Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Luserat hic Nymphas; fic coetus ante viriles.
Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens,
Sic anet iste, licet, fic non potiatur amato,
Dixerat. adsensit precibus Rhamnusia iustis.

405

Fons erat illimis, nitidis argenteus vndis, Quem neque pastores, neque pastae monte capellae Contigerant, aliudue pecus: quem nulla volucris, Nec fera turbarat, nec lapsus ab arbore ramus.

410 Gramen erat circa , quod proximus humor alebat: Siluaque, fole lacum paffura tepescere nullo. Hic puer, et studio venandi laflus et aestu , Procubuit ; faciemque loci, fontemque fecutus. Dumque fitim sedare cupit; fitis altera creuit.

415 Dumque bibit, visae correptus imagine formae , Rem sine corpore amat: corpus putat effe , quod vmbra eft. Adstupet ipfe fibi, vultuque immotus eodem Haeret, vt e Pario formatum marmore signum. Spectat humi pofitus geminum, sua lumina , fidus,

420 Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines, Impubesque genas, et eburnea colla, decusque Oris, et in niueo mixtum candore ruborem ; Cunctaque miratur, quibus est mirabilis; ipfe Se cupit imprudens; et, qui probat, ille probatur.

425 Dumque petit, petitur : pariterque incendit, et ardet Irrita fallaci quoties dedit oscula fonti ! In medias quoties, visum captantia collum , Brachia merfit aquas ; nec se deprendit in illis ! Quid videat, nefcit; sed, quod videt, vritur illo:

430 Atque oculos idem , qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra fimulacra fugacia captas ? Quod petis, est nusquam: quod amas auertere, perdes. Ista repercussae, quam cernis, imaginis vmbra eft. Nil habet ista sui. tecumque venitque, manetque :

435 Tecum discedat ; fi tu discedere poffis. Non illum Cereris, non illum cura quietis Abstrahere inde poteft, fed opaca fusus in herba Spectat inexpleto mendacem lumine formam :

Perque

Perque oculos perit ipse suos; paullumque leuatus,

440 Ad circumstantes tendens sua brachia siluas, Ecquis, iö filuae, crudelius, inquit, amauit? Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis. Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae , Qui sic tabuerit, longo meministis in aeuo ?

445 Et placet, et video : fed quod videoque, placetque , Non tamen inuenio. tantus tenet error amantem. Quoque magis doleam; nec nos mare separat ingens , Nec via, nec montes, nec claufis moenia portis. Exigua prohibemur aqua. cupit ipfe teneri.

450 Nam quoties liquidis porreximus oscula lymphis ; Hic toties ad me refupino nititur ore. Poffe putes tangi. miinimum est, quod amantibus obftat. Quisquis es, huc exi. quid me, puer vnice, fallis? Quone petitus abis ? certe nec forma, nec aetas

453 Eft mea , quam fugias ; et amarunt me quoque Nymphae. Spem mihi, nescio quam, vultu promittis amico : Cumque ego porrexi tibi brachia, porrigis ultro : Cum risi, adrides, lacrimas quoque faepe notaui, Me lacrimante, tuas. ničtu quoque figna remittis :

460 Et, quantum motu formofi suspicor oris , Verba refers, aures non peruenientia noftras. In te ego fum, sensi: nec me mea fallit imago. Vror amore mei. Aammas moueoque feroque. Quid faciam ? roger, anne rogem ? quid deinde rogabo ? 465 Quod cupio mecum est. inopem me copia fecit. O vtinam nostro secedere corpore possem ! Votum in amante nouum ; vellem, quod amamus, abeffet. Iamque dolor vires adimit : nec tempora vitae Longa meae superant: primoque exstinguor in aeuo. 470 Nec mihi mors grauis eft, pofituro morte dolores. Hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset. Nunc duo concordes anima moriemur in vna. Dixit, et ad faciem rediit male fanus eamdem ; Et lacrimis turbauit aquas : obscuraque moto

475 Reddita forma lacu eft. quam cum vidiffet abire ; P. Ouid. Nas. Opera. Tom. II.

E

Quo

480

485

490

Quo fugis ? o remane; nec me, crudelis , amantem
Desere, clamauit. liceat, quod tangere non est,
Adspicere: et misero praebere alimenta furori.
Duinque dolet, fumma vestem deduxit ab ora,
Nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
Pectora traxerunt tenuem percufla ruborem ;
Non aliter, quam poma folent, quae candida parte ,
Parte rubent; anit vt variis rolet vua racemis
Ducere purpureum, nondum inatura , colorem.
Quae fimul adspexit liquefacta rursus in vnda;
Non tulit vlterius ; fed, vt intabescere Alauae
Igne leui cerae, matutinaeue pruinae
Sole tepente folent, fic attenuatus amore
Liquitur; et caeco paullatim carpitur igni.
Et neque iam color est mixto candore rubori;
Nec vigor, et vires, et quae modo visa placebant ,
Nec corpus remanet, quondam quod amauerat Echo..
Quae tamen vt vidit, quamuis irata memorque ,
Indoluit: quotiesque puer miserabilis, Eheu,
Dixerat; haec resonis iterabat vocibus, Eheu.
Cumque fuos manibus percufferat ille lacertos,
Haec quoque reddebat fonitum plangoris eumdem.
Vltima vox folitam fuit haec spectantis in vndam ,
Heu frustra dile&te puer! totidemque remifit
Verba lacus : dictoque Vale, Vale inquit et Echo.
Ille caput viridi feflum fubmisit in herba.
Luniina nox claudit, domini m'rantia formam.
Tum quoque se, postquam est inferna fede receptus,
In Stygia fpectabat aqua. planxere forores
Nuïdes : et fe&tos fratri posuere capillos.
Planxere et Dryades. plangentibus adsonat Echo :
Iamque rogúm, quaffasque faces, feretrumque parabant:
Nusquam corpus erat. croceum pro corpore florem
Inueniunt, foliis medium cingentibus albis.

