Imatges de pàgina
PDF
EPUB

30

35.

49

Quique senex ferula titubantes ebrius artus
Sustinet ; et pando non fortiter haeret asello.
Quacumque ingrederis : clamor iuuenilis, et vna
Femineae voces, impulsaque tympana palmis,
Concauaque aera fonant, longoque foramine buxus.
Pacatus, mitisque, rogant Ismenides, adfis :
Iuffaque sacra colunt. folae Minyeïdes intus,
Intempeftiua turbantes festa Minerua,
Aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
Aut haerent telae, famulasque laboribus vrguent.
E quibus vna leui deducens pollice filum ,
Dum cessant aliae, commentaque sacra frequentant.
Nos quoque, quas Pallas, melior Dea, detinet, inquit,
Vtile opus manuum vario sermone leuemus :
Perque vices aliquid, quod tempora longa videri
Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.
Dieta probant, primamque iubent narrare forures.
Illa, quid e multis referat, (nam plurima norat)
Cogitat; et dubia est, de te, Babylonia, narret,
Derceti, quam versa squamis velantibus artus
Stagna Palaeftini credunt celebrasle figura :
An magis, vt fumtis illius filia pennis
Extremos albis in turribus egerit annos.
Naïs an vt cantu, nimiumque potentibus herbis ,
Verterit in tacitos iuuenilia corpora pisces :
Donec idem passa est. an, quae poma alba ferebat,
Vt nunc nigra ferat contactu fanguinis arbor.
Haec placet: hanc, quoniam vulgaris fabula non est ,
Talibus orsa modis, lana sua fila sequente :

Pyramus et Thisbe, iuuenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis ,
Contiguas tenuere domos: vbi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis vrbern.
Notitiam, priniosque gradus vicinia fecit.
Tempore creuit amor, taedae quoque iure coiffent;
Sed vetuere patres , quod non potuere vetare.
Ex aequo captis ardebant nientibus ambo.

45

55

Con.

65

[ocr errors]

70

75

80

Conscius omnis abest. nutu signisque loquuntur.
Quoque magis tegitur, tectus magis aestrat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Cum fieret paries domui communis vtrique.
Id vitium nulli per secula longa notatum,
(Quid non sentit amor?) primi sensiftis amantes,
Et voci fecistis iter : tutaeque per illud
Murmure blanditiae minimo transire folebant.
Saepe vt conftiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc ;
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris ;
Iouide, dicebant, paries, quid amantibus obftas ?
Quantum erat, vt fineres nos toto corpore iungi !
Aut hoc fi nimium, vel ad oscula danda pateres !
Nec fimus ingrati. tibi nos debere fatemur,
Quod datus est verbis ad amicas tranfitus aures.
Tatia diuersa neguidquam sede locuti ,
Sub noctem dixere Vale : partique dedere
Oscula quisque suae, non peruenientia contra.
Postera nocturnos Aurora remouerat ignes,
Solque pruinosas radiis ficcauerat herbas :
Ad folitum coïere locum. tum murmure paruo
Multa prius questi , ftatuunt, vt nocte filenti
Fallere custodes, foribusque excedere tentent.
Cumque domo exierint, vrbis quoque claustra relinquant:
Neue sit errandum lato spatiantibus aruo ,
Conueniant ad busta Nini : lateantque fub vmbra
Arboris. arbor ibi, niueis vberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent: et lux, tarde decedere visa,
Praecipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe
Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum
Peruenit ad cumulum ; dictaque sub arbore fedit.
Audacem faciebat amor. venit ecce recenti
Caede leaena boum spumantes oblita rictus,
Depositura fitim vicini fontis in vnda.
Quam procul ad Lunae radios Babylonia Thisbe

[ocr errors]

85

95

Vidit :

