Imatges de pàgina
PDF
EPUB

360

365

Sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.
Parce, precor, mater, quaecumque est faucia, clamat:
Parce, precor : noftrum laniatur in arbore corpus.
Iamque vale.. cortex in verba nouiflima venit.

Inde fluunt lacrimae : ftillataque sole rigescunt
De ramis electra nouis : quae lucidus amnis
Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleïa Cycnus,
Qui tibi materno quamuis a fanguine iunctus,
Mente tamen, Phaëthon, propior fuit. ille relicto
( Nam Ligurum populos, et magnas rexerat vrbes)
Imperio ripas virides, amnemque querelis
Eridanum implerat, siluamque fororibus auctam :
Cum vox est tenuata viro: canaeque capillos
Diffimulant plumae: collumque a pectore longum
Porrigitur , digitosque ligat iunctura rubentes :
Penna latus vestit; tenet os fine acumine rol im:
Fit noua Cycnus auis. nec se coeloque, louique
Credit, vt iniuste misfi memor ignis ab illo.
Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perosus.
Quae colat, elegit contraria flumina flammis.

370

375

380

385

Squallidus interea genitor Phaëthontis, et expers
Ipse fui decoris, qualis, cum deficit orbem,
Efe folet: lucemque odit, feque ipse, diemque :
Datque animum in luctus ; et luctibus adiicit iram :
Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aeui
Sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque
Aétorum fine fine mihi, sine honore , laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus.
Si nemo est, omnesque Dei non poffe fatentur ;
Ipse agat: vt faltem, dum noftras tentat habenas,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum fciet, ignipedum vires expertus equorum ,
Non meruifle necem, qui non bene rexerit illos.
Talia dicentem circumftant omnia Solem
Numina: neue velit tenebras inducere rebus, *

C4

390

395 Sup

400

405

410

Supplice voce rogant. miffos quoque Iupiter ignes
Excusat, precibusque minas regaliter addit.
Colligit amentes, et adhuc terrore patientes ,
Phoebus equos: stimuloque domans et verbere, saeuit :
Saeuit enim, patumque obiectat, et imputat illis.

At pater omnipotens ingentia moenia coeli
Circuit: et, ne quid labefactum "viribus ignis
Corruat , explorat. quae poftquam firma, fuique
Roboris effe videt: terras, hominumque labores
Perspicit. Arcadiae tamen est impenfior illi
Cura suae. fontesque, et nondum audentia labi
Flumina restituit. dat terrae gramina, frondes
Arboribus ; laesasque iubet reuirescere filuas.
Dum redit, itque frequens ; in virgine Nonacrina
Haefit: et accepti caluere sub ossibus ignes.
Non erat huius opus lanam mollire trahendo ;
Nec pofitu variare comas. vbi fibula vestem,
Vitta coërcuerat neglectos alba capillos ,
Et modo leue manu iaculum, modo sumserat arcum ;
Miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit vlla
Gratior hac Triuiae. sed nulla potentia longa est.
Vlterius medio spatium Sol altus habebat ;
Cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit
Arcus : inque solo, quod texerat herba, iacebat;
Et pictam posita pharetram ceruice premebat.
Iupiter vt vidit feffam, et cuftode vacantem;
Hoc certe coniux furtum mea nesciet, inquit:
Aut si rescierit; funt o, sunt jurgia tanti.
Protinus induitur faciem cultumque Dianae :
Atque ait, 0 comitum, virgo, pars vna mearum
In quibus es venata iugis ? de cespite virgo
Se leuat: et, Salue numen, me iudice, dixit,
Audiat ipse licet, maius Ioue, ridet, et audit ;
Et fibi praeferri fe gaudet ; et oscula iungit ;
Nec moderata fatis , nec fic a virgine danda.

venata foret lua narrare parantem

415

[ocr errors]

420

425

[ocr errors]

430

435

450

Impedit amplexu: nec se fine crimine prodit.
Illa quidem contra, quantum modo femina poffit,
( Adfpiceres vtinam, Saturnia, mitior esses !)
Illa quidem pugnat: fed quae superare puella ,
Quisue Iouem poterat ? fuperum petit aethera victor
Iupiter: huic odio nemus est, et conscia silua.
Vnde, pedem referens, paene est oblita pharetram
Tollere cum telis, et, quem suspenderat, arcum.
Ecce , suo comitata choro Dietynna per altum
Maenalon ingrediens, et caede fuperba ferarum,
Adfpicit hanc, visamque vocat: clamata refugit ;
Et timuit primo, ne Iupiter esset in illa.
Sed poftquam pariter Nymphas incedere vidit;
Senlit abeffe dolos: numerumque accessit ad harum.
Heu quam difficile est, crimen non prodere vultu !
Vix oculos attollit humo: nec, vt ante folebat,
Iuncta Deae lateri, nec toto est agmine prima :
Sed filet; et laefi dat figna rubore pudorisa
Et (nifi quod virgo est ) poterat sentire Diana
Mille notis culpam. Nynıphae sensifle feruntur.
Orbe resurgebant Lunaria cornua nono;
Cum Dea venatrix, fraternis languida flammis,
Nafta nemus gelidum: de quo cum murmure labens
Ibat, et attritas versabat riuus arenas.
Vt loca laudauit; summas pede contigit vndas.
His quoque laudatis, Procul est, ait, arbiter omnis
Nuda superfufis tinguamus corpora lymphis.
Parrhafis erubuit. cunctae velamina ponunt:
Vna moras quaerit. dubitanti vestis ademta eft:
Qua pofita , nudo patuit cum corpore crimen.
Attonitae, manibusque vterum celare volenti,
I procul hinc, dixit, nec sacros pollue fontes,
Cynthia : deque suo iussit fecedere coetu.
Senserat hoc olim magni matrona Tonantis :
Distuleratque graues in idonea tempora poenas.
Caussa morae nulla est: er iam puer Arcas (id ipsum
Indoluit Iuņo) fuerat de pellice natus.

