Ars illi fua cenfus erat. cum traderet artem; Accipe, quas habeo, ftudii fucceffor et heres, Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit, Praeter aquas. vnum hoc poffum adpellare paternum. Mox ego, ne fcopulis haererem femper in îsdem, Addidici regimen, dextra moderante, carinae Flectere et Oleniae fidus pluuiale capellae, Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notaui, Ventorumque domos, et portus puppibus aptos Forte petens Delon, Diae telluris ad oras Adplicor, et dextris adducor littora remis: Doque leues faltus: vdaeque innitor arenae. Nox vbi confumta eft; Aurora rubefcere primum Coeperat exfurgo, laticesque inferre recentes Admoneo; monftroque viam, quae ducat ad vndas. Ipfe, quid aura mihi tumulo promittat ab alto, Profpicio; comitesque voco, repetoque carinam. Adfumus en, inquit, fociorum primus Opheltes: Vtque putat, praedam deferto nactus in agro, Virginea puerum ducit per littora forma, Ille, mero fomnoque grauis, titubare videtur;
Vixque fequi. fpecto cultum, faciemque, gradumque : Nil ibi, quod poffet credi mortale, videbam.
Et fenfi, et dixi fociis, Quod numen in ifto Corpore fit, dubito: fed corpore numen in ifto eft. Quisquis es, o faueas, noftrisque laboribus adfis. His quoque des veniam. Pro nobis mitte precari,
Dictys ait: quo non alius confcendere fummas
Ocior antennas, prenfoque rudente relabi.
Hoc Libys, hoc flauus, prorae tutela, Melanthus,
Hoc probat Alcimedon: et, qui requiemque, modumque
Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus:
Hoc omnes alii. praedae tam caeca cupido eft,
Non tamen hanc facro violari pondere pinum Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima iuris. Inque aditu obfifto. furit audaciffimus omni De numero Lycabas: qui Tufca pulfus ab vrbe E 3
Exfilium, dira poenam pro caede, luebat. Is mihi, dum refto, iuuenili guttura pugno Rupit: et excuffum mififfet in aequora; fi non Haefiffem, quamuis amens, in fune retentus.
Impia turba probant factum. tum denique Bacchus, (Bacchus enim fuerat) veluti clamore folutus
Sit fopor, aquè mero redeant in pectora fenfus,
Quid facitis? quis clamor, ait? qua, dicite, nautae, Huc ope perueni? quo me deferre paratis?
Pone metum, Proreus, et quos contingere portus Ede velis, dixit. terra fiftere petita.
Naxon, ait Libèr, curfus aduertite veftros. Illa mihi domus eft: vobis erat hofpita tellus. Per mare fallaces, perque omnia numina iurant Sic fore: meque iubent pictae dare vela carinae. Dextera Naxos erat. dextra mihi lintea danti, Quid facis, o demens? quis te furor, inquit, Acoete, Pro fe quisque, tenet? laeuam pete. maxima nutu Pars mihi fignificat; pars, quid velit, aure fufurrat. Obftupui: Capiatque alius moderamina, dixi: Meque minifterio fcelerisque, artisque remoui. Increpor a cunctis; totumque immurmurat agmen. E quibus Aethalion, Te fcilicet omnis in vno
Noftra falus pofita eft? ait. et fubit ipfe meumque Explet opus: Naxoque petit diuerfa relicta.
Tum Deus illudens, tamquam modo denique fraudem 650 Senferit, e puppi pontum profpectat adunca.
Et flenti fimilis, Non haec mihi littora, nautae Promififtis, ait: non haec mihi terra rogata eft. Quo merui poenam facto? quae gloria veftra eft; Si puerum iuuenes, fi multi fallitis vnum? Iamdudum flebam. lacrimas manus impia noftras Ridet: et impellit properantibus aequora remis. Per tibi nunc ipfum (nec enim praefentior illo Eft Deus) adiuro, tam me tibi vera referre, Quam veri maiora fide. ftetit aequore puppis Haud aliter, quam, fi ficcum nauale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant: Velaque deducunt; geminaque ope currere tentant. Impediunt hederae remos, nexuque recuruo Serpunt; et grauidis diftringunt vela corymbis. Ipfe, racemiferis frontem circumdatus vuis, Pampineis agitat velatam frondibus haftam. Quem circa tigres, fimulacraque inania lyncum, Pictarumque iacent fera corpora pantherarum. Exfiluere viri; fiue hoc infania fecit,
Siue timor: primusque Medon nigrefcere pinnis Corpore depreffo, et fpinae curuamina fle&ti Incipit. huic Lycabas, In quae miracula, dixit, Verteris? et lati rictus, et panda loquenti Naris erat, fquammamque cutis durata trahebat. At Libys, obftantes dum vult obuertere remos, In fpatium refilire manus breue vidit ; et illas Iam non effe manus; iam pinnas poffe vocari. Alter ad intortos cupiens dare brachia funes, Brachia non habuit; truncoque repandus in vndas Corpore defiluit. falcata nouiffima cauda eft.
