Imatges de pÓgina
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

Parcite (vaticinor) cognatas caede nefanda
Exturbare animas: nec sanguine sanguis alatur.

175
Et quoniam magno feror aequore, plenaque ventis
Vela dedi ; nihil eft toto quod perftet in orbe.
Cuncta fluunt : omnisque vagans formatur imago.
Ipfa quoque adfiduo labuntur tempora motu
Non secus ac flumen. neque enim consistere flumen,

180
Nec leuis hora poteft : fed, ut unda impellitur unda,
Vrgueturque prior veniente, vrguetque priorem,
Tempora fic fugiunt pariter, pariterque sequuntur :
Et noua sunt semper. nam quod fuit ante, relictum est :
Fitque, quod haud fuerat : momentaque cuncta nouantur. 195
Cernis et emersas in lucem tendere noctes ;
Et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.
Nec color eft idem coelo, cum lassa quiete
Cuncta iacent media; cumque albo Lucifer exit
Clarus equo: rursuinque alius, cum praeuia luci

190
Tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
Ipse Dei clypeus, terra cum tollitur ima,
Mane rubet : terraque, rubet , cum conditur ima :
Candidus in sumıno est. mclior natura quod illic
Aetheris est, terraeque procul contagia vitat.

195
Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
Ele potest umquam : femperque hodierna fequente,
Si crescit, minor eft; maior , fi contrahit orbem.
Quid ? non in fpecies fuccedere quattuor annum
Adspicis , aetatis peragentem imitamina nostrae ?

200
Nam tener, et lactens, puerique simillimus aeuo
Vere nouo est. tunc herba nitens, et roboris expers
Turget, et insolida eft ; et fpe delectat agrestem.
Omnia tum florent; florumque coloribus almus
Ridet ager ; neque adhuc virtus in frondibus ulla eft. 205
Transit in Aeftatem, post Ver, robustior Annus :
Fitque valens iquenis. neque enim robustior aetas
Vlla, nec uberior: nec, quae magis aestuet, ulla eft.
Excipit Autumnus, pofito feruore iuuentae
Maturus, mitisque, inter iuuenemque senemque;

210 Tempe.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

215

225

Temperie medius fparfis per tempora canis.
Inde senilis Hiems tremulo venit horrida paslu;
Aut fpoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
Nostra quoque ipsorum semper, requieque fine ulla.
Corpora vertuntur : nec quod fuimusue , fumusue,
Cras erimus. fuit illa dies, qua semina tantum,
Spesque hominum primae, materna habitauimus aluo.
Artifices Natura manus admouit: et angi
Corpora visceribus distentae condita matris
Noluit; eque domo vacuas emisit in auras.
Editus in lucem iacuit fine viribus infans :
Mox quadrupes, rituque talit sua membra ferarum:
Paullatimque tremens, et nondum poplite firmo
Constitit , adiutis aliquo conamine neruis.
Inde valens veloxque fuit: spatiumque iuuentae
Transit: et, emenfis medii quoque temporis annis,
Labitur occiduae per iter decliue senectae.
Subruit haec aeui demoliturque prioris
Robora : fletque Milon senior, cum fpe&tat inanes
Illos , qui fuerant folidorum mole tororum
Herculeis fimiles, fluidos pendere lacertos.
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
Tyndaris : et secum, cur sit bis rapta , requirit.
Tempus edax rerum, tuque inuidiofa vetustas,
Omnia destruitis : vitiataque dentibus aeui
Paullatim lenta consumicis omnia morte.
Haec quoque non per tant, quae nos elementa vocamus.
Quasque vices peragant, (animos adhibete,) docebo.
Quattuor aeternus genitalia corpora mundus
Continet. ex illis duo sunt onerosa , suoque
Pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur:
Et totidem grauitate carent; nulloque premente
Alta petunt, aër, atque aëre purior ignis.
Quae quamquam fpatio distant; tamen omnia fiunt
Ex ipsis; et in ipsa cadunt. refolutaque tellus
In liquidas rorescit aquas : tenuatus in auras
Aëraque humor abit: demto quoque pondere rursus

230

235

240

245

In

[ocr errors]
[ocr errors]

