Imatges de pàgina
PDF
EPUB

LIB. VI. Quo exemplo mota Dea, anum fe fecit. Itaque inito cum Arachne texendi certamine, poftquam vtriusque tela varias transformationes repraefentauit, ipfam in araneam mutauit. Nihil tamen hoc Nioben mouit, quo minus amiffis liberis in faxum obdurefceret. Quo quidem cognito, vulgus Lycios rufticos in ranas a Diana verfos, et Maryam ab Apolline excoriatum, in memoriam reuocauit. Cum vero ad confolandos Thebanos vrbes finitimae conueniffent, foli defuerunt Athenienfes: quoniam a Tereo Rege infeftabantur. Qui deinde stuprata Philomela, in vpupam transformatus fuit: quemadmodum et Philomela in lufciniam, ac Progne in hirundinem. Quae res Pandioni focero intellecta mortem attulit. Huic in regno fucceffit Erechtheus. e cuius filia, Orithyia, Boreas Calaim procreauit et Zethen. Qui in Argonautarum numero quondam fuerunt; cum Iafon, feminatis ferpentis dentibus, e quibus homines armati prodierunt, et dracone fopito, vellus aureum retulit.

LIB. VII. Is poftquam domum cum Medea rediit, Aefoni illa iuuentutem reddidit. Eamdemque et Peliae pollicita, praemiffo arietis in agnum reformati fpecimine, dolo eum occidit. Inde per varia loca multis infignia transformationibus delata, poft occifos liberos, Aegeo nupfit. Contra hunc poftea bellum mouit Minos; collectis vndique copiis : vt et e Paro. Quam cum Arne quondam prodidiffet, in monedulam fuerat conuerfa. Aeacus vero ab Aegeo ftetit, et ad eum Myrmidanes fuos, e formicis ortos, auxilio mifit, duce Cephalo: qui aliquando vxorem fuam, mutata fibi forma, in adulterium pellexerat, canemque fuum fimul cum vulpe in faxa conuerti viderat.

LIB. VIII. Minos interim Alcathoën obfidet. qua capta, Nifus in haliaeetum et Scylla in cirin fuerunt translati. Hinc in Cretam ille reuerfus eft, vbi Minotaurus labyrintho erat inclufus. quem cum Thefeus deinde de medio fuftuliffet, cum Ariadne in patriam rediens, eam in itinere dereliquit. Hinc eam Bacchus adfumfit, eiusque coronam inter fidera collocauit. Icarus vero, cum ex infula conaretur poft patrem euolare, fubmerfus eft: eiusque exfequias celebrantem patrem vidit perdix, e Talo nuper transformata. Thefeus interea, cum valde celebris iam effet, ad aprum Calydonium, cuius interfectore fublato, forores eius in Meleagrides aues mutatae funt, fuit conuocatus. Inde ad Acheloum diuertitur, et Echinades infulas confpicit, in quas Naia

des

des erant conuerfae. Quod ita fieri potuiffe, Lelex primum Baucidis et Philemonis probat exemplo, qui in arbores fuerint commutati: ficut et domus ipforum in templum, ac pagus ipfe in ftagnum. Achelous deinde Protei et Meftrae transformationes adiicit, ac fuas denique, quibus vfus quondam fuerat, cum ipfum premeret Hercules, gratia Deianirae.

LIB. IX. Haec illi poftea veftem mifit, qua periit (poftquam Lichas in fcopulum fuit translatus) et in coelum traductus eft. Tum vero Alcmena ad Iölen fe contulit: eique Galanthidem in muftelam, et illa viciffim fororem fuam in arborem conuerfam narrauit. Interim fuperuenit ipfis Tölaus, reparata per Heben iuuentute. Id quod non poffe omnibus contingere, Iupiter Aeaci exemplo docet. Hunc fugiens Miletus in Afiam disceffit, et Byblidem procreauit atque Caunum: cuius illa amore tabefacta, in fontem periit. Quae quidem res magis mira omnibus vifa fuiffet; nifi paulo ante Iphis, ipfo nuptiarum die, virilem fexum accepiffet.

LIB. X. His porro nuptiis, qui interfuerat Hymenaeus, ad Orpheum inde fe contulit; fed malo omine. quandoquidem mox obiit Eurydice, et poftea fecundo. Cum quidem non aliter obftupuit Orpheus, quam qui Cerbero confpecto faxeus eft effectus. Poftea, cum in monte quodam varias transformationes lyra exprimeret, adcurrerunt ad eum arbores omnes, et inter ceteras pinus ex Aty, et cupreffus e Cypariffo

mutata.

[ocr errors]

LIB. XI. Hinc cum Thraciae mulieres illum discerpfiffent, in arbores mutatae funt. Tum Bacchus e Thracia receffit, et Midae pro Sileno reftituto auri copiam fecit. cuius cum illum poeniteret, in PaEtolo lotus, arenas eius aureas reddidit. Poftea Phoebus pro iniquo iudicio aures illi afininas tribuit. Quo facto, Troiae moenia, humanam indutus formam, exftruxit. Hanc vrbem poftquam cepit Hercules, Hefionem Telamoni vxorem dedit: quandoquidem Peleus iam Thetidem poft multas eius transformationes duxerat: et ad Ceycem poftea profe&tus, Daedalionem in accipitrem, et lupum in lapidem conuerfum, partim intellexerat, partim ipfe viderat. Accidit deinde, vt Alcyone, marito poft naufragium fub Morphei figura per fomnum conspecto, in auem, ficut et maritus, mutaretur. Quos in aëre volantes, cum animaduertiffent quidam, Aefacum quondam in mergum, qui tum forte aderat, meminerunt transformatum.

