Huc omnes populi paflim, matrumque, patrumque
Obuia turba ruit; quaeque ignes Troïca feruant,
Vefta tuos: laetoque Deum clamore falutant. Quaque per aduerfas nauis cita ducitur undas, Thura fuper ripas, aris ex ordine factis,
Infula nomen habet: laterumque a parte duorum Porrigit aequales media tellure lacertos.
Huc fe de Latia pinu Phoebeïus anguis
Contulit: et finem, fpecie coelefte refumta, Luctibus impofuit; venitque falutifer urbi. Hic tamen acceffit delubris aduena noftris :
Caefar in urbe fua Deus eft. quem Marte, togaque Praecipuum; non bella magis finita triumphis, Resque domi geftae, properataque gloria rerum In fidus vertere nouum, ftellamque comantem; Quam fua progenies. neque enim de Caefaris actis Vllum maius opus, quam quod pater exftitit huius. Scilicet aequoreos plus eft domuiffe Britannos, Perque papyriferi feptemflua flumina Nili Viatrices egiffe rates: Numidasque rebelles, Cyniphiumque Iubam, Mithridateisque tumentem Nominibus Pontum, populo adieciffe Quirini;
Ne foret hic igitur mortali femine cretus,
Ille Deus faciendus erat. quod ut aurea vidit Aeneae genitrix; vidit quoque trifte parari Pontifici letum; et coniurata arma moueri; Palluit: et cunctis, ut cuique erat obuia, Afpice, dicebat, quanta mihi mole parentur
Infidiae: quantaque caput cum fraude petatur,
Quod de Dardanio folum mihi reftat Iulo. Solane femper ero iuftis exercita curis, Quam modo Tydide Calydonia vulneret hafta, Nunc male defenfae confundant moenia Troiae. Quae videam natum longis erroribus actum, Iactarique freto, fedesque intrare filentum ; Bellaque cum Turno gerere; aut, fi vera fatemur, Cum Iunone magis. Quid nunc antiqua recordor Damna mei generis ? timor hic meminiffe priorum Non finit. in me acui fceleratos cernitis enfes. Quos prohibete, precor: facinusque repellite. neue
Caede facerdotis flammas exftinguite Vestae.
Talia nequidquam toto Venus anxia coelo
Verba iacit fuperosque mouet. qui rumpere quanquam
Ferrea non poffunt veterum decreta fororum,
Signa tamen luctus dant haud incerta futuri. Arma ferunt nigras inter crepitantia nubes, Terribilesque tubas, auditaque cornua coelo Praemonuiffe nefas. Phoebi quoque triftis imago Lurida follicitis praebebat lumina terris. Saepe faces vifae mediis ardere fub aftris : Saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae. Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra Sparfus erat fparfi Lunares fanguine currus. Triftia mille locis Stygius dedit omina bubo; Mille locis lacrymauit ebur: cantusque feruntur Auditi, fanctis et verba minacia lucis.
Victima nulla litat: magnosque inftare tumultus Fibra monet; caefumque caput reperitur in extis. Inque foro, circumque domos, et templa deorum Nocturnos ululaffe canes; umbrasque filentum Errauiffe ferunt: motamque tremoribus urbem. Non tamen infidias venturaque vincere fata Praemonitus potuere deum: ftri&tique feruntur
In templum gladii. neque enim locus ullus in urbe
Ad facinus, diramque placet, nifi curia, caedem.
Tum vero Cytherea manu percuffit utraque Pectus et aetherea molitur condere nube; Qua prius infefto Paris eft ereptus Atridae: Et Diomedeos Aeneas fugerat enfes.
Talibus hanc genitor: Sola infuperabile fatum Nata mouere paras? intres licet ipfa fororum Tecta trium; cernes illic molimine vafto
Ex aere, et folido rerum tabularia ferro:
Quae neque concuffum coeli, neque fulminis iram, Nec metuunt ullas, tuta atque aeterna, ruinas. Inuenies illic incifa adamante perenni Fata tui generis. legi ipfe, animoque notaui; Et referam: ne fis etiamnum ignara futuri. Hic fua compleuit', pro quo Cytherea laboras, Tempora; perfe&tis, quos terrae debuit, annis. Vt Deus accedat coelo, templisque colatur, Tu facies, natusque fuus, qui nominis haeres, Impofitum feret urbis onus: caefique parentis Nos in bella fuos fortiffimus ultor habebit. Illius aufpiciis obfeffae moenia pacem
Victa petent Mutinae: Pharfalia fentiet illum, Aemathiique iterum madefient caede Philippi, Et Magnum Siculis nomen fuperabitur undis: Romanique ducis coniux Aegyptia taedae
Non bene vifa cadet: fruftraque erit illa minata Seruitura fuo Capitolia noftra Canopo.
Quid tibi barbariem, gentes ab utroque iacentes Oceano, numerem? quodcumque habitabile tellus Suftinet, huius erit. pontus quoque feruiet illi. Pace data terris, animum ad ciuilia vertet Iura fuum, legesque feret iuftiffimus auctor : Exemploque fuo mores reget: inque futuri Temporis aetatem venturorumque nepotum Profpiciens, prolem, fancta de coniuge natam, Ferre fimul nomenque fuum curasque iubebit. Nec, nifi cum fenior fimiles aequauerit annos; Aethereas fedes cognataque fidera tanget.
Hanc animam interea caefo de corpore raptam
Fac iubar, vt femper Capitolia noftra, forumque, Diuus ab excelfa profpectet Iulius aede.
Vix ea fatus erat; media cum fede Senatus Conftitit alma Venus, nulli cernenda: fuique
Caefaris eripuit membris, nec in aëra folui
Paffa recentem animam, coeleftibus intulit aftris.
Dumque tulit; lumen capere atque ignefcere fenfit,
Flammiferumque trahens fpatiofo limite crinem
Stella micat, natique videns benefacta, fatetur
Effe fuis maiora, et vinci gaudet ab illo.
Hic fua praeferri quamquam vetat acta paternis; Libera fama tamen, nullisque obnoxia iuffis, Inuitum praefert; vnaque in parte repugnat.
Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus: Aegea fic Thefeus, fic Pelea vincit Achilles. Denique vt exemplis ipfos aequantibus vtar, Sic et Saturnus minor eft Ioue. Iupiter arces. Temperat aethereas, et mundi regna triformis : Terra fub Augufto. pater eft et rector vterque. Dî, precor, Aeneae comites, quibus enfis et ignis Cefferunt, Dique indigetes, genitorque, Quirine: Vrbis, et inuicti genitor, Gradiue, Quirini, Veftaque Caefareos inter facrata Penates;
Et cum Caefarea tu, Phoebe domestice, Vefta,
Quique tenes altus Tarpeias Iupiter arces,
Quosque alios vati fas adpellare piumque;
Tarda fit illa dies, et noftro ferior aeuo,
Qua caput Auguftum, quem temperat, orbe relicto
Accedat coelo faueatque precantibus abfens. P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.
Iamque 【amque opus exegi: quod nec Iouis ira, nec igħes,
Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetuftas. Cum volet illa dies, quae nil nifi corporis huius Jus habet, incerti fpatium mihi finiat aeui: Parte tamen meliore mei fuper alta perennis Aftra ferar, nomenque erit indelebile noftrum, Quaque patet domitis Romana potentia terris ; Ore legar populi. perque omnia faecula fama, Si quid habent veri vatum praefagia, viuam.
« AnteriorContinua » |