Imatges de pÓgina
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LIB. VI. Quo exemplo mota Dea, anum se fecit. Itaque inito cum Arachne texendi certamine , poftquam utriusque tela varias transformationes repraesentauit, ipfam in araneam mutauit. Nihil tamen hoc Nioberi mouit, quo minus amislis liberis in saxum obdurefceret. Quo quidem cognito, vulgus Lycios rusticos in ranas a Diana versos, et Marsyam ab Apolline excoriatum, in memoriam reuocauit. Cum vero ad consolandos Thebanos vrbes finitimae conuenissent, foli defuerunt Athenienses : quoniam a Tereo Rege infeftabantur. Qui deinde ftuprata Philomela, in vpupam transformatus fuit: quemadmodum et Philomela in lusciniam, ac Progne in hirundinem. Quae res Pandioni focero intel. lecta mortem attulit. Huic in regno succesit Erechtheus. e cuius filia, Orithyia, Boreas Calaim procreauit et Zethen. Qui in Argonautarum numero quondam fuerunt; cum Iafon , seminatis ferpentis den. tibus, e quibus homines armati prodierunt, et dracone Sopito, vellus aureum retulit,

LIB. VII. Is poftquam domum cum Medea rediit , Aefoni illa iuuentutem reddidit. Eamdemque Peliae pollicita, praemisso arietis in agnum reformati specimine, dolo eum occidit. Inde per varia loca multis insignia transformationibus delata , poft occisos liberos , Aegeo mupfit. Contra hunc poftea bellum mouit Minos ; collectis vndique copiis : ut et e Paro. Quam cum Arne quondam prodidisset, in monedulam fuerat conuersa. Aeacus vero ab Aegeo ftetit, et ad eum Myrmidanes suos, e formicis ortos, auxilio misit, duce Cephalo : qui aliquando vxorem fuam, mutata fibi forma, in adulterium pellexerat, canemque suum fimul cum vulpe in Saxa conuerti viderat.

LIB. VIII. Minos interim Alcathoën obfidet. qua capta, Nisus in haliaeetum et Scylla in cirin fuerunt translati. Hinc in Cretam ille reuersus eft, ubi Minotaurus labyrintho erat inclusus. quem cum The. Seus deinde de medio sustulisset, cum Ariadne in patriam rediens , eam in itinere dereliquit. Hinc eam Bacchus adfumfit, eiusque coronam inter fidera collocauit. Icarus vero , cum ex insula conaretur poft patrem euolare , Submersus eft : eiusque exsequias celebrantem patrem vidit perdix , e Talo nuper transformata. Theseus interea , cum valde celebris iam esset, ad aprum Calydonium, cuius interfectore sublato , sorores eius in Meleagrides aues mutatae sunt, fuit conuocatus. Inde ad Acheloum diuertitur, et Echinades insulas conspicit, in quas Naia

des

[ocr errors]
[ocr errors]

des erant conuerfae. Quod ita fieri potuisse, Lelex primum Baucidis et Philemonis probat exemplo, qui in arbores fuerint commutati : sicut et domus ipsorum in templum, ac pagus ipse in stagnum. Achelous deinde Protei et Mestrae transformationes adiicit, ac suas denique, quibus vfus quondam fuerat, cum ipsum premeret Hercules, gratia Deianirae.

LIB. IX. Haec illi poftea vestem misit, qua periit (poftquam Lichas in scopulum fuit translatus ) et in coelum traductus est. Tum vero Alcmena ad Tölen se contulit: eique Galanthidem in mustelam, et illa vicisim sororem suam in arborem conuersam narrauit. Interim superuenit ipfis Tölaus, reparata per Heben iuuentute. Id quod non poffe omnibus contingere, Iupiter Aeaci exemplo docet. Hunc fugiens Miletus in Afiam disceflit, et Byblidem procreauit atque Caunum : cuius illa amore tabefaéta, in fontem periit. Quae quidem res magis mira omnibus visa fuisset ; nisi paulo ante Iphis, ipso nuptiarum die , viri. lem sexum accepisset.

LIB. X. His porro nuptiis, qui interfuerat Hymenaeus, ad Or. pheum inde fe contulit ; Sed malo omine. quandoquidem mox obiit Eurydice , et postea secundo. Cum quidem non aliter obftupuit Orpheus, quam qui Cerbero conspecto Saxeus est effectus. Postea , cum in monte quodam varias transformationes lyra exprimeret, adcurrerunt ad eum arbores omnes

et inter ceteras pinus ex Aty, et cupressus e Cyparissa mutata.

LIB. XI. Hinc cum Thraciae mulieres illum discerpfiffent, in arbores mutatae sunt. Tum Bacchus e Thracia receffit, et Midae pro Sileno restituto auri copiam fecit. cuius cum illum poeniteret, in Pan Etolo lotus, arenas eius aureas reddidit. Poftea Phoebus pro iniquo iudi. cio aures illi afininas tribuit. Quo facto, Troiae moenia, humanam indutus formam, exstruxit. Hanc vrbem postquam cepit Hercules, Hefionem Telamoni vxorem dedit : quandoquidern Peleus iam Thetidem poft multas eius transformationes duxerat : et ad Ceycem poftea profe&tus , Daedalionem in accipitrem, et lupum in lapidem conuersum , partim intellexerat, partim ipse viderat. Accidit deinde, vt Alcyone, marito post naufragium fub Morphei figura per fomnum conspecto, in

ficut et maritus, mutaretur, Quos in aëre volantes, animaduertissent quidam, Aesacum quondam in mergum, qui tum forte aderat, meminerunt transformatum.

