Imatges de pÓgina
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

Nec, quas hortus alit, cum fuccis mitibus herbas;

690
Nec quidquam, nisi te. miserere ardentis: et ipsum,
Qui petit, ore meo praesentem crede precari.
Vitoresque Deos , et pectora dura perosam
Idalien, memoremque time Rhamnufidis iram.
Quoque magis timeas , (etenim mihi multa vetustas

695
Scire dedit) tota referam notissima Cypro
Facta ; quibus flecti facile et mitescere poffis.

Viderat a veteris generofam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de ftirpe creatus.
Viderat: et totis perceperat ossibus aeftum.

700
L. uctatusque diu, postquam ratione furorem
Vincere non potuit, fupplex ad limina venit.
Et modo nutrici miserum confeffus amorem,
Ne sibi dura foret, per spes orauit alumnae.
Et modo de multis blanditus cuique ministris ,

705
Sollicita petiit propensum voce fauorem.
Saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis :
Interdum madidas lacrimarum rore coronas
Postibus intendit; posuitque in limine duro
Molle latus: tristique serae conuicia fecit.

710
Surdior illa freto furgente, cadentibus Haedis,
Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
Et faxo , quod adhuc viua radice tenetur ;
Spernit, et irridet; factisque immitibus addit
Verba superba ferox : et fpe quoque fraudat amantem. 715
Non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis : et ante fores haec verba nouiffima dixit :
Vincis, Anaxarete : neque erunt tibi taedia tandem
Vlla ferenda mei. laetos molire triumphos,
Et Paeana voca, nitidaque incingere lauro.

720
Vincis enim , moriorque libens : age, ferrea, gaude.
Certe aliquid laudare mei cogeris, eritque,
Quo tibi fimi gratus: meritumque fatebere noftrum.
Non tamen ante tui curam ceffiffe memento,
Quam vitam ; geminaque fimul mihi luce carendum. 725
Nec tibi Fama mei ventura est nuntia leti :

Tpfe

[ocr errors]

V 3

Ipfe ego, ne dubites, adero : praesensque videbor;
Corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen, o Superi, mortalia fata videtis ;
Este mei memores; nihil ultra lingua precari

730
Sustinet; et longo facite ut memoremur in aeuo :
Et, quae demaitis vitae, date tempora famae.
Dixit : et ad poftes, ornatos faepe coronis ,
Humentes oculos et pallida brachia tendens,
Cum foribus laquei religaret vincula summi ;

735 Haec tibi serta placent, crudelis et impia ? dixit. Inferuitque caput, sed tum quoque versus ad illam : Atque onus infelix elisa fauce pependit. Itta pedum motu trepidantum, ut multa gementem Visa dedifTe sonum est , adapertaque ianua factum

740 Prodidit ; exclamant famuli : frustraque leuatum (Nam pater occiderat) referunt ad limina matris. Accipit illa sinu, complexaque frigida nati Membra sui, poftquam miferorum verba parentum Edidit; et matrum miserarum facta peregit ;

745 Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem ; Luridaque arsuro portabat membra feretro, Forte viae vicina domus , qua flebilis ibat Pompa , fuit: duraeque fonus plangoris ad aures Venit Anaxaretes : quam iam Deus ultor agebat.

750 Mota tamen, Videamus, ait, miserabile funus : Et patulis iniit tectum sublime fenestris: Vix bene compositum lecto prospexerat Iphin ; Deriguere oculi : calidusque e corpore sanguis Inducto pallore fugit. conataque retro

755 Ferre pedes, haesit: conata avertere vultus, Hoc quoque non potuit : paulatimque occupat artus, Quod fuit in duro iampridem pectore , saxum. Neue ea ficta putes ; Dominae sub imagine fignum Seruat adhuc Salamis : Veneris quoque nomine templum 760 Prospicientis habet. quorum memor, o mea, lentos Pone, precor, faftus, et amanti iungere , Nymphe. Sic tibi nec vernum nascentia frigus-adurat

Poma;

765

Poma ; nec excutiant rapidi florentia venti.
Haec ubi nequidquam formas Deus aptus in omnes
Edidit; in iuuenem rediit, et anilia demit
Instrumenta fibi. talisque adparuit illi ,
Qualis ubi oppositas nitidissima Solis imago
Euicit nubes, nullaque obstante reluxit.
Vimque parat: sed vi non eft opus : inque figura
Capta Dei Nymphe est, et mutua vulnera sentit.

