Quam mater cunctas, tam matrem filia vincit. Rexit Achaemenias vrbes pater Orchamus: isque Septimus a prifci numeratur origine Beli. Axe fub Hefperio funt pafcua Solis equorum: Ambrofiam pro gramine habent. ea feffa diurnis Membra minifteriis nutrit, reparatque labori. Dumque ibi quadrupedes coeleftia pabula carpunt; Noxque vicem peragit; thalamos Deus intrat amaros Verfus in Eurynomes faciem genetricis: et inter Bis fex Leucotheën famulas ad lumina cernit Leuia verfato ducentem ftamina fufo.
Ergo vbi, ceu mater, carae dedit oscula natae; Res, ait, arcana eft: famulae, difcedite: neue Adripite arbitrium matri, fecreta loquenti. Paruerunt: thalamoque, Deus, fine tefte relicto, Ille ego fum, dixit, qui longum metior annum, Omnia qui video; per quem videt omnia tellus: Mundi oculus, mihi, crede, places. pauet illa: metuque
Et colus, et fufus, digitis cecidere remiffis. Ipfe timor decuit. nec longius ille moratus,
In veram rediit faciem, folitumque nitorem. At virgo, quamuis inopino territa vifu,
Victa nitore Dei, pofita vim paffa querela eft. Inuidit Clytie, (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat) ftimulataque pellicis ira Vulgat adulterium: diffamatumque parenti Indicat. ille ferox immanfuetusque precantem, Tendentemque manus ad lumina Solis, et, ille
Tollere, Nympha, caput: corpusque exfangue iacebas.
Nil illo fertur volucrum moderator equorum
Poft Phaethonteos vidiffe dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus
Si queat, in viuum tentet reuocare calorem.
Sed, quoniam tantis fatum conatibus obftat,
Nectare odorato fpargit corpusque, locumque :
Multaque praequeftus, Tanges tamen aethera, dixit.
Protinus imbutum coelefti nectare corpus Delicuit, terramque fuo madefecit odore: Virgaque per glebas fenfim radicibus actis Turea furrexit; tumulumque cacumine rupit.
At Clytien (quamuis amor excufare dolorem, Indicinmque dolor poterat) non amplius auctor Lucis adit: Venerisque modum fibi fecit in illa. Tabuit ex illo, dementer amoribus vfa, Nympharum impatiens; et fub Iove, note dieque, Sedit humo nuda, nudis incomta capillis. Perque novem luces, expers vndaeque cibique, Rore mero, lacrimisque fuis ieiunia pauit: Nec fe mouit humo. tantum fpectabat euntis Ora Dei: vultusque fuos flectebat ad illum. Membra ferunt haefiffe folo: partemque coloris Luridus exfangues pallor conuertit in herbas. Eft in parte rubor violaeque fimillimus ora Flos tegit. illa fuum, quamuis radice tenetur, Vertitur ad Solem: mutataque fervat amorem.
Dixerat: et factum mirabile ceperat aures. Pars fieri potuiffe negant: pars omnia veros Poffe Deos memorant: fed non et Bacchus in illis.
Pofcitur Alcithoë, poftquam filuere forores: Quae radio ftantis percurrens ftamina telae, Vulgatos taceo, dixit, paftoris amores
Daphnidis Idaei, quem Nymphe pellicis ira Contulit in faxum. tantus dolor vrit amantes.
Nec loquor, vt quondam naturae iure nouato Ambiguus fuerit modo vir, modo femina, Scython.
Te quoque, nunc adamas, quondam fidiffime paruo,
Celmi, Ioui: largoque fatos Curetas ab imbri.
Et Crocon in paruos verfum cum Smilace flores,
Praetereo: dulcique animos nouitate tenebo.
Vnde fit infamis; quare male fortibus vndis Salmacis eneruet, tactosque remolliat artus; Discite. cauffa latet vis eft notiffima fontis. Mercurio puerum diua Cythereïde natum Naïdes Idaeis enutriuere fub antris ;
Cuius erat facies, in qua materque paterque Cognofci poffent : nomen quoque traxit ab illis,
Is tria cum primum fecit quinquennia, montes Deferuit patrios: Idaque altrice relicta Ignotis errare locis, ignota videre Flumina gaudebat; ftudio minuente laborem. Ille etiam Lycias vrbes, Lyciaeque propinquos Caras adit. videt hic ftagnum lucentis ad imum Vsque folum lymphae. non illic canna paluftris, Nec fteriles vluae, nec acuta cufpide iunci. Perfpicuus liquor eft. ftagni tamen vltima viuo Cefpite cinguntur, femperque virentibus herbis. Nympha colit: fed nec venatibus apta, nec arcus Flectere quae foleat, nec quae contendere curfu; Solaque Naïadum celeri non nota Dianae. Saepe fuas illi fama eft dixiffe forores
Salmaci, vel iaculum, vel pictas fume pharetras; Et tua cum duris venatibus otia mifce. Nec iaculum fumit, nec pictas illa pharetras; Nec fua cum duris venatibus otia mifcet. Sed modo fonte fuo formofos perluit artus: Saepe Citoriaco deducit pectine crines; Et quid fe deceat, fpectatas confulit vndas. Nunc perlucenti circumdata corpus amictu, Mollibus aut foliis, aut mollibus incubat herbis. Saepe legit flores. et tunc quoque forte legebat, Cum puerum vidit, vifumque optauit habere. Nec tamen ante adiit, etfi properabat adire, Quam fe compofuit, quam circumfpexit amicus, Et finxit vultum; et meruit formosa videri. Tunc fic orfa loqui: Puer o digniffime credi Effe Deus; feu tu Deus es, potes effe Cupido P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.
