Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dum vel cafta fuit, vel inobferuata. fed ales

Senfit adulterium Phoebeïus: vtque latentem
Detegeret culpam non exorabilis index,

545

Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis
Confequitur pennis, fcitetur vt omnia, cornix.
Auditaque viae cauffa, Non vtile carpis,

Inquit, iter: ne fperne meae praefagia linguae.

550

Quid fuerim, quid fimque, vide; meritumque require:

Inuenies nocuiffe fidem. nam tempore quodam

Pallas Erichthonium, prolem fine matre creatam,
Clauferat Actaeo texta de vimine cifta:

Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
Hanc legem dederat, fua ne fecreta viderent.
Abdita fronde leui denfa fpeculabar ab vlmo,
Quid facerent. commiffa duae fine fraude tuentur,
Pandrofos atque Herfe. timidas vocat vna forores
Aglauros: nodosque manu deducit. at intus
Infantemque vident, adporrectumque draconem.
Acta Deae refero. pro quo mihi gratia talis
Redditur, vt dicar tutela pulfa Mineruae;
Et ponar poft noctis auem. mea poena volucres
Admonuiffe poteft; ne voce pericula quaerant.
At puto, non vltro, nec quidquam tale rogantem
Me petiit. ipfa licet hoc a Pallade quaeras:
Quamuis irata eft: non hoc irata negabit.
Nam me Phocaïca clarus tellure Coroneus
(Nota loquor) genuit. fueramque ego regia virgo:
Diuitibusque procis (ne me contemne) petebar.
Forma mihi nocuit. nam dum per littora lentis
Paffibus, vt foleo, fumma fpatiarer arena,
Vidit, et incaluit pelagi Deus: vtque precando
Tempora cum blandis confumfit inania verbis ;
Vim parat, et fequitur. fugio, denfumque relinquo
Littus, et in molli nequidquam laffor arena.
Inde Deos, hominesque voco: nec contigit vllum
Vox mea mortalem. mota eft pro virgine virgo,
Auxiliumque tulit. tendebam brachia coelo :

555

560

565

570

575

580

Bra

Brachia coeperunt leuibus nigrefcere pennis.
Reiicere ex humeris veftem molibar; at illa
Pluma erat; inque cutem radices egerat imas.
Plangere nuda meis conabar pectora palmis.

Sed neque iam palmas, nec pectora nuda gerebam.
Currebam: nec, vt ante, pedes retinebat arena:
Et fumma tollebar humo. mox acta per auras
Euehor, et data fum comes inculpata Mineruae.
Quid tamen hoc prodeft, fi diro facta volucris
Crimine Ny timene noftro fucceffit honori?

An, quae per totam res eft notiffima Lesbon,
Non audita tibi eft? patrium temeraffe cubile
Nyctimenen? auis illa quidem: fed confcia culpae
Confpectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem
Celat; et a cunctis expellitur aethere toto.

Talia dicenti, Tibi, ait, reuocamina, coruus,
Sint precor ifta malo. nos vanum fpernimus omen.
Nec coeptum dimittit iter: dominoque iacentem
Cum iuuene Haemonio vidiffe Coronida narrat.
Laurea delapfa eft, audito crimine, amanti :
Et pariter vultusque Deo, plectrumque, colorque
Excidit. vtque animus tumida feruebat ab ira;
Arma adfueta rapit; flexumque a cornibus arcum
Tendit: et illa fuo toties cum pectore iuncta
Indeuitato traiecit pectora telo.

Ita dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro,
Candida poeniceo perfudit membra cruore:
Et dixit, Potui poenas tibi, Phoebe, dediffe;
Sed peperiffe prius. duo nunc moriemur in vna.
Hactenus; et pariter vitam cum fanguine fudit.
Corpus inane animae frigus letale fecutum eft.

Poenitet, heu! fero poenae crudelis amantem:

585

590

595

600

605

610

Seque, quod audierit, quod fic exarferit, odit:
Odit auem, per quam crimen cauffamque dolendi
Scire coactus erat: neruumque, arcumque, manumque
Odit; cumque manu, temeraria tela, fagittas,

615

Colla

Collapfamque fouet: feraque ope vincere fata
Nititur; et médicas exercet inaniter artes.
Quae poftquam fruftra tentata, rogumque parari
Senfit, et arfuros fupremis ignibus artus;

620

Tum vero gemitus (neque enim coeleftia tingui
Ora decet lacrimis) alto de corde petitos

Edidit. haud aliter, quam cum, fpectante iuuenca,

Lactentis vituli, dextra libratus ab aure,

625

Tempora discuffit claro caua malleus itu.
Vt tamen ingratos in pectora fudit odores:
Et dedit amplexus, iniuftaque iufta peregit,
Non tulit in cineres labi fua Phoebus eosdem
Semina fed natum flammis vteroque parentis
Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum.
Sperantemque fibi non falsae praemia linguae
Inter aues albas vetuit confidere coruum.

Semifer interea diuinae ftirpis alumno

630

[blocks in formation]

Incaluitque Deo, quem claufum pectore habebat ;
Adfpicit infantem; Totique falutifer orbi
Crefce puer, dixit: tibi fe mortalia faepe
Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas

Fas erit. idque femel Dis indignantibus aufus,
Poffe dare hoc iterum flamma prohiberis auita:
Eque Deo corpus fies exfangue: Deusque,
Qui modo corpus eras: et bis tua fata nouabis.

645

Tu quoque, care pater, non iam mortalis, et aeuis

Omnibus vt maneas, nafcendi lege creatus;

650

Poffe mori cupies tum, cum cruciabere dirae

Sanguine ferpentis, per faucia membra recepto.

Teque ex aeterno patientem numina mortis

Efficient; triplicesque Deae tua fila refoluent.

Reftabat fatis aliquid: fufpirat ab imis

655

Pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae:

Atque ita, Praeuertunt, inquit, me fata; vetorque

Plura loqui; vocisque meae praecluditur vfus.

Non fuerant artes tanti, quae numinis iram
Contraxere mihi. mallem nefciffe futura.

660

Iam mihi fubduci facies humana videtur :

Iam cibus herba placet: iam latis currere campis

Impetus eft, in equam, cognataque corpora, vertor.
Tota tamen quare? pater eft mihi nempe biformis.
Talia dicenti pars eft extrema querelae

665

Intellecta parum: confufaque verba fuere.

Mox nec verba quidem, nec equae fonus ille videtur;

Sed fimulantis equam: paruoque in tempore certos

Edidit hinnitus: et brachia mouit in herbas.

670

Tum digiti coëunt, et quinos adligat vngues
Perpetuo cornu leuis vngula: crefcit et oris,
Et colli fpatium: longae pars vltima pallae
Cauda fit. vtque vagi crines per colla iacebant,
In dextras abiere iubas: pariterque nouata eft,

Et vox, et facies. nomen quoque monftra dedere.
Flebat, opemque tuam fruftra Philyreïus heros,

Delphice, pofcebat. fed nec refcindere magni
Iuffa Iouis poteras: nec, fi refcindere poffes,
Tunc aderas: Elin Meffaniaque arua colebas.

675

Illud erat tempus, quo te paftoria pellis

680

Texit; onusque fuit baculum filueftre finiftrae :

Alterius, dispar feptenis fiftula cannis.

Dumque amor eft curae,, dum te tua fistula mulcet;

Incuftoditae Pylios memorantur in agros

Proceffiffe boues. videt has Atlantide Maia

685

Natus; et arte fua filuis occultat abactas.

Senferat hoc furtum nemo, nifi notus in illo
Rure fenex. Battum vicinia tota vocabant.
Diuitis hic faltus herbofaque pascua Nelei,
Nobiliumque greges cuftos feruabat equarum.

690

Hunc

Hunc timuit, blandaque manu feduxit: et, Eia,
Quisquis es, hofpes, ait, fi forte armenta requiret
Haec aliquis, vidiffe nega. neu gratia facto
Nulla rependatur; nitidam cape praemia vaccam.
Et dedit. accepta voces has reddidit hofpes:
Tutus eas. lapis ifte prius tua furta loquatur.
Et lapidem oftendit. fimulat loue natus abire.
Mox redit: et, verfa pariter cum voce figura,
Ruftice, vidifti fi quas hoc limite, dixit,
Ire boues; fer opem, furtoque filentia deme..
Iuncta fuo pretium dabitur tibi femina tauro.
At fenior, poftquam merces geminata, Sub illis
Montibus, inquit, erunt. et erant fub montibus illis.
Rifit Atlantiades: et, Me mihi, perfide, prodis ?
Me mihi prodis? ait. periuraque pectora vertit
In durum filicem; qui nunc quoque dicitur Index:
Inque nihil merito vetus eft infamia faxo.

695

700

705

Hinc fe fuftulerat paribus caducifer alis: Munychiosque volans agros, gratamque Mineruae Defpectabat humum, cultique arbufta Lycei.

710

Illa forte die caftae de more puellae
Vertice fuppofito feftas in Palladis arces

Pura coronatis portabant facra caniftris.

Inde reuertentes Deus adfpicit ales: iterque

Non agit in rectum, fed in orbem curuat eumdem.

715

Vt volucris vifis rapidiffima milüus extis,
Dum timet, et denfi circumftant facra ministri,
Flectitur in gyrum; nec longius audet abire:
Spemque fuam motis auidus circumuolat alis.
Sic fuper Actaeas agilis Cyllenius arces
Inclinat curfus: et easdem circinat auras.
Quanto fplendidior, quam cetera fidera, fulget
Lucifer; et quanto te, Lucifer, aurea Phoebe;
Tanto virginibus praeftantior omnibus Herfe
Ibat: eratque decus pompae, comitumque fuarum.
Obftupuit forma Ioue natus: et aethere pendens
Non fecus exarfit, quam cum balearica plumbum

720

725

Funda

« AnteriorContinua »