Accipiunt faciem: numerusque ex agmine maior
Subuolat, et remos plaufis circumfonat alis. Si volucrum quae fit fubitarum forma requiris; Vt non cygnorum, fic albis proxima cygnis, Vix equidem has fedes, et läpygis arida Dauni Arua gener teneo, minima cum parte meorum.
Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna, Peucetiosque finus, Meffapiaque arua relinquit. In quibus antra videt: quae multa nubila filua,
Nunc tenet; at quodam tenuerunt tempore Nymphae. Appulus has illa pastor regione fugatas
Terruit; et primo fubita formidine mouit:
Mox, ubi mens rediit, et contemfere fequentem ;
Ad numerum motis pedibus duxere choreas.
Improbat has paftor: faltuque imitatus agresti Addidit obfcoenis conuicia ruftica dictis.
Nec prius obticuit, quam guttura condidit arbor: Arbore enim fuccoque licet cognofcere mores: Quippe notam linguae baccis oleafter amaris Exhibet. afperitas verborum ceffit in illas.
Hinc ubi legati rediere, negata ferentes Arma Aetola fibi, Rutuli fine viribus illis Bella inftructa gerunt: multumque ab utraque cruoris
Parte datur. fert ecce auidas in pinea Turnus
Texta faces: ignesque timent, quibus unda pepercit.
Iamque picem, et ceras, alimentaque cetera Hammae Mulciber urebat, perque altum ad carbasa malum Ibat: et incuruae fumabant tranítra carinae: Cum memor has pinus Idaeo vertice caefas Sancta deum genetrix, tinnitibus aëra pulsi Aeris, et inflati compleuit murmure buxi. Perque leues domitis inuecta leonibus auras, Irrita facrilega iactas incendia dextra
Turne, ait, eripiam; nec me patiente cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.
Intonuit, dicente dea: tonitrumque fecuti
Cum faliente graues ceciderunt grandine nimbi : Aëraque, et fubitis tumidum concurfibus aequor Aftraei turbant, et eunt in proelia, fratres. E quibus alma parens, unius viribus ufa, Stuppea praerumpit Phrygiae retinacula claffis : Fertque rates pronas, medioque fub aequore mergit. Robore mollito, lignoque in corpora verfo, In capitum faciem puppes mutantur aduncae.
In digitos abeunt, et crura natantia, remi: Quodque prius fuerat, latus eft: mediisque carina Subdita nauigiis, fpinae mutatur in ufum.
Lina comae molles, antennae brachia fiunt. Caerulus, ut fuerat, color eft.
Illas virgineis exercent lufibus undas
Naïdes aequoreae: durisque in montibus ortae Molle fretum celebrant: nec eas fua tangit origo.. Non tamen oblitae, quam multa pericula faeuo Pertulerint pelago, iactatis faepe carinis
Nec foceri fceptrum, nec te, Lauinia virgo,
Sed viciffe petunt: deponendique pudore
Bella gerunt. tandemque Venus victricia nati
Arma videt: Turnusque cadit; cadit Ardea, Turno
Sofpite, dicta potens. quam poftquam barbarus ignis
Abftulit, et tepida latuerunt tecta fauilla;
Congerie in media tum primum cognita praepes
Subuolat et cineres plaufis euerberat alis.
Et fonus, et macies, et pallor, et omnia, captam
P. Quid. Naf. Opera. Tom. II.
Quae deceant urbem, nomen quoque manfit in illa Vrbis et ipfa fuis deplangitur Ardea pennis.
Iamque deos omnes, ipfamque Aeneïa virtus Iunonem veteres finire coëgerat iras: Cum, bene fundatis opibus crefcentis Iüli, Tempeltiuus erat coelo Cythereïus heros; Ambieratque Venus Superos: colloque parentis Circumfufa fui, Numquam mihi, dixerat, ullo Tempore dure pater, nunc fis mitiffimus oro; Aeneaeque meo, qui te de fanguine noftro
Fecit auum quamuis paruum, des, optime, numen; Dummodo des aliquod. fatis eft inamabile regnum
Adfpexiffe femel, Stygios femel îffe per amnes.
Adfenfere Dei: nec coniux regia vultus
Immotos tenuit, placatoque adnuit ore.
Tum pater, Eftis, ait, coelefti munere digni,
Quaeque petis, pro quoque petis, cape, gnata, quod optas. 195
Fatus erat. gaudet, gratesque agit illa parenti:
Perque leues auras iunctis inuecta columbis
Litus adit Laurens; ubi tectus arundine ferpit In freta flumineis vicina Numicius undis.
Hunc iubet Aeneae, quaecunque obnoxia morti, Abluere; et tacito deferre fub aequora curfu. Corniger exfequitur Veneris mandata: fuisque, Quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat, Et refpergit aquis. pars optima restitit illi. Luftratum genetrix diuino corpus odore Vnxit, et ambrofia cum dulci nectare mixta Contigit os, fecitque Deum: quem turba Quirini Nuncupat Indigetem; temploque arisque recepit.
Inde fub Afcanii ditione binominis Alba,
Resque Latina fuit: fuccedit Siluius illi.
Quo fatus, antiquo tenuit repetita Latinus
Nomina cum fceptro: clarum fubit Alba Latinum :
Epitos ex illo eft. poft hunc Capetusque, Capysque ; Sed Capys ante fuit. regnum Tiberinus ab illis Cepit; et in Tufci demerfus fluminis undis
Nomina fecit aquae. de quo Remulusque, feroxque
Acrota funt geniti: Remulus maturior annis Fulmineo periit, imitator fulminis, i&tu. Fratre fuo fceptrum moderatior Acrota forti Tradit Aventino: qui, quo regnarat, eodem Monte iacet pofitus, tribuitque vocabula monti. Iamque Palatinae fummam Proca gentis habebat. Rege fub hoc Pomona fuit: qua nulla Latinas Inter Hamadryadas coluit follertius hortos, Nec fuit arborei ftudiofior altera foetus: Vnde tenet nomen. non filuas illa, nec amnes; Rus amat, et ramos, felicia poma ferentes. Nec iaculo grauis eft, fed adunca dextera falce: Qua modo luxuriem premit, et fpatiantia paffim Brachia compefcit: fiffa modo cortice virgam Inferit et fuccos alieno praebet alumno.
Nec patitur fentire fitim: bibulaeque recuruas
Radicis fibras labentibus irrigat undis.
Hic amor, hoc ftudium: Veneris quoque nulla cupido.
Quique Deus fures, vel falce, vel inguine terret,
Vt poterentur ea? fed enim fuperabat amando
Hos quoque Vertumnus: neque erat felicior illis.
O quoties habitu duri mefforis ariftas
Corbe tulit; verique fuit mefforis imago!
Tempora faepe gerens foeno religata recenti, Defectum poterat gramen verfaffe videri. Saepe manu ftimulos rigida portabat; ut illum Jurares feffos modo disiunxiffe iuuencos.
Falce data, frondator erat, vitisque putator. Induerat fcalas, lecturum poma putares. Miles erat gladio, pifcator arundine fumta, Denique per multas aditum fibi faepe figuras
Repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. Ille etiam picta redimitus tempora mitra, Innitens baculo, pofitis ad tempora canis, Adfimulauit anum: cultosque intrauit in hortos; Pomaque mirata eft: Tantoque potentior, inquit. Paucaque laudatae dedit ofcula; qualia numquam Vera dediffet anus: glebaque incurua refedit, Sufpiciens pandos autumni pondere ramos. Vimus erat contra, fpatiofa tumentibus vuis : Quam focia poftquam pariter cum vite probauit; At fi ftaret, ait, caelebs fine palmite truncus, Nil praeter frondes, quare peteretur, haberet. Haec quoque, quae iuncta vitis requiefcit in vlmo, Si non nupta foret, terrae adclinata iaceret.
Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius; Concubitusque fugis; nec te coniungere curas. Atque vtinam velles! Helene non pluribus effet Sollicitata procis: nec quae Lapitheïa mouit Proelia, nec coniux timidis audacis Vlixei. Nunc quoque, cum fugias auerferisque petentes, Mille proci cupiunt; et femideique, Deique, Et quaecumque tenent Albanos numina montes. Sed tu, fi fapies, fi te bene iungere, anumque Hanc audire voles, (quae te plus omnibus illis, Plus quam credis, amo) vulgares reiice taedas:
Vertumnumque tori focium tibi delige: pro quo Me quoque pignus habe. neque enim fibi notior ille eft, Quam mihi. nec toto paffim vagus errat in orbe. Haec loca fola colit. nec uti pars magna procorum, Quam modo vidit, amat. tu primus et ultimus illi
Ardor eris; folique fuos tibi devovet annos.
Adde, quod eft iuuenis: quod naturale decoris
Munus habet: formasque apte fingetur in omnes:
Et, quod erit iuffus (iubeas licet omnia) fiet.
Primus habet; laetaque tenet tua munera dextra?
Quid, quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,
Sed neque iam foetus defiderat arbore demtos,
« AnteriorContinua » |