Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

Ars illi fua cenfus erat. cum traderet artem;
Accipe, quas habeo, ftudii fucceffor et heres,
Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit,
Praeter aquas.
vnum hoc poffum adpellare paternum.
Mox ego, ne fcopulis haererem femper in îsdem,
Addidici regimen, dextra moderante, carinae
Flectere et Oleniae fidus pluuiale capellae,
Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notaui,
Ventorumque domos, et portus puppibus aptos
Forte petens Delon, Diae telluris ad oras
Adplicor, et dextris adducor littora remis:
Doque leues faltus: vdaeque innitor arenae.
Nox vbi confumta eft; Aurora rubefcere primum
Coeperat exfurgo, laticesque inferre recentes
Admoneo; monftroque viam, quae ducat ad vndas.
Ipfe, quid aura mihi tumulo promittat ab alto,
Profpicio; comitesque voco, repetoque carinam.
Adfumus en, inquit, fociorum primus Opheltes:
Vtque putat, praedam deferto nactus in agro,
Virginea puerum ducit per littora forma,
Ille, mero fomnoque grauis, titubare videtur;

590

595

600

605

Vixque fequi. fpecto cultum, faciemque, gradumque :
Nil ibi, quod poffet credi mortale, videbam.

610

Et fenfi, et dixi fociis, Quod numen in ifto
Corpore fit, dubito: fed corpore numen in ifto eft.
Quisquis es, o faueas, noftrisque laboribus adfis.
His quoque des veniam. Pro nobis mitte precari,

Dictys ait: quo non alius confcendere fummas

615

Ocior antennas, prenfoque rudente relabi.

Hoc Libys, hoc flauus, prorae tutela, Melanthus,

Hoc probat Alcimedon: et, qui requiemque, modumque

Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus:

Hoc omnes alii. praedae tam caeca cupido eft,

620

Non tamen hanc facro violari pondere pinum
Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima iuris.
Inque aditu obfifto. furit audaciffimus omni
De numero Lycabas: qui Tufca pulfus ab vrbe
E 3

Exfi

Exfilium, dira poenam pro caede, luebat.
Is mihi, dum refto, iuuenili guttura pugno
Rupit: et excuffum mififfet in aequora; fi non
Haefiffem, quamuis amens, in fune retentus.

625

Impia turba probant factum. tum denique Bacchus, (Bacchus enim fuerat) veluti clamore folutus

630

Sit fopor, aquè mero redeant in pectora fenfus,

Quid facitis? quis clamor, ait? qua, dicite, nautae,
Huc ope perueni? quo me deferre paratis?

Pone metum, Proreus, et quos contingere portus
Ede velis, dixit. terra fiftere petita.

635

Naxon, ait Libèr, curfus aduertite veftros.
Illa mihi domus eft: vobis erat hofpita tellus.
Per mare fallaces, perque omnia numina iurant
Sic fore: meque iubent pictae dare vela carinae.
Dextera Naxos erat. dextra mihi lintea danti,
Quid facis, o demens? quis te furor, inquit, Acoete,
Pro fe quisque, tenet? laeuam pete. maxima nutu
Pars mihi fignificat; pars, quid velit, aure fufurrat.
Obftupui: Capiatque alius moderamina, dixi:
Meque minifterio fcelerisque, artisque remoui.
Increpor a cunctis; totumque immurmurat agmen.
E quibus Aethalion, Te fcilicet omnis in vno

640

645

Noftra falus pofita eft? ait. et fubit ipfe meumque
Explet opus: Naxoque petit diuerfa relicta.

Tum Deus illudens, tamquam modo denique fraudem 650 Senferit, e puppi pontum profpectat adunca.

Et flenti fimilis, Non haec mihi littora, nautae
Promififtis, ait: non haec mihi terra rogata eft.
Quo merui poenam facto? quae gloria veftra eft;
Si puerum iuuenes, fi multi fallitis vnum?
Iamdudum flebam. lacrimas manus impia noftras
Ridet: et impellit properantibus aequora remis.
Per tibi nunc ipfum (nec enim praefentior illo
Eft Deus) adiuro, tam me tibi vera referre,
Quam veri maiora fide. ftetit aequore puppis
Haud aliter, quam, fi ficcum nauale teneret.

655

660

Illi admirantes remorum in verbere perstant:
Velaque deducunt; geminaque ope currere tentant.
Impediunt hederae remos, nexuque recuruo
Serpunt; et grauidis diftringunt vela corymbis.
Ipfe, racemiferis frontem circumdatus vuis,
Pampineis agitat velatam frondibus haftam.
Quem circa tigres, fimulacraque inania lyncum,
Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
Exfiluere viri; fiue hoc infania fecit,

665

670

Siue timor: primusque Medon nigrefcere pinnis
Corpore depreffo, et fpinae curuamina fle&ti
Incipit. huic Lycabas, In quae miracula, dixit,
Verteris? et lati rictus, et panda loquenti
Naris erat, fquammamque cutis durata trahebat.
At Libys, obftantes dum vult obuertere remos,
In fpatium refilire manus breue vidit ; et illas
Iam non effe manus; iam pinnas poffe vocari.
Alter ad intortos cupiens dare brachia funes,
Brachia non habuit; truncoque repandus in vndas
Corpore defiluit. falcata nouiffima cauda eft.