Qualia diuiduae finuantur cornua Lunae.
Vndique dant faltus: multaque adspergine rorant,
Emerguntque iterum: redeuntque fub aequora rurfus:* Inque chori ludunt fpeciem: lafciuaque iactant
Corpora; et acceptum patulis mare naribus efflant.
De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
Reftabam folus. pauidum, gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat Deus, Excute, dicens,
Corde metum, Diamque tene. delatus in illam
Accenfis aris, Baccheïa facra frequento.
Praebuimus longis Pentheus ambagibus aures, Inquit: vt ira mora vires abfumere poffet.
Praecipitem famuli rapite hunc: cruciataque diris
Corpora tormentis Stygiae demittite nocti. Protinus abstractus folidis Tyrrhenus Acoetes Clauditur in tectis: et dum crudelia iuffae Inftrumenta necis, ferrumque, ignisque parantur;
72 P. OVID. NAS. METAM. LIB. III.
Sponte fua patuiffe fores, lapfasque lacertis Sponte fua, fama eft, nullo foluente, catenas.
Perftat Echionides, nec iam iubet ire, fed ipfe Vadit, vbi, electus facienda ad facra, Cithaeron Cantibus, et clara Bacchantum voce fonabat. Vt fremit acer equus, cum bellicus aere canoro Signa dedit tubicen, pugnacque adfumit amorem : Penthea fic ictus longis vlulatibus aether Mouit: et audito clangore recanduit ira.
Monte fere medio eft, cingentibus vltima filuis,
Purus ab arboribus, fpectabilis vndique campus. Hic oculis illum cernentem facra profanis Prima vidit, prima eft infano concita motu, Prima fuum miffo violauit Penthea thyrfo Mater: lö, geminae, clamauit, adefte forores. Ille aper, in noftris errat qui maximus agris, Ille mihi feriendus aper. ruit omnis in vnum Turba furens. cunctae coëunt, cunctaeque fequuntur Iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, Iam fe damnantem, iam fe peccaffe fatentem. Saucius ille tamen, Fer opem, matertera, dixit, Autonoë: moueant animos Actaeonis vmbrae. Illa, quid Actaeon, nefcit; dextramque precanti Abftulit: Inoo lacerata eft altera raptu. Non habet infelix quae matri brachia tendat:
Trunca fed oftendens disiectis corpora membris ; Adfpice, mater, ait. vifis vlulauit Agaue;
Collaque iactauit, mouitque per aëra crinem:
Auulfumque caput digitis complexa cruentis
Clamat, lö comites, opus haec victoria noftrum eft. Non citius frondes autumno frigore tactas, Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus;' Quam funt membra viri manibus direpta nefandis. Talibus exemplis monitae noua facra frequentant, Turaque dant, fan&tasque colunt Ismenides aras.
non Alcithoë Minyeïas orgia cenfet
Accipienda Dei: fed adhuc temeraria Bacchum
Progeniem negat effe Iouis: fociasque forores Impietatis habet. feftum celebrare facerdos,
Immunesque operum dominas, famulasque fuorum, Pectora pelle tegi, crinales foluere vittas,
Serta coma, maņibus frondentes fumere thyrfos, Iufferat: et faeuam laefi fore numinis iram
Vaticinatus erat. parent matresque, nurusque;
Telasque, calathosque, infectaque penfa reponunt:
Turaque dant: Bacchumque vocant, Bromiumque, Lyaeumque,
Ignigenamque, fatumque iterum, folumque bimatrem.
Additur his Nyfeus, indetonsusque Thyoneus, Et cum Lenaeo genialis confitor vuae,
Nycteliusque, Eleleusque parens, et Iacchus, et Euan:
Et quae praeterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes. tibi enim inconfumta iuuentas. Tu puer aeternus, tu formofiffimus alto
Confpiceris coelo: tibi, cum fine cornibus adftas,
Virgineum caput eft: Oriens tibi victus, ad vsque Decolor extremo qua tinguitur India Gange. Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum Sacrilegos mactas: Tyrrhenaque mittis in aequor Corpora. tu biiugum pictis infignia frenis
Colla premis Lyncum: Bacchae, Satyrique fequuntur:
« AnteriorContinua » |