Nec, quas hortus alit, cum fuccis mitibus herbas;
Nec quidquam, nifi te. miferere ardentis: et ipfum, Qui petit, ore meo praefentem crede precari.
Vltoresque Deos, et pectora dura perofam Idalien, memoremque time Rhamnufidis iram.
Quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetuftas
Scire dedit) tota referam notiffima Cypro Facta; quibus flecti facile et mitefcere poffis. Viderat a veteris generofam fanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de ftirpe creatus. Viderat et totis perceperat offibus aeftum. Luctatusque diu, poftquam ratione furorem Vincere non potuit, fupplex ad limina venit. Et modo nutrici miferum confeffus amorem, Ne fibi dura foret, per fpes orauit alumnae.
Et modo de multis blanditus cuique miniftris, Sollicita petiit propensum voce fauorem. Saepe ferenda dedit blandis fua verba tabellis: Interdum madidas lacrimarum rore coronas Poftibus intendit; pofuitque in limine duro Molle latus: tristique ferae conuicia fecit. Surdior illa freto furgente, cadentibus Haedis, Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, Et faxo, quod adhuc viua radice tenetur ;
Spernit, et irridet; factisque immitibus addit
Verba fuperba ferox: et spe quoque fraudat amantem.
Non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis: et ante fores haec verba nouiffima dixit :
Vincis, Anaxarete: neque erunt tibi taedia tandem Vlla ferenda mei. laetos molire triumphos,
Et Paeana voca, nitidaque incingere lauro.
Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude.
Certe aliquid laudare mei cogeris, eritque,
Quo tibi fim gratus: meritumque fatebere noftrum.
Non tamen ante tui curam ceffiffe memento, Quam vitam; geminaque fimul mihi luce carendum. Nec tibi Fama mei ventura eft nuntia leti:
Ipfe ego, ne dubites, adero: praefensque videbor;
Corpore ut exanimi crudelia lumina pafcas.
Si tamen, o Superi, mortalia fata videtis ;
Efte mei memores; nihil ultra lingua precari Suftinet; et longo facite ut memoremur in aeuo: Et, quae demfiftis vitae, date tempora famae. Dixit: et ad poftes, ornatos faepe coronis, Humentes oculos et pallida brachia tendens, Cum foribus laquei religaret vincula fummi;
Haec tibi ferta placent, crudelis et impia? dixit. Inferuitque caput, fed tum quoque verfus ad illam: Atque onus infelix elifa fauce pependit.
Ićta pedum motu trepidantum, ut multa gementem Vifa dediffe fonum eft, adapertaque ianua factum Prodidit; exclamant famuli: fruftraque leuatum (Nam pater occiderat) referunt ad limina matris. Accipit illa finu, complexaque frigida nati Membra fui, poftquam miferorum verba parentum Edidit; et matrum miferarum facta peregit; Funera ducebat mediam lacrimofa per urbem ; Luridaque arfuro portabat membra feretro. Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat Pompa, fuit: duraeque fonus plangoris ad aures Venit Anaxaretes: quam iam Deus ultor agebat. Mota tamen, Videamus, ait, miferabile funus: Et patulis iniit tectum fublime feneftris: Vix bene compofitum lecto profpexerat Iphin ; Deriguere oculi: calidufque e corpore fanguis Inducto pallore fugit. conataque retro
Ferre pedes, haefit: conata avertere vultus,
Hoc quoque non potuit: paulatimque occupat artus,
Quod fuit in duro iampridem pectore, faxum.
Neue ea ficta putes; Dominae fub imagine fignum Seruat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum Profpicientis habet. quorum memor, o mea, lentos Pone, precor, faftus, et amanti iungere, Nymphe. Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
Poma; nec excutiant rapidi florentia venti. Haec ubi nequidquam formas Deus aptus in omnes Edidit; in iuuenem rediit, et anilia demit Inftrumenta fibi. talisque adparuit illi, Qualis ubi oppofitas nitidiffima Solis imago Euicit nubes, nullaque obftante reluxit.
Vimque parat: fed vi non eft opus: inque figura Capta Dei Nymphe eft, et mutua vulnera fentit.
Proximus Aufonias iniufti miles Amuli
Rexit opes: Numitorque fenex amiffa nepotum Munere regna capit: feftis que Palilibus urbis Moenia conduntur. Tatiusque, patresque Sabini Bella gerunt: arcifque via Tarpeia reclufa Digna animam poena congeftis exuit armis. Inde fati Curibus, tacitorum more luporum, Ore premunt voces; et corpora fica fopore Inuadunt, portasque petunt, quas obiice firma Clauferat Iliades. unam tamen ipfa recludit, Nec ftrepitum verfo Saturnia cardine fecit. Sola Venus portae cecidiffe repagula fenfit: Et claufura fuit; nifi quod refcindere nunquam Dîs licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant Naïdes Aufoniae, gelido rorantia fonte:
Has rogat auxilium. nec Nymphae iufta petentem
Suftinuere Deam: venasque et flumina fontis
Elicuere fui. nondum tamen inuia Iani
Ora patentis erant, neque iter praecluferat unda.
Lurida fupponunt fecundo fulfura fonti,
Incenduntque cauas fumante bitumine venas.
Viribus his, aliisque vapor penetrauit ad ima Fontis et Alpino modo quae certare rigori Audebatis aquae, non ceditis ignibus ipfis. Flammifera gemini fumant adfpergine poftes;
Portaque, nequidquam rigidis permiffa Sabinis, Fonte fuit praestructa nouo; dum Martius arma Indueret miles. quae poftquam Romulus ultro
Obtulit; et ftrata eft tellus Romana Sabinis
Corporibus, ftrata eftque fuis; generique cruorem Sanguine cum foceri permifcuit impius enfis: Pace tamen fifti bellum, nec in ultima ferro Decertare placet; Tatiumque accedere regno.
Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas: pofita cum caffide Mauors Talibus adfatur Diuumque hominumque parentem : Tempus adeft, genitor, (quoniam fundamine magno Res Romana valet, nec praefide pendet ab uno) Praemia, quae promiffa mihi, dignoque nepoti, Soluere, et ablatum terris imponere coelo.
Tu mihi concilio quondam praefente Deorum
(Nam memoro, memorique animo pia verba notaui) Vnus erit, quem tu tolles in caerula coeli;
Dixifti. rata fit verborum fumma tuorum Adnuit omnipotens : et nubibus aëra caecis Occuluit, tonitruque et fulgure terruit Vrbem. Quae fibi promiffae fenfit data figna rapinae, Innixusque haftae, preffos temone cruento Impauidus confcendit equos Gradiuus, et i&tu Verberis increpuit: pronumque per aëra lapfus Conftitit in fummo nemorofi colle Palati: Reddentemque fuo iam regia iura Quiriti Abftulit Iliaden. corpus mortale per auras Dilapfum tenues: ceu lata plumbea funda Miffa folet medio glans intabefcere coelo.
Pulchra fubit facies, et puluinaribus altis Dignior, et qualis trabeati forma Quirini. Flebat; ut amiffum coniux; cum regia Iuno Irin ad Herfiliam defcendere limite curuo Imperat: et vacuae fua fic mandata referre.
O et de Latia, o et de gente Sabina Praecipuum matrona decus; digniffima tanti Ante fuiffe viri, coniux nunc effe Quirini; Sifte tuos fletus: et, fi tibi cura videndi
Coniugis eft, duce me lucum pete, colle Quirino Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.
Paret: et in terram pictos delapfa per arcus,
Herfiliam iuffis compellat vocibus Iris.
Illa verecundo vix tollens lumina vultu,
O Dea, (namque mihi, nec quae fis dicere promptum eft;
Et liquet effe Deam) duc, o duc, inquit: et offer Coniugis ora mihi. quae fi modo poffe videre Fata femel dederint; coelum adfpectaffe fatebor. Nec mora; Romuleos cum virgine Thaumantea Ingreditur colles. ibi fidus ab aethere lapfum Decidit in terras: a cuius lumine flagrans Herfiliae crinis cum fidere ceffit in auras. Hanc manibus notis Romanae conditor urbis
Excipit: et prifcum pariter cum corpore nomen
Mutat; oramque vocat; quae nunc Dea iuncta Quirino eft.
« AnteriorContinua » |