?
Idque mihi fatis eft? haec vna potentia noftra eft?
Ipfe docet, quid agam; (fas eft et ab hofte doceri )
Quidque furor valeat, Penthea caede fatisque
Ac fuper oftendit. cur non ftimuletur, eatque
Per cognata fuis exempla furoribus Ino?
Eft via decliuis, funefta nubila taxo:
Ducit ad infernas per muta filentia fedes. Styx nebulas exhalat iners: vmbraeque retentes Defcendunt illac, fimulacraque functa fepulcris. Pallor Hiemsque terrent late loca fenta: nouique,
Qua fit iter, manes, Stygiam quod ducit ad vrbem, Ignorant: vbi fit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus, et apertas vndique portas
Vrbs habet. vtque fretum de tota flumina terra, Sic omnes animas locus accipit ille; nec vlli Exiguus populo eft, turbamue accedere fentit. Errant exfangues fine corpore et offibus vmbrae : Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni ; Pars alias artes, antiquae imitamina vitae. Suftinet ire illuc, coelefti fede relicta, (Tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno. Quo fimul intrauit, facroque a corpore preffum Ingemuit limen; tria Cerberus extulit ora: Et tres latratus fimul edidit. illa forores
Note vocat genitas, graue et implacabile numen.
(Carceris ante fores claufas adamante fedebant:
Deque fuis atros pectebant crinibus angues.)
Quam fimul agnorunt inter caliginis vmbras; Surrexere Deae. fedes fcelerata vocatur.
Vifcera praebebat Tityos lanianda; nouemque Jugeribus diftentus erat. tibi, Tantale, nullae Deprenduntur aquae; quaeque imminet, effugit arbos. Aut petis, aut vrgues ruiturum, Sifyphe, faxum. Voluitur Ixion, et fe fequiturque fugitque. Molirique fuis letum patruelibus aufae,
Adfiduae repetunt, quas perdant, Belides vadas. Quos omnes acie poftquam Saturnia torua Vidit, et ante omnes Ixiona; rurfus ab illo Sifyphon adfpiciens, Cur hic e fratribus, inquit, Perpetuas patitur poenas; Athamanta fuperbum Regia diues habet: qui me cum coniuge femper Spreuit? et exponit cauffas odiique viaeque; Quidque velit. quod vellet, erat, ne regia Cadmi
Staret; et in facinus traherent Athamanta Sorores.
Imperium, promiffa, preces confundit in vnum: Sollicitatque Deas. fic haec Iunone locuta, Tifiphone canos, vt erat, turbata capillos Mouit; et obftantes reiecit ab ore colubras. Atque ita, Non longis opus eft ambagibus, infit. Facta puta, quaecumque iubes. inamabile regnum Defere: teque refer coeli melioris ad auras.
Laeta redit Iuno: quam coelum intrare parantem Roratis luftrauit aquis Thaumantias Iris.
Nec mora; Tifiphone madefactam fanguine fumit Importuna facem; fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam; tortoque incingitur angue: Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem, Et Pauor, et Terror, trepidoque Infania vultu. Limine conftiterat: poftes tremuiffe feruntur Aeolii; pallorque fores infecit acernas: Solque locum fugit. monftris exterrita coniux, Territus eft Athamas: tectoque exire parabant : Obftitit infelix, aditumque obfedit, Erinnys: Nexaque vipereis diftendens brachia nodis, Caefariem excuffit. motae fonuere colubrae.
Parsque iacens humeris; pars circum tempora lapfae
Sibila dant, faniemque vomunt, linguasque corufcant. Inde duos mediis abrumpit crinibus angues; Peftiferaque manu raptos immifit. at illi
Inöosque finus Athamanteosque pererrant ;
Infpirantque graues animas: nec vulnera membris Vlla ferunt. mens eft, quae diros fentiat ictus.
