Incaluit: fumfitque nouas feruoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugiffe, Boöte; Quamuis tardus eras, et te tua plauftra tenebant. Vt vero fummo defpexit ab aethere terras Infelix Phaethon, penitus penitusque iacentes; Palluit, et fubito genua intremuere timore: Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et iam mallet equos numquam tetigiffe paternos : Iamque agnoffe genus piget, et valuiffe rogando: Iam Meropis dici cupiens; ita fertur, vt acta Praecipiti pinus Borea, cui victa remifit Frena fuus rector, quam Dîs votisque reliquit. Quid faciat? multum coeli poft terga relićtum: Ante oculos plus eft. animo metitur vtrumque. Et modo, quos illi fato contingere non eft, Profpicit occafus: interdum refpicit ortus.
Quidque agat ignarus, ftupet: et nec frena remittit, Nec retinere valet; nec nomina nouit equorum. Sparfa quoque in vario paffim miracula coelo, Vaftarumque videt trepidus fimulacra ferarum.
Eft locns, in geminos vbi brachia concauat arcus Scorpios; et cauda flexisque vtrimque lacertis Porrigit in fpatium fignorum membra duorum. Hunc puer vt nigri madidum fudore veneni Vulnera curuata minitantem cufpide vidit; Mentis inops, gelida formidine lora remifit.
Quae poftquam fummum tetigere iacentia tergum, Exfpatiantur equi: nulloque inhibente per auras Ignotae regionis eunt; quaque impetus egit,
Hac fine lege ruunt: altoque fub aethere fixis Incurfant ftellis, rapiuntque per auia currum.
Et modo fumma petunt, modo per decliua, viasque
Praecipites fpatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque fuis fraternos currere Luna
Admiratur equos: ambuftaque nubila fumant.
Corripitur flammis, vt quaeque altiffima, tellus; Fiffaque agit rimas, et fuccis aret ademtis.
Pabula canescunt: cum frondibus vritur arbos: Materiamque fuo praebet feges arida damno.
Parua queror. magnae pereunt cum moenibus vrbes: Cumque fuis totas populis incendia gentes
In cinerem vertunt. filuae cum montibus ardent. Ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus, et Oete; Et nunc ficca, prius celeberrima fontibus, Ide; Virgineusque Helicon, et nondum Oeagrius Haemos, Ardet in immenfum geminatis ignibus Aetne, Parnaffusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys, Et tandem Rhodope niuibus caritura, Mimasque, Dindymaque, et Mycale, natusque ad facra Cithaeron. Nec profunt Scythiae fua frigora: Caucafus ardet, Offaque cum Pindo, maiorque ambobus Olympus : Aëriaeque Alpes, et nubifer Apenninus.
Tunc vero Phaethon cunctis e partibus orbem Adfpicit accenfum: nec tantos fuftinet aeftus: Feruentesque auras, velut e fornace profunda, Ore trahit, currusque fuos candefcere fentit. Et neque iam cineres eiectatamque fauillam Ferre poteft: calidoque inuoluitur vndique fumo. Quoque eat, aut vbi fit, picea caligine tectus Nefcit; et arbitrio volucrum raptatur equorum. Sanguine tum credunt in corpora fumma vocato Aethiopum populos nigrum traxiffe colorem.
Tum facta eft Libye, raptis humoribus aeftu,
Arida; tum Nymphae paffis fontesque, lacusque, Defleuere comis. quaerit Boeotia Dircen,
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas vndas.
Nec fortita loco diftantes Alumina ripas
Tuta manent: mediis Tanaïs fumauit in vndis,
Penêosque fenex, Theutranteusque Caïcus,
Et celer Ismenos, cum Phocaïco Erymantho, Arfurusque iterum Xanthus, flauusque Lycormas, Quique recuruatis ludit Maeandros in vndis; Mygdoniusque Melas, et Taenarius Eurotas. Arfit et Euphrates Babylonius, arfit Orontes.
Thermodonque citus, Gangesque, et Phafis, et Ifter. Aeftuat Alpheos: ripae Spercheïdes ardent :
Quodque fuo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum. Et, quae Maeonias celebrarant carmine ripas, Flumineae volucres medio caluere Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem, Occuluitque caput, quod adhuc latet. oftia feptem Puluerulenta vacant, feptem fine flumine valles. Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone ficcat, Hefperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque, Padumque, Cuique fuit rerum promiffa potentia, Thybrin. Diffilit omne folum; penetratque in Tartara rimis Lumen, et infernum terret cum coniuge Regem.