[blocks in formation]

LIB. XII. Huic tum Priamus pater, tamquam mortuo, exfequias fecit vna cum filiis. excepto tamen Paride, qui in Graeciam profectus erat: quemque deinde perfecuti Graeci, draconem Aulide lapideum viderunt redditum. Inde Cygnus ab Achille occifus in auem vertitur, cum inuulnerabilis fuiffet. Sic vt et Caenis olim in Caeneum, et poftea in quem commutata. Quod cum narraffet Neftor, Periclymeni quoque transformationes adiunxit.

LIB. XIII.

De

Neptunus deinde Achilli mortem procurat. cuius armis Aiax et Vlyffes poft mortem contendunt. Aiace vero hac de caufa mortuo, fanguis eius in hyacinthum conuertitur. Capta poftea Troia, Hecuba in canem mutata eft. Cuius fortunam cum dii omnes deplorarent, Aurora fola Memnonem duntaxat, auem iam factum, lugebat. Aeneas autem profugus ad Anium, cuius filiae in columbas erant conuerfae, aliaque deinceps loca transformationibus celebrata, delatus eft. In Latium denique vt venit, bellum cum Turno fufcepit.

LIB. XIV. Is cum per Venulum peteret auxilium a Diomede, cuius focii in aues fuerant mutati, repulfam paffus eft; redeunte Venulo per ea loca, in quibus paftor quondam in oleaftrum erat conuerfus. Poftea naues Aeneae in praelio Nymphae fiunt. Sicut et Ardea, poft occifum Turnum, auis. atque Aeneas ipfe, Indiges. Succefferunt huic Reges alii. Quorum inter caeteros fub Proca floruit Poquam cum amaret Vertumnus, fumta primum anus forma, et Anaxaretes in faxum conuerfae exemplo vfurpato: deinde rurfum iuuenis factus, voto potitur. Inde fub Numitore aquae frigidae redduntur calidae. Cui qui fucceffit, Romulus, factus eft Quirinus: eiusque vxor, Ora dea.

mona.

LIB. XV. Secutus eft Numa: qui, cum de originibus Crotonis inquireret, nigros calculos quondam in albos fuiffe commutatos comperit; et Pythagoram de perpetuus rerum transformationibus difputantem audiuit. Mortuum deinde Numam deflens Aegeria, nec Hippolyti, qui fuas ipfi conuerfiones proponebat, confolationem admittens, in fontem liquefcit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Romuli lancea arbor, aut Cippus factus eft cornutus. Iulius Caefar denique in ftellam poft mortem commutatus fuit.

P. OVI

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER I.

In noua fert animus mutatas dicere formas

Corpora. Di coeptis (nam vos mutaftis et illas )

Adfpirate meis. primaque ab origine mundi

Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante, mare, et tellus, et, quod tegit omnia, coelum, 5 Vnus erat toto naturae vultus in orbe,

Quem dixere Chaos; rudis, indigeftaque moles;

Nec quidquam, nifi pondus iners; congeftaque eodem

Non bene iun&tarum discordia femina rerum.

Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan ;

Nec noua crefcendo reparabat cornua Phoebe ;
Nec circumfufo pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata fuis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus, et aër.
Sic erat inftabilis tellus, innabilis vnda,
Lucis egens aër: nulli fua forma manebat:
Obftabatque aliis aliud quia corpore in vno
Frigida pugnabant calidis, humentia ficcis,

10

15

Mollia cum duris, fine pondere habentia pondus,
Hanc Deus et melior litem natura diremit.

20

Nam coelo terras, et terris abfcidit vndas:

Et liquidum fpiffo fecreuit ab aëre coelum.
Quae poftquam euoluit, caecoque exemit aceruo,
Disfociata locis concordi pace ligauit.

A 4

25

Ignea

Ignea conuexi vis et fine pondere coeli
Emicuit, fummaque locum fibi legit in arce.
Proximus eft aër illi leuitate, locoque :
Denfior his tellus, elementaque grandia traxit:
Et preffa eft grauitate fui: circumfiuus humor
Vltima poffedit, folidumque coërcuit orbem.

Sic vbi dispofitam, quisquis fuit ille Deorum,
Congeriem fecuit, fectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non aequalis ab omni
Parte foret, magni fpeciem glomerauit in orbis.
Tum freta diffundi, rapidisque tumefcere ventis
Juffit, et ambitae circumdare littora terrae.
Addidit et fontes, immenfaque ftagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit decliuia ripis:
Quae diuerfa locis partim forbentur ab ipfa;

In mare perueniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquae, pro ripis littora pulfant.
Iuffit et extendi campos, fubfidere valles,
Fronde tegi filuas, lapidofos furgere montes.
Vtque duae dextra coelum, totidemque finiftra
Parte fecant Zonae, quinta eft ardentior illis;
Sic onus inclufum numero diftinxit eodem
Cura Dei totidemque plagae tellure premuntur.
Quarum quae media eft, non eft habitabilis aeftu:
Nix tegit alta duas. totidem inter vtrumque locauit;
Temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma.
Imminet his aër. qui, quanto eft pondere terrae
Pondus aquae leuius, tanto eft onerofior igni.
Illic et nebulas, illic confiftere nubes
Iuffit, et humanas motura tonitrua mentes

·

Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non paffim mundi fabricator habendum
Aëra permifit. vix nunc obfiftitur illis,
Cum fua quisque regant diuerfo flamina tractu,
Quin lanient mundum; tanta eft discordia fratrum.
Eurus ad Auroram, Nabathaeaque regna receffit,
Perfidaque, et radiis iuga fubdita matutinis.

30

35

40

45

50

55

60

Vefper,

« AnteriorContinua »