IOO

105

IIO

115

Vidit: et obscurum trepido pede fugit in antrum.
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.
Vt lea faeua fitim multa compefcuit voda,
Dum redit in filuas, inuentos forte fine ipfa
Ore cruentato tenues laniauit ami&tus.
Serius egressus vestigia vidit in alto
Puluere certa ferae , totoque expalluit ore
Pyramus. vt vero vestem quoque fanguine tinctam
Repperit; Vna duos nox, inquit, perdet amantes :
E quibus illa fuit longa dignissima vita ;
Noftra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui iuffi nocte venires :
Nec prior huc veni. noftrum diuellite corpus,
Et fcelerata fero consumite viscera morsu,
0, quicumque fub hac habitatis rupe, leones.
Sed timidi est optare necem. velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris vmbram.
Vtque dedit notae lacrimas , dedit oscula vesti :
Accipe nunc, inquit, noftri quoque sanguinis hauftus.
Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum.
Nec mora ; feruenti moriens e vulnere traxit.
Vt iacuit refupinus humi; cruor emicat alte.
Non aliter , quam cum yitiato fistula plumbo
Scinditur , et tenues ftridente foramine longe
Eiaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit.
Arborei foetus adfpergine caedis in atram
Vertuntur faciem: madefactaque sanguine radix
Poeniceo tinguit pendentia mora colore.
Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit: iuuenemque oculis , animoque requirit:
Quantaque vitarit narrare pericula gestit.
Vtque locum, et versam cognouit in arbore formam;
(Sic facit incertam pomi color ) haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulfare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit: oraque buxo
Pallidiora gerens, exhorruit, aequoris inftar ,
Quod tremit, exigua cum fummum stringitur aura,

120

125

130

135

Sed

140

[ocr errors]

145

[ocr errors]

150

1

Sed postquam remorata suos cognouit amores;
Percutit indignos claro plangore lacertos:
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum ,
Vulnera suppleuit lacrimis, fletumque cruori
Miscuit : et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamauit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde. tua te, cariffime, Thisbe
Nominat. exaudi: vultusque attolle jacentes.
Ad nomen Thisbes oculos, iam morte grauatos,
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.
Quae poftquam veftemque suam cognouit, et ense
Vidit ebur vacuum; Tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. eft et mihi fortis in vnum
Hoc manus; est et amor. dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum : letique miserrima dicar
Cauffa, comesque tui: quique a me morte reuelli
Heu sola poteras, poteris nec morte reuelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri, meus, illiusque, parentes,
Vt, quos certus amor, quos hora nouiffima iunxit,
Componi tumulo non inuideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis vnius, mox es tectura duorum;
Signa tene caedis : pullosque, et luctibus aptos
Semper habe foetus, gemini monumenta cruoris.
Dixit : et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere Deos, tetigere parentes.
Nam color in pomo eft, vbi permaturuit, ater :
Quodque rogis fupereft, vna requiescit in vrņa.

Desierat: mediumque fuit breue tempus; et orfa eft
Dicere Leuconoë. vocem tenuere sorores.
Hunc quoque , fiderea qui temperat omnia luce,
Cepit amor Solem. Solis referemus amores.
Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
Hic vidifTe Deus. videt hic Deus omnia primus.
Indoluit facto : Iunonigenaeque marito

155

160

165

170

[ocr errors][ocr errors]

Furta

175

180

185

190

Furta tori, furtique locum monftrauit. at illi
Et mens, et quod opus fabrilis dextra tenebat,
Excidit. extemplo graciles ex aere catenas,
Retiaque, et laqueos, quae lumina fallere possint,
Elimat. non illud opus tenuissima vincant
Stamina , non summo quae pendet aranea tigno.
Vtque leues tactus, momentaque parua fequantur ,
Efficit: et lecto circumdata collocat apte.
Vt venere torum coniux et adulter in vnum;
Arte viri, vinclisqne noua ratione paratis,
In mediis ambo deprenfi amplexibus haerent.
Lemnius extemplo valuas patefecit eburnas:
Admifitque Deos. illi iacuere ligati
Turpiter. atque aliquis de Dîs non tristibus optet
Sic fieri curpis. Superi rifere: diuque
Haec fuit in toto notiflima fabula coelo.

Exigit indicii memorem Cythereïa poenam :
Inque vices illum, tectos qui laest amores,
Laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,
Forma, calorque tibi, radiataque lumina profunt?
Nempe tuis omnes qui terras ignibus vris,
Vreris igne nouo: quique omnia cernere debes ,
Leucotheën spectas : et virgine figis in vna ,
Quos mundo debes, oculos. modo surgis Eöo
Temporius coelo : modo serius incidis vndis ;
Spectandique mora brumales porrigis horas.
Deficis interdum: vitiumque in lumina mentis
Transit; et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod Lunae terris propioris imago
Obstiterit, palles. facit hunc amor ifte colorem.
Diligis hanc vnam: nec te Clymeneue, Rhodosue,
Nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes,
Quaeque tuos Clytie, quamuis despecta, petebat
Concubitus; ipfoque illo graue vulnus habebat
Tempore. Leucotheë multarum obliuia fecio.
Gentis odoriferae quam formoliflima partu
Edidit Eurynome, fed poftquam filia creuit ,

195

200

210

Quam

« AnteriorContinua »