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

470

475

480

485

Quo fimul obuertit faenam cum lumine mentem;
Scilicet hoc vnum reftabat, adultera , dixit ,
Vt fecunda fores: fieretque iniuria partu
Nota: Jouisque mei teftatum dedecus effet.
Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram;
Qua tibi, quaque places noftro, importuna, marito.
Dixit: et, aduersa prensis a fronte capillis,
Strauit humi pronam. ' tendebat brachia supplex :
Brachia coeperunt nigris horrefcere villis,
Curuarique manus, et aduncos crescere in vngues,
Officioque pedum fungi: laudataque quondam
Ora Ioui, lato fieri deformia rictu.
Neue preces animos, et verba potentia flectant,
Posle loqui eripitur. vox iracunda, minaxque,
Plenaque terroris rauco de gutture fertur.
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in vrfa.
Adsiduoque suos gemitu testata dolores ,
Qualescumque manus ad coelum et fidera tollit:
Ingratumque louem, nequeat cum dicere, sentit.
Ah, quoties , fola non ausa quiescere filua,
Ante domum, quondamque fuis errauit in agris !
Ah quoties per saxa canum latratibus acta eft !
Venatrixque metu venantum territa fugit !
Saepe feris latuit visis, oblita quid effet :
Vrsaque conspectos in montibus horruit vrsos:
Pertimuitque lupos ; quamuis pater esset in illis.

Ecce Lycaoniae proles , ignara parentis ,
Arcas adeft, ter quinque fere natalibus actis.
Dumque feras sequitur; dum faltus eligit aptos,
Nexilibusque plagis filuas Erymanthidas ambit;
Incidit in matrem. quae restitit Arcade viso ;
Et cognoscenti fimilis fuit. ille refugit:
Immotosque oculos in se fine fine tenentem
Nefcius extimuit: propiusque accedere auenti
Vulnifico fuerat fixurus pectora telo:
Arcuit omnipotens: pariterque ipsosque nefasque
Sustulit; et celeri raptos per inania vento

490

495

soo

305

510

SIS

920

Impofuit coelo, vicinaque fidera fecit.
Intumuit Yuno, postquam inter fidera pellex
Fulfit: et ad canam descendit in aequora Tethyn,
Oceanumque senem; quorum reuerentia mouit
Saepe Deos: cauffamque viae fcitantibus infit:
Quaeritis, aetheriis quare regina Deorum
Sedibus huc adfim ? pro me tenet altera coelum.
Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
Nuper honoratas summo, mea yulnera, coelo
Videritis ftellas illic, vbi circulus axem
Vltimus extremum, spatioque breuiflimus, ambit.
Eft vero, cur quis Iunonem laedere nolit,
Offensamque tremat; quae prosim sola nocendo ?
En ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est !
Effe hominem vetui: facta est Dea. fic ego poenas
Sontibus impono: fic eft mea magna potestas.
Vindicet antiquam faciem, vultusque ferinos
Detrahat; Argolica quod et ante Phoronide fecit.
Cur non et pulsa ducat Iunone, meoque
Collocet in thalamo, focerumque Lycaöna fumat ?
At vos, fi laesae contemtus tangit alumnae ,
Gurgite caeruleo feptem prohibete Triones:
Sideraque in coelo , ftupri mercede, recepta
Pellite: ne puro tinguatur in aequore pellex.

Dî maris adnuerant. habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pauonibus aëra pictis :
Tam nuper pi&tis caeso pauonibus Argo;
Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
Corue loquax, subito nigrantes versus in alas.
Nam fuit haec quondam niueis argentea pennis
Ales, vt aequaret totas fine labe columbas :
Nec seruaturis vigili Capitolia voce
Cederet anseribus, nec amanti flumina cycno.
Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci,
Cui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulchrior in tota, quam Larissaea Coronis ,
Non fuit Haemonia. placuit tibi, Delphice, certe,

[ocr errors]

530

535

540

Dum

« AnteriorContinua »