675

680

Qualia diuiduae finuantur cornua Lunae.

Vndique dant faltus: multaque adspergine rorant,

Emerguntque iterum: redeuntque fub aequora rurfus:*
Inque chori ludunt fpeciem: lafciuaque iactant

685

Corpora; et acceptum patulis mare naribus efflant.

De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)

Reftabam folus. pauidum, gelidumque trementi

Corpore, vixque meum firmat Deus, Excute, dicens,

Corde metum, Diamque tene. delatus in illam

690

Accenfis aris, Baccheïa facra frequento.

Praebuimus longis Pentheus ambagibus aures,
Inquit: vt ira mora vires abfumere poffet.

Praecipitem famuli rapite hunc: cruciataque diris

695

Corpora tormentis Stygiae demittite nocti.
Protinus abstractus folidis Tyrrhenus Acoetes
Clauditur in tectis: et dum crudelia iuffae
Inftrumenta necis, ferrumque, ignisque parantur;

[merged small][merged small][ocr errors]

72 P. OVID. NAS. METAM. LIB. III.

Sponte fua patuiffe fores, lapfasque lacertis
Sponte fua, fama eft, nullo foluente, catenas.

Perftat Echionides, nec iam iubet ire, fed ipfe
Vadit, vbi, electus facienda ad facra, Cithaeron
Cantibus, et clara Bacchantum voce fonabat.
Vt fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
Signa dedit tubicen, pugnacque adfumit amorem :
Penthea fic ictus longis vlulatibus aether
Mouit: et audito clangore recanduit ira.

700

705

Monte fere medio eft, cingentibus vltima filuis,

710

Purus ab arboribus, fpectabilis vndique campus.
Hic oculis illum cernentem facra profanis
Prima vidit, prima eft infano concita motu,
Prima fuum miffo violauit Penthea thyrfo
Mater: lö, geminae, clamauit, adefte forores.
Ille aper,
in noftris errat qui maximus agris,
Ille mihi feriendus aper. ruit omnis in vnum
Turba furens. cunctae coëunt, cunctaeque fequuntur
Iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
Iam fe damnantem, iam fe peccaffe fatentem.
Saucius ille tamen, Fer opem, matertera, dixit,
Autonoë: moueant animos Actaeonis vmbrae.
Illa, quid Actaeon, nefcit; dextramque precanti
Abftulit: Inoo lacerata eft altera raptu.
Non habet infelix quae matri brachia tendat:

715

720

Trunca fed oftendens disiectis corpora membris ;
Adfpice, mater, ait. vifis vlulauit Agaue;

725

Collaque iactauit, mouitque per aëra crinem:

Auulfumque caput digitis complexa cruentis

Clamat, lö comites, opus haec victoria noftrum eft.
Non citius frondes autumno frigore tactas,
Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus;'
Quam funt membra viri manibus direpta nefandis.
Talibus exemplis monitae noua facra frequentant,
Turaque dant, fan&tasque colunt Ismenides aras.

730

P. OVI

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

At

non Alcithoë Minyeïas orgia cenfet

Accipienda Dei: fed adhuc temeraria Bacchum

Progeniem negat effe Iouis: fociasque forores
Impietatis habet. feftum celebrare facerdos,

Immunesque operum dominas, famulasque fuorum,
Pectora pelle tegi, crinales foluere vittas,

5

Serta coma, maņibus frondentes fumere thyrfos,
Iufferat: et faeuam laefi fore numinis iram

Vaticinatus erat. parent matresque, nurusque;

Telasque, calathosque, infectaque penfa reponunt:

ΤΟ

Turaque dant: Bacchumque vocant, Bromiumque, Lyaeumque,

Ignigenamque, fatumque iterum, folumque bimatrem.

Additur his Nyfeus, indetonsusque Thyoneus,
Et cum Lenaeo genialis confitor vuae,

Nycteliusque, Eleleusque parens, et Iacchus, et Euan:

IS

Et quae praeterea per Graias plurima gentes
Nomina, Liber, habes. tibi enim inconfumta iuuentas.
Tu puer aeternus, tu formofiffimus alto

Confpiceris coelo: tibi, cum fine cornibus adftas,

Virgineum caput eft: Oriens tibi victus, ad vsque
Decolor extremo qua tinguitur India Gange.
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
Sacrilegos mactas: Tyrrhenaque mittis in aequor
Corpora. tu biiugum pictis infignia frenis

Colla premis Lyncum: Bacchae, Satyrique fequuntur:

E 5

20

25

Qui

« AnteriorContinua »