770

[ocr errors]

775

[ocr errors]

780

[ocr errors]

785

Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
Rexit opes: Numitorque fenex amissa nepotum
Munere regna capit : festi: que Palilibus urbis
Moenia conduntur. Tatiusque, patresque Sabini
Bella gerunt: arcisque via Tarpeia reclusa
Digna animam poena congestis exuit armis.
Inde fati Curibus, tacitorum more luporum,
Ore premunt voces ; et corpora ficta fopore
Inuadunt, portasque petunt, quas obiice firma
Clauserat Iliades. unam tamen ipsa recludit,
Nec ftrepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portae cecidiffe repagula sensit:
Et clausura fuit ; nifi quod rescindere nunquam
Dîs licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
Naïdes Ausoniae , gelido rorantia fonte :
Has rogat auxilium. nec Nymphae iusta petentem
Sustinuere Deam: venasque et Aumina fontis
Eličuere fui. nondum tamen inuia lani
Ora patentis erant, neque iter praecluferat unda.
Lurida fupponunt fecundo sulfura fonti,
Incenduntque cauas fumante bitumine venas.
Viribus his , aliisque vapor penetrauit ad ima
Fortis : et Alpino modo quae certare rigori
Audebatis aquae, non ceditis ignibus ipfis.
Flammifera gemini fumant adfpergine postes;
Portaque, nequidquam rigidis permiffa Sabinis,
Fonte fuit praestructa nouo; dum Martius arma
Indueret miles. quae postquam Romulus ultro

3

790

[ocr errors]

795

V 4

Obtu.

800

SOS

810

Obtulit; et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus, strata estque fuis ; generique cruorem
Sanguine cum foceri permiscuit impius ensis :
Pace tamen fisti bellum, nec in ultima ferro
Decertare placet; Tatiumque accedere regno.

Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
Romule, iura dabas: pofita cum callide Mauors
Talibus adfatur Diuumque hominumque parentem:
Tempus adest, genitor, (quoniam fundamine magno
Res Romana valet, nec praeside pendet ab uno)
Praemia, quae promissa mihi, dignoque nepoti,
Soluere, et ablatum terris imponere coelo.
Tu mihi concilio quondam praesente Deorum
(Nam memoro, memorique animo pia verba notaui)
Vnus erit, quem tu tolles in caerula coeli ;
Dixisti. rata sit verborum summa tuorum
Adnuit omnipotens : et nubibus aëra caecis
Occuluit, tonitruque et fulgure terruit Vrbem.
Quae fibi promissae fenfit data signa rapinae,
Innixusque hastae, preslos temone cruento
Impauidus conscendit equos Gradiuus, et iētu
Verberis increpuit: pronumque per aëra lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palati:
Reddentemque suo iam regia iura Quiriti
Abstulit Iliaden. corpus mortale per auras
Dilaplum tenues : ceu lata plumbea funda
Missa solet medio glans intabescere coelo.
Pulchra subit facies, et puluinaribus altis
Dignior , et qualis trabeati forma Quirini.
Flebat ; ut amissum coniux; cum regia luno
Irin ad Hersiliam descendere limite curuo
Imperat: et vacuae sua fic mandata referre.

815

$20

825

830

O et de Latia, o et de gente Sabina Praecipuum matrona decus ; digniffima tanti Ante fuisse viri, coniux nunc efle Quirini ; Siste tuos fletus: et, fi tibi cura videndi

835

800

Coniugis eft, duce me lucum pete, colle Quirino
Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.
Paret: et in terram pictos delapsa per arcus,
Herfiliam iuffis compellat vocibus Iris.
Illa verecundo vix tollens lumina vultu,

840
O Dea, (namque mihi, nec quae sis dicere promptum eft;
Et liquet effe Deam) duc, o duc, inquit : et offer
Coniugis ora mihi. quae si modo pofle videre
Fata femel dederint; coelum adspectafle fatebor.
Nec mora ; Romuleos cum virgine Thaumantea

845
Ingreditur colles. ibi fidus ab aethere lapsum
Decidit in terras : a cuius lumine flagrans
Hersiliae crinis cum fidere ceflit in auras.
Hanc manibus notis Romanae conditor urbis
Excipit: et priscum pariter cum corpore nomen

850 Mutat ; oramque vocat; quae nunc Dea iuncta Quirino eft.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

P. OVI.

« AnteriorContinua »