Sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.
Parce, precor, mater, quaecumque eft faucia, clamat: Parce, precor: noftrum laniatur in arbore corpus. Iamque vale. cortex in verba nouiffima venit.
Inde fluunt lacrimae: ftillataque fole rigescunt De ramis electra nouis: quae lucidus amnis Excipit, et nuribus mittit geftanda Latinis.
Adfuit huic monftro proles Stheneleïa Cycnus, Qui tibi materno quamuis a fanguine iun&tus, Mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto (Nam Ligurum populos, et magnas rexerat vrbes) Imperio ripas virides, amnemque querelis Eridanum implerat, filuamique fororibus auctam : Cum vox eft tenuata viro: canaeque capillos Diffimulant plumae: collumque a pectore longum Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes: Penna latus veftit; tenet os fine acumine roftrum: Fit noua Cycnus auis. nec fe coeloque, Iouique Credit, vt iniufte miffi memor ignis ab illo. Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perofus. Quae colat, elegit contraria flumina flammis.
Squallidus interea genitor Phaethontis, et expers Ipfe fui decoris, qualis, cum deficit orbem, Effe folet: lucemque odit, feque ipfe, diemque : Datque animum in luctus; et luctibus adiicit iram: Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aeui Sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque Actorum fine fine mihi, fine honore, laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus. Si nemo eft, omnesque Dei non poffe fatentur;
Ipfe agat: vt faltem, dum noftras tentat habenas,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat. Tum fciet, ignipedum vires expertus equorum, Non meruiffe necem, qui non bene rexerit illos. Talia dicentem circumftant omnia Solem Numina: neue velit tenebras inducere rebus,
Supplice voce rogant. miffos quoque Iupiter ignes
Excufat, precibusque minas regaliter addit.
Colligit amentes, et adhuc terrore pauentes,
Phoebus equos: ftimuloque domans et verbere, faeuit: Saeuit enim, patumque obiectat, et imputat illis. At pater omnipotens ingentia moenia coeli Circuit: et, ne quid labefactum viribus ignis Corruat, explorat. quae poftquam firma, fuique Roboris effe videt: terras, hominumque labores Perfpicit. Arcadiae tamen eft impenfior illi
Cura fuae. fontesque, et nondum audentia labi Flumina reftituit. dat terrae gramina, frondes Arboribus; laefasque iubet reuirefcere filuas. Dum redit, itque frequens; in virgine Nonacrina Haefit: et accepti caluere fub offibus ignes. Non erat huius opus lanam mollire trahendo; Nec pofitu variare comas. vbi fibula veftem,
Vitta coërcuerat neglectos alba capillos,
Et modo leue manu iaculum, modo fumferat arcum;
Miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit vlla Gratior hac Triuiae. fed nulla potentia longa eft.
Vlterius medio fpatium Sol altus habebat; Cum fubit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas. Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit Arcus: inque folo, quod texerat herba, iacebat; Et pictam pofita pharetram ceruice premebat. Iupiter vt vidit feffam, et custode vacantem; Hoc certe coniux furtum mea nefciet, inquit: Aut fi refcierit; funt o, funt iurgia tanti. Protinus induitur faciem cultumque Dianae : Atque ait, O comitum, virgo, pars vna mearum In quibus es venata iugis? de cefpite virgo Se leuat: et, Salue numen, me iudice, dixit, Audiat ipfe licet, maius Ioue. ridet, et audit; Et fibi praeferri fe gaudet; et oscula iungit ; » Nec moderata fatis, nec fic a virgine danda. Qua venata foret filua narrare parantem
Impedit amplexu: nec fe fine crimine prodit. Illa quidem contra, quantum modo femina poffit, (Adfpiceres vtinam, Saturnia, mitior effes!) Illa quidem pugnat: fed quae fuperare puella, Quisue Iouem poterat? fuperum petit aethera victor Iupiter: huic odio nemus eft, et confcia filua. Vnde, pedem referens, paene eft oblita pharetram Tollere cum telis, et, quem fufpenderat, arcum. Ecce, fuo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens, et caede fuperba ferarum, Adfpicit hanc, vifamque vocat: clamata refugit; Et timuit primo, ne Iupiter effet in illa. Sed poftquam pariter Nymphas incedere vidit ; Senfit abeffe dolos: numerumque acceffit ad harum. Heu quam difficile eft, crimen non prodere vultu ! Vix oculos attollit humo: nec, vt ante folebat, Iuncta Deae lateri, nec toto eft agmine prima: Sed filet; et laefi dat figna rubore pudoris. Et (nifi quod virgo eft) poterat fentire Diana
His quoque laudatis, Procul eft, ait, arbiter omnis
Nuda fuperfufis tinguamus corpora lymphis.
