Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quam mater cunctas, tam matrem filia vincit.
Rexit Achaemenias vrbes pater Orchamus: isque
Septimus a prisci numeratur origine Beli.
Axe sub Hesperio sunt pafcua Solis equorum :
Ambrofiam pro gramine habent. ea fessa diurnis

215
Membra ministeriis nutrit, reparatque labori.
Dumque ibi quadrupedes coelestia pabula carpunt;
Nosque vicem peragit ; thalamos Deus intrat amatos
Versus in Eurynomes faciem genetricis : et inter
Bis sex Leucotheën famulas ad lumina cernit
Leuia versato ducentem ftamina fuso.
Ergo vbi, ceu mater, carae dedit oscula natae ;
Res, ait, arcana eft : famulae, discedite : neue
Adripite arbitrium matri, secreta loquenti.
Paruerunt: thalamoque, Deus, fine teste relicto ,

225
Ille ego fum, dixit, qui longum metior annum,
Omnia qui video; per quem videt omnia tellus :
Mundi oculus, mihi, crede, places. pauet illa: metuque
Et colus, et fusus, digitis cecidere remislis.
Jpse timor decuit. nec longius ille moratus,

230
In veram rediit faciem , folitumque nitorem.
At virgo , quamuis inopino territa visu,
Vieta nitore Dei, posita vim passa querela est.
Inuidit Clytie, (neque enim moderatus in illa
Solis anior fuerat) stimulataque pellicis ira

235
Vulgat adulterium: diffamatumque parenti
Indicat. ille ferox immanfuetusque precantem,
Tendentemque manus ad lumina Solis, et, ille
Vim tulit inuitae, dicentem, defodit alta
Crudus humo : tumulumque super grauis addit arenae. 240
Diffipat hunc radiis Hyperione natus : iterque
Dat tibi, quo poflis defoffos promere vultus.
Nec tu iam poteras ene&tum pondere terrae
Tollere, Nympha, caput: corpusque exsangue iacebas.
Nil illo fertur volucrum moderator equorum

245
Post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus,

Si

10

250

255

265

265

Si queat, in viuum tentet reuocare calorem.
Sed, quoniam tantis fatum conatibus obstat,
Nectare odorato spargit corpusque, locumque :
Multaque praequeftus, Tanges tamen aethera , dixit.
Protinus imbutum coelesti nectare corpus
Delicuit, terramque suo madefecit odore :
Virgaque per glebas sensim radicibus actis
Turea surrexit; tumulumque cacumine rupit.

At Clytien ( quamuis amor excusare dolorem,
Indicinmque dolor poterat ) non amplius auctor
Lucis adit: Venerisque modum fibi fecit in illa.
Tabuit ex illo, dementer amoribus vsa,
Nympharum impatiens ; et sub love, nocte dieque,
Sedit humo nuda, nudis incomta capillis.
Perque novem luces, expers vndaeque cibique,
Rore mero, lacrimisque suis ieiunia pauit:
Nec se mouit humo. tantum fpectabat euntis
Ora Dei : vultusque fuos flectebat ad illum.
Membra ferunt haefiffe folo : partemque coloris
Luridus exsangues pallor conuertit in herbas.
Eft in parte rubor : violaeque fimillimus ora
Flos tegit. illa suum , quamuis radice tenetur,
Vertitur ad Solem : mutataque servat amorem.

Dixerat: et factum mirabile ceperat aures.
Pars fieri potuisse negant: pars omnia veros
Poffe Deos memorant: fed non et Bacchus in illis.
Poscitur Alcithoë , poftquam filuere sorores :
Quae radio stantis percurrens stamina telae,
Vulgatos taceo , dixit, paftoris amores
Daphnidis Idaei, quem Nymphe pellicis ira
Contulit in saxum. tantus dolor vrit amantes.

Nec loquor , vt quondam naturae iure nouato
Ambiguus fuerit modo vir, modo femina , Scython.

Te quoque, nunc adamas, quondam fidiffime paruo, Celmi, Ioui : largoque fatos Curetas ab imbri.

Et Crocon in paruos versum cum Smilace flores, Praetereo: dulcique animos nouitate tenebo.

70

275

280

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

Vnde fit infamis ; quare male fortibus vndis
Salmacis eneruet, tactosque remolliat artus;
Discite. caufla latet ; vis eft notiffima fontis.
Mercurio puerum diua Cythereïde natum
Naïdes Idaeis enutriuere sub antris ;
Cuius erat facies , in qua materque paterque
Cognofci possent : nomen quoque traxit ab illis,
Is tria cum primum fecit quinquennia, montes
Deseruit patrios: Idaque altrice relicta
Ignotis errare locis, ignota videre
Flumina gaudebat ; studio minuente laborem.
Ille etiam Lycias vrbes, Lyciaeque propinquos
Caras adit. videt hic ftagnum lucentis ad imum
Vsque folum lymphae. non illic canna palustris,
Nec steriles vluae , nec acuta cuspide iunci.
Perspicuus liquor eft. stagni tamen vltima viuo
Cespite cinguntur , femperque virentibus herbis.
Nympha colit: sed nec venatibus apta , nec arcus
Fle&tere quae foleat, nec quae contendere cursu;
Solaque Naïadum celeri non nota Dianae.
Saepe suas illi fama est dixisse forores
Salmaci, vel iaculum, vel pictas fume pharetras ;
Et tua cum duris venatibus oria misce.
Nec iaculum fumit, nec pictas illa pharetras ;
Nec sua cum duris venatibus otia miscet.
Sed modo fonte suo formosos perluit artus:
Saepe Citoriaco deducit pectine crines;
Et quid se deceat , spectatas consulit vndas.
Nunc perlucenti circumdata corpus amictu,
Mollibus aut foliis , aut mollibus incubat herbis.
Saepe legit flores. et tunc quoque forte legebat,
Cum puerum vidit, visumqne optauit habere.
Nec tamen ante adiit, etfi properabat adire,
Quam se compofuit, quam circumspexit amictus,
Et finxit vultum; et meruit formosa videri.
Tunc fic orsa loqui : Puer o dignissime credi
Effe Deus ; seu tu Deus es, potes efle Cupido
P. Onid. Nas. Opera. Tom. II.

F

305

310

315

3

320

Siue

3.25

330

335

Siue es mortalis , qui te genuere beati ,
Et frater felix, et fortunata profecto
Si qua tibi foror est; et quae dedit ubera nutrix.
Sed longe cunétis, longeque potentior illis,
Si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda.
Haec tibi fiue aliqua eft ; mea låt furtiua voluptas :
Seu nulla est; ego sim: thalamumque ineamus eumdem.
Naïs ab his tacuit: pueri rubor ora notavit
Nescia, quid fit amor : sed et erubuisse decebat.
His color aprica pendentibus arbore pomis,
Aut ebori tincto elt, aut sub candore rubenti,
Cum frustra resonant aera auxiliaria, Lunae.
Poscenti Nymphae fine fine sororia faltem
Oscula , iamque manus ad eburnea colla ferenti,
Definis? an fugio, tecumque , ait, ifta relinquo ?
Salmacis extimuit ? Locaque haec tibi libera trado,
Hofpes, ait: fimulatque gradu discedere verso.
Tum quoque respiciens, fruticumque recondita filua
Delituit: flexumque genu fubmifit. at ille,
Vt puer, et vacuis vt inobferuatus in herbis,
Huc it; et hinc illuc : et in adludentibus vndis
Summa pedum , taloque tenus yestigia tinguit.
Nec mora ; temperie blandarum captus aquarum,
Mollia de tenero velamina corpore ponit.
Tum vero obstupuit: nudaeque cupidine formae
Salmacis exarfit. flagrant quoque lumina Nymphes.
Non aliter , quam cum puro nitidiffimus orbe
Opposita fpeculi referitur imagine Phoebus.
Vixque moram patitur: vix iam sua gaudia differt.
Iam cupit amplecti : iam se male continet amens.
Ille , cauis velox adplauso corpore palmis,
Defilit in latices, alternaque brachia ducens
In liquidis translucet aquis : vt eburnea fi quis
Signa tegat claro, vel candida lilia, vitro.
Vicimus , en meus est, exclamat Naïs : et, omni
Veste procul iacta, mediis immittitur vndis :
Pugnacemque tenet: luctantiaque oscula carpit:

340

345

350

355

Sub

Subiectatque manus', inuitaque pectora tangit:
Et nunc hac iuueni, nunc circumfunditur illac.

360
Denique nitentem contra , elabique volentem
Implicat, vt serpens, quam regia sustinet ales,
Sublimemque rapit: pendens caput illa , pedesque
Adligat, et cauda spatiantes implicat alas.
Vtue folent hederae longos intexere truncos :

365
Vtque sub aequoribus deprensum polypus hoftem
Continet , ex omni dimiffis parte flagellis.
Perftat Atlantiades, sperataque gaudia Nymphae
Denegat. illa premit ; commissaque corpore toto
Sicut inhaerebat, Pugnes licet , improbe, dixit,

37
Non tamen effugies. ita Di iubeatis, et istum
Nulla dies a me,

nec me seducat ab isto.
Vota fuos habuere Deos. nam mixta duorum
Corpora iunguntur: faciesque inducitur illis
Vna. velut fi quis conducta cortice ramos

375
Crescendo iungi, pariterque adolescere cernat.
Sic ubi complexu coïerunt membra tenaci,
Nec duo funt, et forma duplex, nec femina dici,
Nec puer vt poffint; neutrumque, et vtrumque videntur :
Ergo vbi se liquidas , quo vir descenderat, vndas

380
Semimarem fecifle videt, mollitaque in illis
Membra; manus tendens , fed iam non voce virili.
Hermaphroditus ait , Nato date munera vestro,
Et pater et genetrix, amborum nomen habenti :
Quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde

385
Semivir : et ta&tis subito mollescat in undis.
Motus vterque parens nati rata vota biformis
Fecit, et incerto fontem medicamine tinxit.

Finis erat dictis; et adhuc Minyeïa proles
Vrguet opus fpernitque Deum , feftumque profanat : 390
Tympana cum subito non adparentia raucis
Obstrepuere fonis : et adunco tibia cornu,
Tinnulaque aera fonant. redolent myrrhaeque, crocique:
Resque fide maior, coepere virefcere telae,
Inque hederae faciem pendens frondescere vestis.

395 Pars

[ocr errors]

F 2

« AnteriorContinua »