Imatges de pàgina
PDF
EPUB

35

40

45

Silua vetus ftabat, nulla violata securi.
Eft fpecus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ;
Vberibus fecundus aquis. (hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro.
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno :
Tresque vibrant linguae: triplici ftant ordine dentes. )
Quem poftquam Tyria lucum de gente profe&ti
Infausto tetigere gradu; demissaque in vndas
Vrna dedit fonitum; longum caput extulit antro
Caeruleus serpens ; horrendaque fibila misit.
Effluxere vrnae manibus : fanguisque relinquit
Corpus, et artonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus :
Ac media plus parte leues erectus in auras
Despicit omne nemus: tantoque eft corpore , quanto,
Si totum (pectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora: Phoenicas (fiue illi tela parabant ;
Siue fugam ; fiue ipse timor prohibebat vtrumque)
Occupat; hos morsu, longis complexibus illos :
Hos necat adfatos funesti tabe veneni.
Fecerat exiguas jam Sol altissimus vmbras:
Quae mora fit fociis miratur Agenore natus ,
Vestigatque viros. tegimen derepta leoni
Pellis erat: telum fplendenti lancea ferro,
Et iaculum; teloque animus praestantior omni.
Vt nemus intrauit, letataque corpora vidit ,
Victoremque supra spatiofi corporis hoftem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua ;
Aut vltor vestrae , fidissima corpora, mortis ,
Aut comes, inquit, ero. dixit: dextraque molarem
Suftulit; et magnum magno conamine mifit.
Illius impulsu cum turribus ardua celsis
Moenia mota forent. serpens fine vulnere mansit.
Loricaeque modo squamis defensus, et atrae
Duritia pellis, validos cute reppulit ictus.
At non duritia iaculum quoque vincit eadem;

50

55

60

Quod

70

[ocr errors]

75

[ocr errors]

Quod medio lentae fixum curuamine spinae
Constitit, et toto descendit in ilia ferro.
Ille, dolore ferox, caput in fua terga retorsit :
Vulneraque adfpexit, fisumque hastile momordit.
Idque, vbi vi multa partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit. ferrum tamen offibus haeret.
Tum vero, poftquam folitas accessit ad iras
Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis;
Spumaque peftiferos circumfluit albida rictus;
Terraque rasa fonat squamis ; quique halitus exit
Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
Ipfe modo immensum fpiris facientibus orbem
Cingitur: interdum longa trabe re&tior exit.
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur , et obstantes proturbat pectore filuas.
Cedit Agenorides paullum : fpolioque leonis
Suftinet incursus; inftantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro: frangitque in acumine dentes.
Iamque venenifero fanguis manare palato
Coeperat ; et virides adspergine tinxerat herbas :
Sed leue vulnus erat ; quia se retrahebat ab ictu ;
Laesaque colla dabat retro; plagamque federe
Cedendo arcebat, nec longius ire finebat;
Donec Agenorides coniectum in gutture ferrum
Vsque fequens preslit: dum retro quercus eunti
Obstitit ; et fixa eft pariter cum robore ceruix,
Pondere serpentis curuata est arbor, et imae
Parte flagellari gemuit sua robora caudae.
Dum fpatium victor victi considerat hoftis ;
Vox subito audita est: (neque erat cognoscere promtum
Vnde ; fed audita eft) Quid, Agenore nate, perentum
Serpentem spectas ? et tu fpectabere serpens.
Ille diu pauidus , pariter cum mente colorem
Perdiderat ; gelidoque comae terrore rigebant.
Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras,
Pallas adest: motaeque iubet supponere terrae
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.

85

[ocr errors]

100

D4

Paret:

105

110

115

vnus

I 20

Paret: et, vt preffo sulcum patefecit aratro,
Spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
Inde (fide maius ) glebae coepere moueri:
Primaque de sulcis acies adparuit haftae.
Tegmina mox capitum picto nutantia cono :
Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis
Exsistunt: crescitque seges clypeata virorum.
Sic, vbi tolluntur feftis aulaea theatris,
Surgere figna folent; primuinque oftendere vultum ,
Cetera paullatim: placidoque educta tenore
Tota patent; imoque pedes in margine ponunt.
Territus hofte nouo Cadmus capere arma parabat :
Ne cape , de populo, quem terra creauerat ,
Exclamat; nec te ciuilibus insere bellis.
Atque ita terrigenis rigido de fratribus vnum
Cominus ense ferit: iaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
Viuit, et exspirat, modo quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba : suoque
Marte cadunt fubiti per mutua vulnera fratres.
Iamque breuis spatium vitae fortita iuuentus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem,
Quinque superstitibus: quorum fuit vnus Echion.
Is fua iecit humi, monitu Tritonidis , arma ;
Fraternaeque fidem pacis petiitque, deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hofpes;
Cum pofuit iussam Phoebeïs fortibus vrbem.