LIB

2

auem,

cum

A 3

LIB. XII. Huic tum Priamus pater , tamquam mortuo , exsequias fecit vna cum filiis. excepto tamen Paride, qui in Graeciam profe&tus erat : quemque deinde persecuti Graeci, draconem Aulide lapideum viderunt redditum. Inde Cygnus ab Achille occisus in auem vertitur, cum inuulnerabilis fuisset. Sic ut et Caenis olim in Caeneum, et postea in quem commutata. Quod cum narrafset Neftor, Periclymeni quoque transformationes adiunxit.

LIB. XIII. Neptunus deinde Achilli mortem procurat. De cuius armis Aiax et Vlyses post mortem contendunt. Aiace vero hac de caufa mortuo, Sanguis eius in hyacinthum conuertitur. Capta poftea Troia , Hecuba in canem mutata eft. Cuius fortunam cum dii omnes deplorarent , Aurora Sola Memnonem duntaxat, quem iam factum, lugebat. Aeneas autem profugus ad Anium, cuius filiae in columbas erant conuersae, aliaque deinceps loca transformationibus celebrata, delatus eft. In Latium denique vt venit , bellum cum Turno fufcepit.

LIB. XIV. Is cum per Venulum peteret auxilium a Diomede, cuius focii in aues fuerant mutati, repulfam paffus eft ; redeunte Venulo per ea loca , in quibres pastor quondam in oleaftrum erat conuersus. Poftea naues Aeneae in praelio Nymphae funt. Sicut et Ardea, poft occisum Turnum , auis. atque Aeneas ipse, Indiges. Succefferunt huic Reges alii. Quorum inter caeteros sub Proca floruit Po

quam cum amaret Vertumnus, sumta primum anus forma , et Anaxaretes in saxum conuersae exemplo vsurpato: deinde rursum iuuenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquae frigidae redduntur calidae. Cui qui fuccesfit, Romulus, factus est Quirinus : eiusque vxor,

Ora dea. LIB. XV. Secutus eft Numa: qui, cum de originibus Crotonis inquireret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit; et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audiuit. Mortuum deinde Numam deflens Aegeria, nec Hippolyti , qui suas ipfi conuersiones proponebat, confolationem admittens, in fontem liquefcit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Romuli loncea arbor, aut Cippus factus est cornutus. Iulius Caesar denique

in ftellam post mortem commutatus fuit.

[ocr errors]

mona.

[ocr errors]
[ocr errors]

P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON

10

LIBER I.
In noua fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di coeptis (nam vos mutastis et illas )
Adspirate meis. primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante, mare, et tellus, et, quod tegit omnia, coelum, 5
Vnus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis, indigestaque moles ;
Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eodein
Non bene iunctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan;
Nec noua crescendo reparabat cornua Phoebe ;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata fuis : nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus, et aër.

15 Sic erat instabilis tellus, innabilis vnda , Lucis egens aër: nulli sua forma manebat : Obftabatque aliis aliud : quia corpore in vno Frigida pugnabant calidis, humentia ficcis , Mollia cum duris, fine pondere habentia pondus, Hanc Deus et melior litem natura diremit. Nam coelo terras, et terris abfcidit vndas : Et liquidum fpisso secreuit ab aëre coelum. Quae poftquam euoluit, caecoque exemit aceruo, Dissociata locis concordi pace ligauit.

Ignea

20

[ocr errors]

A 4

30

35

40

[ocr errors]

Ignea conuexi vis et fine pondere coeli
Emicuit, sunimaque locum fibi legit in arce.
Proxinus eft aër illi leuitate, locoque :
Densior his tellus, elenientaque grandia traxit :
Et prefla eft grauitate fui: circumfluus humor
Vltima poffedit , folidumque coërcuit orbem.

Sic vbi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,
Congeriem secuit, fectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non aequalis ab omni
Parte foret, magni speciem glomerauit in orbis.
Tum freta diffundi, rapidisque tumefcere ventis
Juslit, et ambitae circumdare littora terrae.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque ;
Fluminaque obliquis cinxit decliuia ripis:
Quae diuersa locis partim sorbentur ab ipsa;
In mare perueniunt partim , campoque recepta
Liberioris aquae, pro ripis littora pulsant.
Iussit et extendi campos , fubfidere valles,
Fronde tegi filuas, lapidosos furgere montes.
Vtque duae dextra coelum, totidemque sinistra
Parte secant Zonae, quinta est ardentior illis ;
Sic onus inclusum pumero distinxit eodem
Cura Dei : totidemque plagae tellure preimuntur.
Quarum quae media est , non est habitabilis aestu :
Nix tegit alta duas. totidem inter vtrumque locauit ;
Temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma.
Imminet his aër. qui, quanto est pondere terrae
Pondus aquae leuius, tanto est onerofior igni.
Illic et nebulas , illic consistere nubes
Iuffit, et humanas motura tonitrua mentes
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit. vix nunc obfiftitur illis,
Cum fua quisque regant diuerfo flamina tractu ,
Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram, Nabathaeaque regna receffit,
Persidaque , et radiis iuga subdita matutinis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »