Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Parcite (vaticinor) cognatas caede nefanda
Exturbare animas: nec fanguine fanguis alatur.

Et quoniam magno feror aequore, plenaque ventis
Vela dedi; nihil eft toto quod perftet in orbe.
Cunéta fluunt omnisque vagans formatur imago.
Ipfa quoque adfiduo labuntur tempora motu

175

Non fecus ac flumen. neque enim confiftere flumen,
Nec leuis hora poteft: fed, ut unda impellitur unda,
Vrgueturque prior veniente, vrguetque priorem,
Tempora fic fugiunt pariter, pariterque fequuntur :

180

Et noua funt femper. nam quod fuit ante, relictum eft:

Fitque, quod haud fuerat: momentaque cuncta nouantur.

185

Cernis et emerfas in lucem tendere noctes;

Et iubar hoc nitidum nigrae fuccedere nocti.
Nec color eft idem coelo, cum laffa quiete
Cuncta iacent media; cumque albo Lucifer exit
Clarus equo rurfumque alius, cum praeuia luci
Tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
Ipfe Dei clypeus, terra cum tollitur ima,

190

Mane rubet: terraque, rubet, cum conditur ima :
Candidus in fummo eft. melior natura quod illic
Aetheris eft, terraeque procul contagia vitat.
Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
Effe poteft umquam: femperque hodierna fequente,
Si crefcit, minor eft; maior, fi contrahit orbem.
Quid? non in fpecies fuccedere quattuor annum
Adfpicis, aetatis peragentem imitamina noftrae ?
Nam tener, et lactens, puerique fimillimus aeuo
Vere nouo eft. tunc herba nitens, et roboris expers
Turget, et infolida eft; et fpe delectat agreftem.
Omnia tum florent; florumque coloribus almus
Ridet ager; neque adhuc virtus in frondibus ulla eft.
Tranfit in Aeftatem, poft Ver, robuftior Annus:
Fitque valens iuuenis. neque enim robuftior aetas
Vlla, nec uberior: nec, quae magis aeftuet, ulla eft.
Excipit Autumnus, pofito feruore iuuentae

Maturus, mitisque, inter iuuenemque fenemque;

195

200

205

210

Tempe

Temperie medius fparfis per tempora canis.
Inde fenilis Hiems tremulo venit horrida paffu;
Aut fpoliata fuos, aut, quos habet, alba capillos.
Noftra quoque ipforum femper, requieque fine ulla.
Corpora vertuntur: nec quod fuimusue, fumusue,
Cras erimus. fuit illa dies, qua femina tantum,
Spesque hominum primae, materna habitauimus aluo.
Artifices Natura manus admouit: et angi

215

Corpora vifceribus diftentae condita matris

Noluit; eque domo vacuas emifit in auras.

420

Editus in lucem iacuit fine viribus infans:

Mox quadrupes, rituque tulit fua membra ferarum:
Paullatimque tremens, et nondum poplite firmo

Conftitit, adiutis aliquo conamine neruis.

Inde valens veloxque fuit: fpatiumque iuuentae

225

Tranfit: et, emenfis medii quoque temporis annis,
Labitur occiduae per iter decliue fenectae.
Subruit haec aeui demoliturque prioris

Robora: fletque Milon fenior, cum fpectat inanes
Illos, qui fuerant folidorum mole tororum
Herculeis fimiles, fluidos pendere lacertos.
Flet quoque, ut in fpeculo rugas adfpexit aniles,
Tyndaris et fecum, cur fit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque inuidiofa vetuftas,
Omnia deftruitis: vitiataque dentibus aeui

230

235

Paullatim lenta confumitis omnia morte.

Haec quoque non perftant, quae nos elementa vocamus.

Quasque vices peragant, (animos adhibete,) docebo.

Quattuor aeternus genitalia corpora mundus

Continet. ex illis duo funt onerofa, fuoque

240

Pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur:

Et totidem grauitate carent; nulloque premente

Alta petunt, aër, atque aëre purior ignis.

Quae quamquam fpatio diftant; tamen omnia fiunt
Ex ipfis; et in ipfa cadunt. refolutaque tellus
In liquidas rorefcit aquas: tenuatus in auras
Aëraque humor abit: demto quoque pondere rurfus

245

In fuperos aër tenuiffimus emicat ignes.
Inde retro redeunt: idemque retexitur ordo.
Ignis enim denfum fpifiatus in aëra tranfit;
Hic in aquas: tellus glomerata cogitur unda.
Nec fpecies fua cuique manet, rerumque nouatrix
Ex aliis alias reparat Natura figuras.

Nec perit in tanto quidquam (mihi credite) mundo;
Sed variat, faciemque nouat; nafcique vocatur,
Incipere effe aliud, quam quod fuit ante; morique,
Definere illud idem. cum fint huc forfitan illa,
Haec tranflata illuc; fumma tamen omnia conftant.
Nil equidem durare diu fub imagine eadem

250

255

Crediderim. fic ad ferrum veniftis ab auro
Secula. fic toties verfa es, Fortuna locorum.

