Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Picus in Ausoniis, Proles Saturnia , terris

320 Rex fuit, utilium bello studiosus equorum. Forma viro, quam cernis , erat. licet ipse decorem Adfpicias, fictaque probes ab imagine veram. Par animus formae. nec adhuc fpectasse per annos Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam

325 Ille suos Dryadas, Latiis in montibus ortas, Verterat in vultus: illum fontana petebant Numina Naïades; quas Albula, quasque Numici, Quasque Anienis aquae, cursuque breuiffimus Almo, Narque tulit praeceps, et amoenae Farfarus umbrae; 330 Quaeque colunt Scythicae regnum nemorale Dianac, Finitimosque lacus. [pretis tamen omnibus, unam Ille fouet Nymphen, quam quondam in colle Palati Dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. Haec, ubi nubilibus primum maturuit annis,

335 Praeposito cunctis Laurenti tradita Pico eft: Rara quidem facie, sed rarior arte canendi; Vnde Canens dicta eft. filuas et saxa mouere, Et mulcere feras, et flumina longa morari Ore fuo, volucresque vagas retinere solebat.

340 Quae dum feminea modulatur carmina voce, Exierat tecto Laurentes Picus in agros, Indigenas fixurus apros: tergumque premebat Acris equi; laeuaque haftilia bina ferebat, Poeniceam fuluo chlamydem contractus ab auro.

345 Venerat in filuas et filia Solis easdem : Vtque nouas legeret fecundis collibus herbas : Nomine dicta suo, Circaea reliquerat arua. Quae fimul ac iuuenem, virgultis abdita , vidit; Obftupuit. cecidere finu, quas legerat, herbae:

350 Flammaque per totas visa est errare medullas. Vt primum valido mentem collegit ab aestu ; Quid cuperet, fassura fuit. ne poflet adire, Cursus equi fecit, circumfususque satelles. Non tamen effugies, vento rapiare licebit,

355 Si modo me noui ; fi non euanuit omnis

Herba;

Herbarum virtus ; nec me mea carmina fallunt.
Dixit: et effigiem, nullo cum corpore ,

falfi Finxit apri: praeterque oculos transcurrere regis Iuflit, et in densum trabibus nemus ire videri ;

360 Plurima qua filua est, et equo loca peruia non funt. Haud mora : continuo praedae petit infcius umbram Picus ; equique celer fumantia terga relinquit. Spemque fequens vanam , filua pedes errat in alta. Concipit illa preces; et verba venefica dicit:

365 Ignotosque Deos ignoto carmine adorat , Quo folet et nineae vultum confundere Lunae, Et patrio capiti bibulas subtexere nubes. Tum quoque cantato densetur carmine coelum , Et nebulas exhalat humus; caecisque vagantur

370 Limitibus comites; et abeft custodia regi. Nacta locum tempusque, per o tua lumina , dixit, Quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, Quae facit, ut' supplex tibi fim Dea, consule noftris Ignibus; et focerum, qui peruidet omnia, Solem

375 Accipe : nec durus Titanida despice Circen. Dixerat: ille ferox ipfamque precesque repellit: Et, Quaecumque es, ait, non sum tuus: altera captum Me tenet; et teneat per longum , comprecor, aeuum. Nec Venere externa focialia foedera laedam ;

380 Dum mihi lanigenam feruabunt fata Canentem. Saepe retentatis precibus Titania frustra, Non impune feres, neque enim reddere Canenti : Laesaque quid faciat, quid amans, quid femina , disces Rebus , ait: fed amans, et laefa, et femina Circe.

385 Tum, bis ad occasum, bis se conuertit ad ortum: Ter iuuenem baculo tetigit : tria carmina dixit. Ille fugit, sese solito velocius ipse Currere miratus, pennas in corpore vidit : Seque nouam subito Latiis accedere filuis

390 Indignatus auem, duro fera robora rostro Figit; et iratus longis dat vulnera ramis. Purpureum chlamydis pennae traxere colorem.

Fibula quod fuerat, veftemque momorderat aurum ;
Pluma fit : et fuluo ceruix praecingitur auro.

395 Nec quidquam antiqui Pico, nisi nomina, restat.

Interea comites, clamato faepe per agros
Nequidquam Pico, nullaque in parte reperto,
Inveniunt Circen, (nam iam tenuauerat auras;
Passaque erat nebulas ventis ac sole resolui)

400
Criminibusque premunt veris , regemque reposcunt,
Vimque ferunt; faevisque parant inceflere telis.
Illa nocens fpargit virus, succosque veneni:
Et Noctem, Noctisque Deos Ereboque Chaoque
Conuocat: et longis Hecaten ululatibus orat.

