Dum vel cafta fuit, vel inobferuata. fed ales
Senfit adulterium Phoebeïus: vtque latentem Detegeret culpam non exorabilis index,
Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis Confequitur pennis, fcitetur vt omnia, cornix. Auditaque viae cauffa, Non vtile carpis,
Inquit, iter: ne fperne meae praefagia linguae.
Quid fuerim, quid fimque, vide; meritumque require:
Inuenies nocuiffe fidem. nam tempore quodam
Pallas Erichthonium, prolem fine matre creatam, Clauferat Actaeo texta de vimine cifta:
Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis Hanc legem dederat, fua ne fecreta viderent. Abdita fronde leui denfa fpeculabar ab vlmo, Quid facerent. commiffa duae fine fraude tuentur, Pandrofos atque Herfe. timidas vocat vna forores Aglauros: nodosque manu deducit. at intus Infantemque vident, adporrectumque draconem. Acta Deae refero. pro quo mihi gratia talis Redditur, vt dicar tutela pulfa Mineruae; Et ponar poft noctis auem. mea poena volucres Admonuiffe poteft; ne voce pericula quaerant. At puto, non vltro, nec quidquam tale rogantem Me petiit. ipfa licet hoc a Pallade quaeras: Quamuis irata eft: non hoc irata negabit. Nam me Phocaïca clarus tellure Coroneus (Nota loquor) genuit. fueramque ego regia virgo: Diuitibusque procis (ne me contemne) petebar. Forma mihi nocuit. nam dum per littora lentis Paffibus, vt foleo, fumma fpatiarer arena, Vidit, et incaluit pelagi Deus: vtque precando Tempora cum blandis confumfit inania verbis ; Vim parat, et fequitur. fugio, denfumque relinquo Littus, et in molli nequidquam laffor arena. Inde Deos, hominesque voco: nec contigit vllum Vox mea mortalem. mota eft pro virgine virgo, Auxiliumque tulit. tendebam brachia coelo :
Brachia coeperunt leuibus nigrefcere pennis. Reiicere ex humeris veftem molibar; at illa Pluma erat; inque cutem radices egerat imas. Plangere nuda meis conabar pectora palmis.
Sed neque iam palmas, nec pectora nuda gerebam. Currebam: nec, vt ante, pedes retinebat arena: Et fumma tollebar humo. mox acta per auras Euehor, et data fum comes inculpata Mineruae. Quid tamen hoc prodeft, fi diro facta volucris Crimine Ny timene noftro fucceffit honori?
An, quae per totam res eft notiffima Lesbon, Non audita tibi eft? patrium temeraffe cubile Nyctimenen? auis illa quidem: fed confcia culpae Confpectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem Celat; et a cunctis expellitur aethere toto.
Talia dicenti, Tibi, ait, reuocamina, coruus, Sint precor ifta malo. nos vanum fpernimus omen. Nec coeptum dimittit iter: dominoque iacentem Cum iuuene Haemonio vidiffe Coronida narrat. Laurea delapfa eft, audito crimine, amanti : Et pariter vultusque Deo, plectrumque, colorque Excidit. vtque animus tumida feruebat ab ira; Arma adfueta rapit; flexumque a cornibus arcum Tendit: et illa fuo toties cum pectore iuncta Indeuitato traiecit pectora telo.
Ita dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro, Candida poeniceo perfudit membra cruore: Et dixit, Potui poenas tibi, Phoebe, dediffe; Sed peperiffe prius. duo nunc moriemur in vna. Hactenus; et pariter vitam cum fanguine fudit. Corpus inane animae frigus letale fecutum eft.
Poenitet, heu! fero poenae crudelis amantem:
Seque, quod audierit, quod fic exarferit, odit: Odit auem, per quam crimen cauffamque dolendi Scire coactus erat: neruumque, arcumque, manumque Odit; cumque manu, temeraria tela, fagittas,
Collapfamque fouet: feraque ope vincere fata Nititur; et médicas exercet inaniter artes. Quae poftquam fruftra tentata, rogumque parari Senfit, et arfuros fupremis ignibus artus;
Tum vero gemitus (neque enim coeleftia tingui Ora decet lacrimis) alto de corde petitos
Edidit. haud aliter, quam cum, fpectante iuuenca,
Lactentis vituli, dextra libratus ab aure,
Tempora discuffit claro caua malleus itu. Vt tamen ingratos in pectora fudit odores: Et dedit amplexus, iniuftaque iufta peregit, Non tulit in cineres labi fua Phoebus eosdem Semina fed natum flammis vteroque parentis Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum. Sperantemque fibi non falsae praemia linguae Inter aues albas vetuit confidere coruum.
Semifer interea diuinae ftirpis alumno
Incaluitque Deo, quem claufum pectore habebat ; Adfpicit infantem; Totique falutifer orbi Crefce puer, dixit: tibi fe mortalia faepe Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas
Fas erit. idque femel Dis indignantibus aufus, Poffe dare hoc iterum flamma prohiberis auita: Eque Deo corpus fies exfangue: Deusque, Qui modo corpus eras: et bis tua fata nouabis.
Tu quoque, care pater, non iam mortalis, et aeuis
Omnibus vt maneas, nafcendi lege creatus;
Poffe mori cupies tum, cum cruciabere dirae
Sanguine ferpentis, per faucia membra recepto.
Teque ex aeterno patientem numina mortis
Efficient; triplicesque Deae tua fila refoluent.
Reftabat fatis aliquid: fufpirat ab imis
Pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae:
Atque ita, Praeuertunt, inquit, me fata; vetorque
Plura loqui; vocisque meae praecluditur vfus.
Non fuerant artes tanti, quae numinis iram Contraxere mihi. mallem nefciffe futura.
Iam mihi fubduci facies humana videtur :
Iam cibus herba placet: iam latis currere campis
Impetus eft, in equam, cognataque corpora, vertor. Tota tamen quare? pater eft mihi nempe biformis. Talia dicenti pars eft extrema querelae
Intellecta parum: confufaque verba fuere.
Mox nec verba quidem, nec equae fonus ille videtur;
Sed fimulantis equam: paruoque in tempore certos
Edidit hinnitus: et brachia mouit in herbas.
Tum digiti coëunt, et quinos adligat vngues Perpetuo cornu leuis vngula: crefcit et oris, Et colli fpatium: longae pars vltima pallae Cauda fit. vtque vagi crines per colla iacebant, In dextras abiere iubas: pariterque nouata eft,
Et vox, et facies. nomen quoque monftra dedere. Flebat, opemque tuam fruftra Philyreïus heros,
Delphice, pofcebat. fed nec refcindere magni Iuffa Iouis poteras: nec, fi refcindere poffes, Tunc aderas: Elin Meffaniaque arua colebas.
Illud erat tempus, quo te paftoria pellis
Texit; onusque fuit baculum filueftre finiftrae :
Alterius, dispar feptenis fiftula cannis.
Dumque amor eft curae,, dum te tua fistula mulcet;
Incuftoditae Pylios memorantur in agros
Proceffiffe boues. videt has Atlantide Maia
Natus; et arte fua filuis occultat abactas.
Senferat hoc furtum nemo, nifi notus in illo Rure fenex. Battum vicinia tota vocabant. Diuitis hic faltus herbofaque pascua Nelei, Nobiliumque greges cuftos feruabat equarum.
Hunc timuit, blandaque manu feduxit: et, Eia, Quisquis es, hofpes, ait, fi forte armenta requiret Haec aliquis, vidiffe nega. neu gratia facto Nulla rependatur; nitidam cape praemia vaccam. Et dedit. accepta voces has reddidit hofpes: Tutus eas. lapis ifte prius tua furta loquatur. Et lapidem oftendit. fimulat loue natus abire. Mox redit: et, verfa pariter cum voce figura, Ruftice, vidifti fi quas hoc limite, dixit, Ire boues; fer opem, furtoque filentia deme.. Iuncta fuo pretium dabitur tibi femina tauro. At fenior, poftquam merces geminata, Sub illis Montibus, inquit, erunt. et erant fub montibus illis. Rifit Atlantiades: et, Me mihi, perfide, prodis ? Me mihi prodis? ait. periuraque pectora vertit In durum filicem; qui nunc quoque dicitur Index: Inque nihil merito vetus eft infamia faxo.
Hinc fe fuftulerat paribus caducifer alis: Munychiosque volans agros, gratamque Mineruae Defpectabat humum, cultique arbufta Lycei.
Illa forte die caftae de more puellae Vertice fuppofito feftas in Palladis arces
Pura coronatis portabant facra caniftris.
Inde reuertentes Deus adfpicit ales: iterque
Non agit in rectum, fed in orbem curuat eumdem.
Vt volucris vifis rapidiffima milüus extis, Dum timet, et denfi circumftant facra ministri, Flectitur in gyrum; nec longius audet abire: Spemque fuam motis auidus circumuolat alis. Sic fuper Actaeas agilis Cyllenius arces Inclinat curfus: et easdem circinat auras. Quanto fplendidior, quam cetera fidera, fulget Lucifer; et quanto te, Lucifer, aurea Phoebe; Tanto virginibus praeftantior omnibus Herfe Ibat: eratque decus pompae, comitumque fuarum. Obftupuit forma Ioue natus: et aethere pendens Non fecus exarfit, quam cum balearica plumbum
« AnteriorContinua » |