Parrhafis erubuit. cunctae velamina ponunt:
Vna moras quaerit. dubitanti vestis ademta eft:
Qua pofita, nudo patuit cum corpore crimen. Attonitae, manibusque vterum celare volenti, I procul hinc, dixit, nec facros pollue fontes,
Cynthia deque fuo iuffit fecedere coetu.
Senferat hoc olim magni matrona Tonantis:
Diftuleratque graues in idonea tempora poenas.
Cauffa morae nulla eft: et iam puer Arcas (id ipfum Indoluit Iuno) fuerat de pellice natus.
Quo fimul obuertit faeuam cum lumine mentem; Scilicet hoc vnum reftabat, adultera, dixit,
Vt fecunda fores: fieretque iniuria partu
Nota: Jouisque mei teftatum dedecus effet.
Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram;
Qua tibi, quaque places noftro, importuna, marito. Dixit: et, aduerfa prenfis a fronte capillis, Strauit humi pronam. tendebat brachia fupplex: Brachia coeperunt nigris horrefcere villis, Curuarique manus, et aduncos crefcere in vngues, Officioque pedum fungi: laudataque quondam Ora Ioui, lato fieri deformia rictu.
Neue preces animos, et verba potentia flectant, Poffe loqui eripitur. vox iracunda, minaxque, Plenaque terroris rauco de gutture fertur.
Mens antiqua tamen facta quoque manfit in vrfa. Adfiduoque fuos gemitu teftata dolores, Qualescumque manus ad coelum et fidera tollit: Ingratumque Iouem, nequeat cum dicere, fentit. Ah, quoties, fola non aufa quiefcere filua, Ante domum, quondamque fuis errauit in agris! Ah quoties per faxa canum latratibus acta eft! Venatrixque metu venantum territa fugit! Saepe feris latuit vifis, oblita quid effet:
Vrfaque confpectos in montibus horruit vrfos:
Pertimuitque lupos; quamuis pater effet in illis.
Ecce Lycaoniae proles, ignara parentis,
Arcas adeft, ter quinque fere natalibus actis. Dumque feras fequitur; dum faltus eligit aptos, Nexilibusque plagis filuas Erymanthidas ambit; Incidit in matrem. quae reftitit Arcade vifo ; Et cognofcenti fimilis fuit. ille refugit: Immotosque oculos in fe fine fine tenentem Nefcius extimuit: propiusque accedere auenti
Vulnifico fuerat fixurus pectora telo:
Arcuit omnipotens: pariterque ipfosque nefasque
Suftulit; et celeri raptos per inania vento
Impofuit coelo, vicinaque fidera fecit. Intumuit Yuno, poftquam inter fidera pellex Fulfit: et ad canam defcendit in aequora Tethyn, Oceanumque fenem; quorum reuerentia mouit Saepe Deos: cauffamque viae fcitantibus infit: Quaeritis, aetheriis quare regina Deorum Sedibus huc adfim? pro me tenet altera coelum. Mentiar, obfcurum nifi nox cum fecerit orbem, Nuper honoratas fummo, mea vulnera, coelo Videritis ftellas illic, vbi circulus axem
Vltimus extremum, fpatioque breuiffimus, ambit. Eft vero, cur quis Iunonem laedere nolit,
Offenfamque tremat; quae profim fola nocendo?
En ego quantum egi! quam vasta potentia noftra eft! Effe hominem vetui: facta eft Dea. fic ego poenas Sontibus impono: fic eft mea magna poteftas. Vindicet antiquam faciem, vultusque ferinos Detrahat; Argolica quod et ante Phoronide fecit. Cur non et pulfa ducat Iunone, meoque Collocet in thalamo, focerumque Lycaöna fumat? At vos, di laefae contemtus tangit alumnae, Gurgite caeruleo feptem prohibete Triones: Sideraque in coelo, ftupri mercede, recepta Pellite ne puro tinguatur in aequore pellex.
Dî maris adnuerant. habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pauonibus aëra pictis :
Tam nuper piftis caefo pauonibus Argo;
Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuiffes, Corue loquax, fubito nigrantes verfus in alas. Nam fuit haec quondam niueis argentea pennis Ales, vt aequaret totas fine labe columbas: Nec feruaturis vigili Capitolia voce Cederet anferibus, nec amanti flumina cycno. Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci, Cui color albus erat, nunc eft contrarius albo.
Pulchrior in tota, quam Lariffaea Coronis,
Non fuit Haemonia. placuit tibi, Delphice, certe,
« AnteriorContinua » |