Iam ftabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri
Exsilio felix : foceri tibi Marsque, Venusque
Contigerant. huc adde genus de coniuge tanta ,
Tot natos, natasque, et, pignora cara, nepotes.
Hos quoque iam iuuenes. sed, scilicet, vltima semper
Exspectanda dies homini: dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera debet.

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme , secundas
Cauffa fuit luctus, alienaque cornua fronti
Addita , vosque canes satiatae sanguine herili.

125

130

135

140 At

[ocr errors]

145

150

155

[ocr errors]

At bene fi quaeras; Fortunae crimen in illo,
Non scelus, inuenies. quod enim fcelus error habebat ?
Mons erat, infectus varjarum caede ferarum :
Iamque dies rerum medias contraxerat vmbras ;
Et Sol ex aequo meta distabat vtraque ;
Cum iuuenis placido per deuia lustra vagantes
Participes operum compellat Hyantius ore:
Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum:
Fortunamqne dies habuit satis. altera lucem
Cum croceis euecta rotis Aurora reducet :
Propositum repetamus opus. nunc Phoebus vtraque
Distat idem terra; finditque vaporibus arua.
Sistite opus praesens: nodosaque tollite Jina.
Julia viri faciunt, intermittuntque laborem.
Vallis erat piceis et acuta densa cupressu;
Nomine Gargaphie , succinctae facra Dianae :
Cuius in extremo est antrum nemorale receffus ,
Arte laboratum nulla : fimulauerat artem
Ingenio Natura fuo. nam pumice viuo,
Et leuibus tophis natiuum duxerat arcum.
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus vnda ,
Margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Hic Dea filuarum, venatu feffa , folebat
Virgineos artus liquido perfundere rore.
Quo poftquam fubiit ; Nympharum tradidit vni
Armigerae iaculum, pharetramque, arcusque retentosa
Altera depositae subiecit brachia pallae.
Vincla duae pedibus demunt. nam doctior illis
Ismenis Crocale, sparsos per colla capillos
Colligit in nodumi; quamuis erat ipsa folutis,
Excipiunt laticem Nepheleque, Hyaleque, Rhanisque,
Et Psecas, et Phiale ; funduntque capacibus vrnis.
Dumque ibi perluitur folita Titania lympha;
Ecce nepos Cadmi, dilata parte laborum,
Per nemus ignotum non certis passibus errans
Peruenit in lucum : fic illum fata ferebant.
Qui fimul intrauit rorantia funtibus antra;
Sicut erant, viso nudae sua pectora Nymphae

DS

160

[ocr errors]

165

170

[ocr errors]

175

Per.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Percufsere viro: subitisque vlulatibus omne
Impleuere nemus: circumfusaeque Dianam
Corporibus texere fuis. tamen altior illis
Ipfa Dea est, colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infe&is aduersi Solis ab ictu
Nubibus effe folet , aut purpureae Aurorae :
Is fuit in vultu visae fine veste Dianae.
Quae quamquam comitum turba stipata suarum;
In latus obliquum tamen adftitit: oraque retro
Flexit: et vt vellet promtas habuisse sagittas;
Quas habuit, fic haufit aquas : vultumque virilem
Perfudit: spargensque comas vltricibus vndis,
Addidit haec cladis praenuntia verba futurae :
Nunc tibi me pofito visam velamine narres,
Si poteris narrare ,

licet. nec plura minata ,
Dat sparso capiti viuacis cornua cerui:
Dat fpatiuni collo : fummasque cacuminat aures :
Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat
Cruribus: et velat maculofo vellere corpus.
Additus et pauor est. fugit Autoneïus heros :
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
Vt vero solitis sua cornua vidit in vndis ;
Me miserum! di&turus erat: vox nulla secuta eft.
Ingemuit; vox illa fuit; lacrimaeque per ora
Non sua fluxerunt. mens tantum pristina mansit.
Quid faciat ? repetatne domum, regalia tecta ?
An lateat filuis ? timor hoc, pudor impedit illud.
Dum dubitat; videre canes: primusque Melampus,
Ichnobatesque fagax latratu signa dedere;
Gnofius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapida velocius aura.
Pamplagus, et Dorceus, et Oribasus; Arcades omnes :
Nebrophonosque valens, et trux cum Laelape Theron,
Et pedibus Pterelas, et naribus vtilis Agre,
Hylaeusque fero nuper percussus ab apro,
Deque lupo concepta Nape, pecudesque fecuta
Poemenis, et natis comitata Harpyia duobus,
Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon:

205

210

215

Et

« AnteriorContinua »