255

260

265

In superos aër tenuissimus emicat ignes.
Inde retro redeunt: idemque retexitur ordo.
Ignis enim densum spisiatus in aëra transit ;
Hic in aquas : tellus glomerata cogitur unda.
Nec species sua cuique manet, rerumque nouatrix
Ex aliis alias reparat Natura figuras.
Nec perit in tanto quidquam (mihi credite) mundo;
Sed variat, faciemque nouat ; nascique vocatur,
Incipere esse aliud, quam quod fuit ante; morique,
Definere illud idem. cum fint huc forsitan illa,
Haec translata illuc ; summa tamen omnia constant.
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
Crediderim. fic ad ferrum veniftis ab auro
Secula. fic toties versa es, Fortuna locorum.
Vidi ego, quod fuerat quondam folidissima tellus,
Effe fretum. vidi factas ex aequore terras :
Et procul a pelago conchae iacuere marinae :
Et vetus inuenta est in montibus anchora summis.
Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
Fecit: et eluuiae mons est deduétus in aequor :
Eque paludosa ficcis humus aret arenis:
Quaeque Grim tulerant , ftagnata paludibus hument.
Hic fontes Natura nouos emisit, at illic
Clausit : et antiquis tam multa tremoribus orbis
Flumina profiliunt ; aut excaecata refidunt,
Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu :
Exsistit procul hinc, alioque renascitur ore.
Sic modo combibitur, tecto modo ite lapsus
Redditur Argolicis ingens Erasinus in aruis.
Et Mysum capitisque sui, ripaeque prioris
Poenituiffe ferunt, alia nunc ire, Caïcum.
Nec non Sicanias voluens Amenanus arenas
Nunc fluit: interdum suppreslis fontibus aret.
Ante bibebantur; nunc quas contingere nolis
Fundit Anigros aquas; postquam (nisi vatibus omnis
Eripienda fides) illic Jauere bimembres
Vulnera , clauigeri quae fecerat Herculis arcus.
P. Ouid. Naf. Opera Tom II.

X

270

275

280

Quid ?

285

290

295

300

Quid ? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
Qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris ?
Fluctibus ambitae fuerant Antifla Pharosque,
Et Phoenissa Tyros : quarum nunc infula nulla est.
Leucada continuam veteres habuere coloni:
Nunc freta circuëunt. Zancle quoque iuncta fuiffe
Dicitur Italiae : donec confinia pontus
Abftulit; et media tellurem reppulit unda.
Si quaeras Helicen, et Burin, Achaïdas urbes;
Inuenies sub aquis : et adhuc ostendere nautae
Inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
Eit prope Pittheani tumulus Troezena, fine ullis
Arduus arboribus, quondam planiffima campi
Area, nunc tumulus: nam (res horrenda relatu)
Vis fera ventorum, caecis inclusa cauernis,
Exspirare aliqua cupiens, luctataque frustra
Liberiore frui coelo , cum carcere rima
Nulla foret toto, nec peruia flatibus esset;
Extentam tumefecit humum : ceu fpiritus oris
Tendere veficam folet , aut derepta bicorni
Terga capro. tumor ille loco permanfit; et alti
Collis habet fpeciem : longoque induruit aeuo.
Plurima cum subeant, audita aut cognita vobis,
Pauca super referam. quid ? non et lympha figuras
Datque capitque nouas? medio tna, corniger Ammon,
Vnda die gelida eft : ortuque obituque calefcit.
Admotis Athamanis aquis accendere lignum
Narratur; minimos cum Luna receflit in orbes.
Flumen habent Cicones, quod potum faxea reddit
Viscera : quod tactis inducit marmora rebus.
Crathis, et hinc Sybaris, noftris conterminus aruis,
Electro similes faciunt auroque capillos.
Quodque magis mirum , sunt, qui non corpora tantum ,
Verum animos etiam valeant mutare, liquores.
Cui non audita eft obfcoenae Salmacis undae ?
Aethiopesque lacus ? quos fi quis faucibus haufit
Aut furit; aut mirum patitur grauitate foporem.

305

310

315

[ocr errors]

320

Clitorio quicumque fitim de fonte leuarit,
Vina fugit, gaudetque meris abstemius undis.
Seu vis est in aqua, calido contraria vino :
Siue, quod indigenae inemorant, Amithaone natus,

325
Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
Eripuit furiis, purgamina mentis in illas
Mifit aquas : odiumque meri permanfit in undis.
Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
Quem quicumque parum moderato gutture traxit;

330
Haud aliter titubat, quam fi mera vina bibiffet.
Eft locus Arcadiae (Pheneon dixere priores)
Ambiguis fufpe&tus aquis, quas nocte timeto:
Nocte nocent potae. fine noxa luce bibuntur.
Sic alias aliasque lacus et flumina vires

335
Concipiunt. tempusque fuit, quo nauit in undis,
Nunc sedet Ortygie. timuit concurfibus Argo
Vndarum sparsas Symplegadas elisarum ;
Quae nunc immotae perftant, ventisque refiftunt.
Nec, quae sulfureis ardet fornacibus, Aetne

340
Ignea femper erit: neque enim fuit ignea semper.
Nam fiue est animal tellus, et viuit, habetque
Spiramenta , locis flammam exhalantia multis ;
Spirandi mutare vias, quotiesque mouetur,
Has finire poteft , illas aperire cauernas :
Siue leues imis venti cohibentur in antris;
Saxaque cum faxis, et habentem femina flammae
Materiem iactant, ea concipit ictibus ignem;
Antra relinquentur sedatis frigida ventis :
Siue bitumineae rapiunt incendia vires,

350
Luteaue exiguis arescunt fulfura fumis.
Nenipe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
Non dabit, absumtis per longum viribus aeuum,
Naturaeque fuum nutrimen deerit edaci ;
Non feret illa famem : desertaque deferet ignes.

355
Efle viros fama est in Hyperborea Pallene :
Qui foleant leuibus velari corpora plumis ;
Cum Tritoniacam nouies subiere paludem.

Hand

[ocr errors]

345

[ocr errors]

X2

« AnteriorContinua »