Attulerat fecum liquidi quoque monftra veneni, Oris Cerberei fpumas, et virus Echidnae;
Erroresque vagos, caecaeque obliuia mentis,
Et fcelus, et lacrimas, rabiemque, et caedis amorem;
Tum face iactata per eumdem faepius orbem, Confequitur motos velociter ignibus ignes. Sic victrix, iuffique potens, ad inania magni Regna redit Ditis: fumtumque recingitur anguem.
Protinus Aeolides media furibundus in aula Clamat, Iö, comites, his retia tendite filuis: Hic modo cum gemina vifa eft mihi prole leaena. Vtque ferae, fequitur veftigia coniugis amens: Deque finu matris ridentem, et parua Learchum Brachia tendentem, rapit, et bis terque per auras Morae rotat fundae: rigidoque infantia faxo Discutit offa ferox. tum denique concita mater, (Seu dolor hoc fecit, feu fparfi cauffa veneni ;) Exululat; paffisque fugit male fana capillis. Teque ferens paruum nudis, Melicerta, lacertis, Euoë, Bacche, fonat. Bacchi fub nomine Iuno Rifit: et, Hos vfus praeftet tibi, dixit, alumnus. Imminet aequoribus fcopulus. pars ima cauatur Fluctibus, et tetas defendit ab imbribus vndas: Summa riget, frontemque in apertum porrigit aequor. Occupat hunc (vires infania fecerat) Ino: Seque fuper pontum, nullo tardata timore, Mittit, onusque fuum. percuffa recanduit vnda. At Venus immeritae neptis miferata labores, Sic patruo blandita fuo eft: O numen aquarum, Proxima cui coelo ceffit, Neptune, poteftas ; Magna quidem pofco: fed tu miferere meorum, Jactari quos cernis in Iönio immenfo:
Et Dîs adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est.
Si tamen in dio quondam concreta profundo
Spuma fui, Graiumque manet mihi nomen ab illa.
Adnuit oranti Neptunus; et abftulit illis, Quod mortale fuit; maieftatemque verendam Impofuit; nomenque fimul faciemque nouauit: Leucotheëque Deum cum matre Palaemona dixit.
Sidoniae comites, quantum valuere, fecutae
Signa pedum, primo videre nouiffima faxo: F 4
Nec dubium de morte ratae, Cadmeïda palmis Deplanxere domum, fciffae cum vefte capillos. Vtque parum iuftae, nimiumque in pellice faeuae Inuidiam fecere Deae. conuicia Iuno
Non tulit: et, Faciam vos ipfas maxima, dixit, Saeuitiae monumenta meae. res dicta fecuta eft. Nam quae praecipue fuerat pia, Perfequar, inquit, In freta reginam. faltumque datura, moueri Haud vsquam potuit: fcopuloque adfixa cohaelit. Altera, dum folito tentat plangore ferire Pectora, tentatos fentit riguiffe lacertos. Illa, manus vt forte tetenderat in maris vndas, Saxea facta manus in easdem porrigit vndas: Huius, vt adreptum laniabat vertice crinem, Duratos fubito digitos in crine videres.
Quo quaeque in geftu deprenditur, haefit in illo.
Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo Aequora diftringunt fumtis Ismenides alis.
Nefcit Agenorides natam paruumque nepotem
Aequoris effe Deos. luctu ferieque malorum
Victus, et oftentis, quae plurima viderat, exit Conditor vrbe fua; tamquam Fortuna locorum, Non fua fe premeret: longisque erratibus actus Contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
Jamque malis annisque graues, dum prima retractant Fata domus, releguntque fuos fermone labores;
Num facer ille mea traiectus cufpide ferpens, Cadmus ait, fuerit; tum, cum Sidone profectus Vipereos fparfi per humum, noua femina, dentes? Quem fi cura Deûm tam certa vindicat ira, Ipfe precor ferpens in longam porrigar aluum.
Dixit: et, vt ferpens, in longam tenditur aluum ;
Durataeque cuti fquamas increfcere fentit, Nigraque caeruleis variari corpora guttis:
In pectusque cadit pronus: commiffaque in vnum
Paullatim tereti finuantur acumine crura.
Brachia iam reftant: quae reftant, brachia tendit;
« AnteriorContinua » |