Siue es mortalis, qui te genuere beati,
Et frater felix, et fortunata profecto
Si qua tibi foror eft; et quae dedit ubera nutrix.
Sed longe cunétis, longeque potentior illis,
Si qua tibi fponfa eft, fi quam dignabere taeda.
Haec tibi fiue aliqua eft; mea fit furtiua voluptas:
Seu nulla eft; ego fim: thalamumque ineamus eumdem. Naïs ab his tacuit: pueri rubor ora notavit
Nefcia, quid fit amor: fed et erubuiffe decebat.
His color aprica pendentibus arbore pomis, Aut ebori tincto elt, aut fub candore rubenti, Cum fruftra refonant aera auxiliaria, Lunae. Poscenti Nymphae fine fine fororia faltem
Oscula, iamque manus ad eburnea colla ferenti, Definis? an fugio, tecumque, ait, ifta relinquo? Salmacis extimuit? Locaque haec tibi libera trado, Hofpes, ait: fimulatque gradu discedere verfo.
Tum quoque refpiciens, fruticumque recondita filua Delituit: flexumque genu fubmifit. at ille, Vt puer, et vacuis vt inobferuatus in herbis, Huc it; et hinc illuc et in adludentibus vndis Summa pedum, taloque tenus veftigia tinguit. Nec mora; temperie blandarum captus aquarum, Mollia de tenero velamina corpore ponit. Tum vero obftupuit: nudaeque cupidine formae Salmacis exarfit. flagrant quoque lumina Nymphes. Non aliter, quam cum puro nitidiffimus orbe Oppofita fpeculi referitur imagine Phoebus.
Vixque moram patitur: vix iam fua gaudia differt.
Iam cupit amplecti: iam fe male continet amens.
Ille, cauis velox adplaufo corpore palmis, Defilit in latices, alternaque brachia ducens In liquidis translucet aquis: vt eburnea fi quis Signa tegat claro, vel candida lilia, vitro. Vicimus, en meus eft, exclamat Naïs: et, omni Vefte procul iacta, mediis immittitur vndis: Pugnacemque tenet: luctantiaque oscula carpit:
Subiectatque manus, inuitaque pectora tangit: Et nunc hac iuueni, nunc circumfunditur illac. Denique nitentem contra, elabique volentem Implicat, vt ferpens, quam regia fuftinet ales, Sublimemque rapit: pendens caput illa, pedesque Adligat, et cauda fpatiantes implicat alas. Vtue folent hederae longos intexere truncos: Vtque fub aequoribus deprenfum polypus hoftem Continet, ex omni dimiffis parte flagellis. Perftat Atlantiades, fperataque gaudia Nymphae Denegat. illa premit ; commiffaque corpore toto Sicut inhaerebat, Pugnes licet, improbe, dixit, Non tamen effugies. ita Dî iubeatis, et iftum Nulla dies a me, nec me feducat ab ifto. Vota fuos habuere Deos. nam mixta duorum Corpora iunguntur: faciesque inducitur illis Vna. velut fi quis conducta cortice ramos Crescendo iungi, pariterque adolefcere cernat. Sic ubi complexu coïerunt membra tenaci,
Nec duo funt, et forma duplex, nec femina dici,
Nec puer vt poffint; neutrumque, et vtrumque videntur:
Ergo vbi fe liquidas, quo vir defcenderat, vndas
Semimarem feciffe videt, mollitaque in illis Membra; manus tendens, fed iam non voce virili. Hermaphroditus ait, Nato date munera veftro, Et pater et genetrix, amborum nomen habenti: Quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde Semivir et tactis fubito mollefcat in undis. Motus vterque parens nati rata vota biformis Fecit, et incerto fontem medicamine tinxit.
Finis erat dictis; et adhuc Minyeïa proles
Vrguet opus fpernitque Deum, feftumque profanat: Tympana cum fubito non adparentia raucis
« AnteriorContinua » |