Cognita res meritam vati per Achaïdas vrbes
Attulerat famam: nomenque erat auguris ingens.
Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus vnus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Contemtor Superům, Pentheus: praefagaque ridet
Verba senis, tenebrasqué et cladem lucis ademtae

515
Obiicit. ille mouens albentia tempora canis,
Quam felix effes, si tu quoque luminis huius
Orbus, ait, fieres; ne Bacchia sacra videres !
Jamque dies aderit, iamque haud procul auguror efle ;
Qua nouus huc veniat, proles Semeleïa, Liber.

520 Quem nili templorum fueris dignatus honore; Mille lacer spargere locis : et sanguine filuas Foedabis, matremque cuam, matrisque sorores. Euenient. neque enim dignabere nunien honore : Meque sub bis tenebris nimium vidifle quereris.

525 Talia dicentem proturbat Echione natus. Dicta fides sequitur; responsaque vatis aguntur. Liber adeft : festisque fremunt vlulatibus agri. Turba ruunt: mixtaeque viris matresque, nurusque, Vulgusqne, proceresque, ignota ad facra feruntur.

530 Quis furor , anguigenae , proles Mauortia, vestras Attonuit mentes ? Pentheus ait. aerane tantum Aere repulsa valent? et adunco tibia cornu ? Et magicae fraudes ? vt, quos non belliger ensis, Non tuba terruerint, non strictis agmina telis ;

535 Femineae voces, et mota insania vino, Obfcaenique greges, et inania tympana vincant ? Vosne, senes, mirer ? qui longa per aequora ve&ti Hac Tyron, hac profugos poluistis sede Penates ; Nunc finitis fine Marte capi? vosne, acrior aetas,

540 O iuuenes, propiorque meae ; quos arma tenere, Non thyrsos : galeaque tegi, non fronde, decebat ? Efte, precor, memores, qua fitis ftirpe creati : Illiusque animos, qui multos perdidit vnus, Sumite serpentis. pro fontibus ille lacuque

545 Interiit : at vos pro fama vincite vestra. Ille dedit leto fortes : vos pellite molles, Et patrium reuocate decus. fi fata vetabant, Stare din Thebas; vtinam tormenta virique Moenia diruerent: ferrumque ignisque fonarent!

550 Efte.

E 2

555

560

565

Elemus miseri fine crimine: forsque querenda ,
Non celanda foret: lacrimaeque pudore carerent.
At nunc a puero Thebae capientur inermi :
Quem neque bella iuuant, nec tela, nec vsus equorum ;
Sed madidus myrrha crinis, mollesque coronae ,
Purpuraque, et pictis intextum vestibus aurum.
Quem quidem ego actutum (modo vos absistite ) cogam
Adfumtumque patrem, commentaque sacra fateri.
- An fatis Acrifio eft animi, contemnere vanum
Numen, et Argolicas venienti claudere portas ;
Penthea terrebit cum totis aduena Thebis ?
Ite citi, (famulis hoc imperat) ite, ducemque
Attrahite huc vinctum. iussis mora segnis abesto.
Hunc auus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
Corripiunt dictis; frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu eft; irritaturque retenta ,
Et crescit rabies : remoraminaque ipsa nocebant.
Sic ego torrentem, qua nil obftabat eunti,
Lenius, et modico ftrepitu decurrere vidi.
At, quacumque trabes, obstruttaque faxa tenebant,
Spumeus, et feruens, et ab obiice faeuior ibat.
Ecce cruentati redeunt : et, Bacchus vbi effet,
Quaerenti domino, Bacchum vidisse negarunt.
Hunc, dixere , tamen comitem , famulumque sacrorum
Cepimus : et tradunt manibus post terga ligatis ,
Sacra Dei quondam Tyrrhena gente fecutum.

Adspicit hunc oculis Pentheus, quos ira tremendos
Fecerat: et, quamquam poenae vix tempora differt ;
O periture, tiaque aliis documenta dature
Morte, ait, ede tuum nomen, nomenque parentum,
Et patriam; morisque noui cur facra frequentes.
Ille metu vacuus, Nomen mihi, dixit, Acoetes;
Patria, Moeonia est: humili de plebe parentes.
Non mihi, quae duri colerent, pater, arua iuuenci,
Lanigerosue greges, non vlla armenta reliquit.
Pauper et ipse fuit: linoque folebat et hamo
Decipere, et calamo salientes ducere pisces.

570

575

580

585

Ars

« AnteriorContinua »