Et mare contrahitur: ficcaeque eft campus arenae,
Quod modo pontus erat. quosque altum texerat aequor, Exfiftunt montes, et fparfas Cycladas augent.
Ima petunt pifces: nec fe fuper aequora curui
Tollere confuetas audent delphines in auras.
Corpora phocarum fummo refupina profundo
Exanimata iacent. ipfum quoque Nerea, fama eft, Doridaque, et Natas, tepidis latuiffe fub antris. Ter Neptunus aquis cum toruo brachia vultu Exferere aufus erat: ter non tulit aëris aeftus. Alma tamen Tellus, vt erat circumdata ponto, Inter aquas pelagi, contractos vndique fontes, Qui fe condiderant in opacae vifcera matris ; Suftulit omniferos collo tenus arida vultus: Oppofuitque manum fronti: magnoque tremore Omnia concutiens paullum fubfedit; et infra,
Quàm folet effe, fuit: ficcaque ita voce locuta eft:
Si placet hoc, meruique, quod o tua fulmina ceffant, Summe Deûm? liceat periturae viribus ignis, Igne perire tuo; clademque auctore leuare.
Vix equidem fauces haec ipfa in verba refoluo. (Prefferat ora vapor.) toftos en adfpice crines? Inque oculis tantum, tantum fuper ora fauillae. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
Officiique refers; quod adunci vulnera aratri, Raftrorumque fero, totoque exerceor anno? Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, Humano generi, vobis quod tura ministro? Sed tamen exitium fac me meruiffe: quid vndae, Quid meruit frater? cur illi tradita forte Aequora decrescunt, et ab aethere longius abfunt? Quod fi nec fratris, nec te mea gratia tangit; At coeli miferere tui. circumfpice vtrumque ;
quos fi vitiauerit ignis,
Atria veftra ruent. Atlas en ipfe laborat: Vixque fuis humeris candentem fuftinet axem. Si freta, fi terrae pereunt, fi regia coeli; In chaos antiquum confundimur. eripe flammis,
Si quid adhuc fupereft: et rerum confule fummae. Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem Vlterius potuit, nec dicere plura: fuumque Retulit os in fe, propioraque manibus antra.
At pater omnipotens Superos teftatus, et ipfum, Qui dederat currus nifi opem ferat, omnia fato Interitura graui; fummam petit arduus arcem; Vnde folet latis nubes inducere terris:
Vnde mouet tonitrus, vibrataque fulmina iactat. Sed neque, quas poffet terris inducere, nubes Tunc habuit: nec, quos coelo dimitteret, imbres. Intonat: et dextra libratum fulmen ab aure Mifit in aurigam: pariterque animaque, rotisque Expulit, et faeuis compescuit ignibus ignes. Confternantur equi: et faltu in contraria facto Colla iugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt. Illic frena iacent, illic temone reuulfus Axis; in hac radii fractarum parte rotarum : Sparfaque funt late laceri veftigia currus.
At Phaethon, rutilos flamma populante capillos, Voluitur in praeceps, longoque per aëra tra&tu Fertur; vt interdum de coelo ftella fereno, Etfi non cecidit, potuit cecidiffe videri.
Quem proeul a patria diuerfo maximus orbe
Excipit Eridanus: fpumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma
Corpora dant tumulo: figuantque hoc carmine faxum.
Hic fitus eft Phaethon, currus auriga paterni: Quem fi non tenuit, magnis tamen excidit aufis. Nam pater obductos, luctu miferabilis aegro, Condiderat vultus: et, fi modo credimus, vnum Iffe diem fine Sole ferunt. incendia lumen Praebebant; aliquisque malo fuit vfus in illo. At Clymene poftquam dixit, quaecumque fuerunt In tantis dicenda malis; lugubris et amens, Et laniata finus totum percenfuit orbem: Exanimesque artus primo, mox offa requirens, Repperit offa tamen peregrina condita ripa. Incubuitque loco: nomenque in marmore lectum Perfudit lacrimis, et aperto pectore fouit.
Nec minus Heliades fletus, et, inania morti Munera, dant lacrimas: et caefae pectora palmis
Quid faciat mater? nifi, quo trahat impetus illam,
Huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula iungat?
Non fatis eft. truncis auellere corpora tentat;
Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde
« AnteriorContinua » |