260

Vidi ego, quod fuerat quondam folidiffima tellus,
Effe fretum. vidi factas ex aequore terras:
Et procul a pelago conchae iacuere marinae :

Et vetus inuenta eft in montibus anchora fummis.
Quodque fuit campus, vallem decurfus aquarum
Fecit: et eluuiae mons eft deductus in aequor:
Eque paludofa ficcis humus aret arenis:

265

[blocks in formation]

Redditur Argolicis ingens Erafinus in aruis.
Et Myfum capitisque fui, ripaeque prioris
Poenituiffe ferunt, alia nunc ire, Caïcum.
Nec non Sicanias voluens Amenanus arenas

Nunc fluit: interdum fuppreffis fontibus aret.
Ante bibebantur; nunc quas contingere nolis

280

Fundit Anigros aquas; poftquam (nifi vatibus omnis
Eripienda fides) illic lauere bimembres

Vulnera, clauigeri quae fecerat Herculis arcus.

P. Ouid. Naf. Opera Tom. II.

X

Quid?

Quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
Qui fuerat dulcis, falibus vitiatur amaris?
Fluctibus ambitae fuerant Antiffa Pharosque,

Et Phoeniffa Tyros: quarum nunc infula nulla eft.
Leucada continuam veteres habuere coloni :
Nunc freta circuëunt. Zancle quoque iuncta fuiffe
Dicitur Italiae: donec confinia pontus
Abftulit; et media tellurem reppulit unda.
Si quaeras Helicen, et Burin, Achaïdas urbes;
Inuenies fub aquis: et adhuc oftendere nautae
Inclinata folent cum moenibus oppida merfis.
Eft prope Pittheam tumulus Troezena, fine ullis
Arduus arboribus, quondam planiffima campi
Area, nunc tumulus: nam (res horrenda relatu)
Vis fera ventorum, caecis inclufa cauernis,
Exfpirare aliqua cupiens, luctataque fruftra
Liberiore frui coelo, cum carcere rima
Nulla foret toto, nec peruia flatibus effet;
Extentam tumefecit humum: ceu fpiritus oris
Tendere veficam folet, aut derepta bicorni

285

290

295

300

Terga capro. tumor ille loco permanfit; et alti
Collis habet fpeciem: longoque induruit aeuo.
Plurima cum fubeant, audita aut cognita vobis,

305

Pauca fuper referam. quid? non et lympha figuras

Datque capitque nouas? medio tua, corniger Ammon,

[blocks in formation]

Crathis, et hinc Sybaris, noftris conterminus aruis,

315

Electro fimiles faciunt auroque capillos.

Quodque magis mirum, funt, qui non corpora tantum,

Verum animos etiam valeant mutare, liquores.

Cui non audita eft obfcoenae Salmacis undae ?
Aethiopesque lacus? quos fi quis faucibus haufit
Aut furit; aut mirum patitur grauitate foporem.

320

Clitorio quicumque fitim de fonte leuarit,
Vina fugit, gaudetque meris abftemius undis.
Seu vis eft in aqua, calido contraria vino :

Siue, quod indigenae memorant, Amithaone natus,
Proetidas attonitas poftquam per carmen et herbas
Eripuit furiis, purgamina mentis in illas
Mifit aquas odiumque meri permanfit in undis.
Huic fluit effectu difpar Lynceftius amnis,

Quem quicumque parum moderato gutture traxit;
Haud aliter titubat, quam fi mera vina bibiffet.
Eft locus Arcadiae (Pheneon dixere priores)
Ambiguis fufpectus aquis, quas nocte timeto:
Nocte nocent potae. fine noxa luce bibuntur.
Sic alias aliasque lacus et flumina vires

Concipiunt. tempusque fuit, quo nauit in undis,
Nunc fedet Ortygie. timuit concurfibus Argo
Vndarum fparfas Symplegadas elifarum;

Quae nunc immotae perftant, ventisque refiftunt.
Nec, quae fulfureis ardet fornacibus, Aetne
Ignea femper erit: neque enim fuit ignea femper.
Nam fiue eft animal tellus, et viuit, habetque
Spiramenta, locis flammam exhalantia multis;
Spirandi mutare vias, quotiesque mouetur,
Has finire poteft, illas aperire cauernas:
Siue leues imis venti cohibentur in antris ;

325

330

335

340

345

Saxaque cum faxis, et habentem femina flammae

Materiem iactant, ea concipit i&tibus ignem ;

[blocks in formation]

Non feret illa famem: defertaque deferet ignes.
Effe viros fama eft in Hyperborea Pallene:
Qui foleant leuibus velari corpora plumis;
Cum Tritoniacam nouies fubiere paludem.

355

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »