Huc omnes populi pallim, matrumque, patrumque Obuia turba ruit; quaeque ignes Troica feruant, Vesta tuos: laetoque Deum clamore salutant. Quaque per aduersas nauis cita ducitur undas, Thura super ripas, aris ex ordine factis, Parte ab utraque fonant et odorant aëra fumis. I&taque coniectos incalfacit hostia cultros, Iamque caput rerum, Romanam intrauerat urbem. Erigitur serpens, fummoque adclinia malo Colla mouet : fedesque fibi circumfpicit aptas. Scinditur in geminas partes circumfluus amnis; Insula nomen habet: laterumque a parte duorum Porrigit aequales media tellure lacertos. Huc fe de Latia pinu Phoebeïus anguis Contulit: et finem, specie coeleste resumta, Luctibus impofuit; venitque falutifer urbi. Hic tamen accessit delubris aduena noftris : Caesar in urbe sua Deus est. quem Marte, togaque Praecipuum; non bella magis finita triumphis, Resque domi gestae, properataque gloria rerum In fidus vertere nouum, ftellamque comantem ; Quam sua progenies. neque enim de Caesaris altis Vllum maius opus, quam quod pater exstitit huius. Scilicet aequoreos plus eft domuisse Britannos, Perqne papyriferi septemflua flumina Nili Victrices egisse rates : Numidasque rebelles, Cyniphiumque lubam, Mithridateisque tumentem Nominibus Pontum, populo adieciffe Quirini; Et multos meruisle, aliquos egiffe triumphos ; Quam tantum genuiffe virum , quo praeside rerum Humano generi superi cauiftis abunde. Ne foret hic igitur mortali semine cretus , Ille Deus faciendus erat. quod ut aurea vidit Aeneae genitrix; vidit quoque triste parari Pontifici letum ; et coniurata arma moueri ; Palluit: et cunctis , ut cuique erat obuia, diuis, Aspice, dicebat, quanta mihi mole parentur
Infidiae: quantaque caput cum fraude petatur, Quod de Dardanio folum mihi restat Iulo. Solane semper ero iustis exercita curis, Quam modo Tydide Calydonia vulneret hasta, Nunc male defensae confundant moenia Troiae. Quae videam natum longis erroribus actum, lactarique freto, sedesque intrare filentum ; Bellaque cum Turno gerere ; aut, fi vera fatemur, Cum lunone magis. Quid nunc antiqua recordor Damna mei generis ? timor hic meminiffe priorum Non sinit. in me acui sceleratos cernitis enses. Quos prohibete, precor : facinusque repellite. neue Caede facerdotis flammas exstinguite Vestae.
Talia nequidquam toto Venus anxia coelo Verba iacit: superosque mouet. qui rumpere quanquam Ferrea non possunt veterum decreta sororum, Signa tamen lu&tus dant haud incerta futuri. Arma fer nigras inter crepitantia nubes, Terribilesque tubas, auditaque cornua coelo Praemonuisse nefas. Phoebi quoque tristis imago Lurida sollicitis praebebat lumina terris. Saepe faces visae mediis ardere fub aftris : Saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae. Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra Sparsus erat: sparsi Lunares sanguine currus. Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo; Mille locis lacrymauit ebur: cantusque feruntur Auditi, fanctis et verba minacia lucis. Vi&tima nulla litat : magnosque inftare tumultus Fibra monet ; caefumque caput reperitur in extis. Inque foro, circumque domos, et templa deorum Nocturnos ululasse canes; ' umbrasque filentum Errauiffe ferunt: motamque tremoribus urbem. Non tamen insidias venturaque vincere fata Praemonitus potuere deum: strictique feruntur In templum gladii. neque enim locus ullus in urbe Ad facinus , diramque placet, nifi curia, caedem.
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA336&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U1nJ8v5Z9G-FQarG7banHmt17TY8w&edge=0&edge=stretch&ci=861,210,55,30)
![[merged small][ocr errors][merged small]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA336&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U1nJ8v5Z9G-FQarG7banHmt17TY8w&edge=0&edge=stretch&ci=855,371,62,515)
Tum vero Cytherea manu percussit utraque Pectus : et aetherea molitur condere nube ; Quia prius infefto Paris est ereptus Atridae : Et Diomedeos Aeneas fugerat enses. Talibus hanc genitor : Sola infuperabile fatum Nata mouere paras ? intres licet ipsa fororum Tecta trium; cernes illic molimine vasto
et solido rerum tabularia ferro : Quae neque concuffum coeli, neque fulminis irain, Nec metuunt ullas, tuta atque aeterna, ruinas. Inuenies illic incisa adamante perenni Fata tui generis. legi ipse , animoque notaui; Et referam: ne fis etiamnum ignara futuri. Hic sua compleuit', pro quo Cytherea laboras, Tempora; perfe&is, quos terrae debuit, annis. Vt Deus accedat coelo, templisque colatur, Tu facies, natusque suus, qui nominis haeres, Imposicum feret urbis onus : caesique parentis Nos in bella suos fortissimus ultor habebit. Illius auspiciis obfeffae moenia pacem Vi&ta petent Mutinae : Pharfalia sentiet illum, Aemathiique iterum madefient caede Philippi, Et Magnum Siculis nomen superabitur undis: Romanique ducis coniux Aegyptia taedae Non bene visa cadet: fruftraque erit illa minata Seruitura suo Capitolia nostra Canopo. Quid tibi barbariem, gentes ab utroque iacentes Oceano, numerem ? quodcumque habitabile tellus Sustinet, huius erit. pontus quoque feruiet illi. Pace data terris, animum ad ciuilia vertet Jura suum , legesque feret iuftiffimus auctor : Exemploque suo mores reget : inque futuri Temporis aetatem venturorumque nepotum Profpiciens, prolem , fancta de coniuge natam, Ferre fimul nomenque fuum curasque iubebit. Nec, nifi cum senior fimiles aequauerit annos; Aethereas sedes cognataque fidera tanget.
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA337&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U2hB9TGnnIJg3omHY8GzIBcd2fwxQ&edge=0&edge=stretch&ci=-4,216,16,25)
![[ocr errors][ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA337&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U2hB9TGnnIJg3omHY8GzIBcd2fwxQ&edge=0&edge=stretch&ci=-4,597,25,263)
Hanc animam interea caeso de corpore raptam Fac iubar , vt semper Capitolia nostra, forumque, Diuus ab excelfa prospectet Iulius aede.
Vix ea fatus erat ; media cum fede Senatus Constitit alma Venus , nulli cernenda : suique Caesaris eripuit membris , nec in aëra folui
845 Paffa recentem animam, coelestibus intulit aftris. Dumque tulit ; lumen capere atque ignescere sensit, Emisitque finu. Luna volat altius illa : Flammiferumque trahens spatioso limite crinem Stella micat , natique videns benefacta , fatetur
850 Elle suis maiora , et vinci gaudet ab illo. Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis ; Libera fama tamen , nullisque obnoxia iuflis , Inuitum praefert ; vnaque in parte repugnat. Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus :
855 Aegea fic Theseus, fic Pelea vincit' Achilles. Denique vt exemplis ipfos aequantibus vtar, Sic et Saturnus minor eft Ioue. Tupiter arces. Temperat aethereas, et mundi regna triformis : Terra sub Augusto. pater est et rector vterque.
860 Di, precor , Aeneae comites, quibus ensis et ignis Cesserunt , Dique indigetes, genitorque, Quirine : Vrbis , et inuicti genitor , Gradiue , Quirini, Vestaque Caesareos inter sacrata Penates ; Et cum Caefarea tu, Phoebe domestice, Vefta,
895 Quique tenes altus Tarpeias Iupiter arces, Quosque alios vati fas adpellare piumque ; Tarda fit illa dies , et nostro serior aeuo , Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto Accedat coelo : faueatque precantibus absens.
870 P. Owid. Naf. Opera. Tom. II.
Y
PER
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA337&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U2hB9TGnnIJg3omHY8GzIBcd2fwxQ&edge=0&edge=stretch&ci=0,1013,19,32)
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA337&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U2hB9TGnnIJg3omHY8GzIBcd2fwxQ&edge=0&edge=stretch&ci=363,1425,5,12)
PERORATIO. Iamque opus exegi : quod nec louis ira , nec ighes,
Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas, Cum volet illa dies, quae nil nifi corporis huius Ius habet , incerti spatium mihi finiat aeui : Parte tamen meliore mei fuper alta perennis Aftra ferar : nomenque erit indelebile nostrum, Quaque patet domitis Romana potentia terris ; Ore legar populi.. perque omnia faecula fama, Si quid habent veri vatum praefagia, viuam.
« AnteriorContinua » |