405
Exfiluere loco (dictu mirabile) filuae :
Ingemuitque folum, vicinaque palluit arbos ;
Sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis;
Et lapides visi mugitus edere rancos ;
Et latrare canes ; et humus serpentibus atris

410
Squallere, et tenues animae volitare videntur
Attonitum monstris vulgus pauet. illa pauentum
Ora venenata tetigit mirantia virga.
Cuius ab attactu variarum monstra ferarum
In iuuenes veniunt. nulli sua manfit imago.

Presserat occiduus Tartesfia litora Phoebus :
Et frustra coniux oculis animoque Canentis
Exspectatus erat. famuli, populusque, per omnes
Discurrunt filuas , atque obuia lumina portant.
Nec satis est Nymphae fiere, et lacerare capillos,

420
Et dare plangorem ; facit haec tamen omnia : fese
Proripit ; ac Latios errat vesana per agros.
Sex illam noctes, totidem redeuntia Solis
Lumina viderunt, inopem fomnique cibique ,
Per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem.

425
Vltimus adspexit feffam luctuque viaque
Thybris, et in gelida ponentem corpora ripa.
Illic cum lacrimis, ipfo modulata dolore
Verba, sono tenui maerens , fundebat ; ut olim
Carmina iam moriens canit exsequialia cygnus.

430 Lulti

415

0

435

440

Luctibus extremum tenues liquefacta medullas
Tabuit ; inque leues paullatim euanuit auras.
Fama tamen fignata loco est ; quem rite Canentem
Nomine de Nymphae veteres dixere Camenae.
Talia multa mihi longum narrata per annum ,
Visaque sunt. resides, et desuetudine tardi,
Rursus inire fretum, rursus dare vela , iubemur.
Ancipitesque vias, et iter Titania vastum
Dixerat, et faeui restare pericula ponti.
Pertimui, fateor ; nactusque hoc litus, adhaesi.

Finierat Macareus: urnaque Aeneïa nutrix
Condita marmorea ,

tumulo breue carmen habebat :
Hic me Caieten notae pietatis alumnus
Argolico ereptam, quo debuit igne, cremauit.
Soluitur herboso religatus ab aggere funis :
Et procul insidias, infamataeque relinquunt
Tecta Deae, lucosque petunt ubi nubilus umbra
In mare cum flaua prorunipit Thybris arena.
Faunigenaeque donio potitur, nataque Latini;
Non fine Marte tamen. bellum cum gente feroci
Suscipitur ; pactaque furit pro coniuge Turnus.
Concurrit Latio Tyrrhenia tota : diuque
Ardua follicitis victoria quaeritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires :
Et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
Castra. neque Aeneas Evandri ad limina frustra ,
At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem
Venerat. Ille quidem fub läpyge maxima Dauno
Moenia condiderat, dotaliaque arua tenebat.
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxiliumque petit; vires Aetolius heros
Excufat. nec se foceri committere pugnae
Velle sui populos: nec, quos e gente suorum
Armet, habere viros. Neue haec commenta putetis ;
(Admonitu quamquam luctus renouantur amaro)
Perpetiar memorare tamen. Poltquam alta cremata est
llion ; et Danaas pauerunt Pergama flammas;

450

455

460

465

Narycius

[ocr errors]

Naryciusque heros, a virgine, virgine rapta ,
Quam meruit folus poenam, digessit in omnes;
Spargimur: et ventis inimica per aequora rapti,

470
Fulmina , noctem , imbres, iram coelique marisque
Perpetimur Danaï, cumulumque Capharea cladis.
Neue morer referens tristes ex ordine casus;
Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
Me tamen armiferas feruatum cura Mineruae

475
Fluctibus eripuit. patriis fed rursus ab Agris
Pellor: et antiquo menores de vulnere poenas
Exigit alma Venus: tantosque per alta labores
Aequora sustinui, tantos terrestribus armis ;
Vt mihi felices fint illi faepe vocati,

480
Quos communis hiems, importunisque Caphaereus
Mersit aquis : vellemque horum pars una fuiffem.
Vltima iam passi comites belloque fretoque,
Deficiunt, finemque rogant erroris. at Acmon
Feruidus ingenio, tum vero et cladibus asper,

485
Quid fupereft , quod iam patientia veftra recuset
Ferre, viri ? dixit. quid habet Cytherea, quod ultra
(Velle puta) faciat ? nam dum peiora timentur,
Eft in vota locus: sors autem ubi peffima rerum,
Sub pedibus timor eft, fecuraque summa malorum.

490
Audiat ipsa, licet ; licet, ut facit, oderit omnes
Sub Diomede viros; odium tamen illius omnes
Spernimus, et magno stat magna potentia nobis.
Talibus innitam Venerem Pleuronius Acmon
Instimulat verbis; veteremque resuscitat iram.

495
Dicta placent paucis. numeri maioris amici
Acmona corripimus : cui respondere paranti
Vox pariter , vocisque via est tenuata : comaeque
In plumas abeunt: plumis noua colla teguntur,
Pectoraque, et tergum: maiores brachia pennas

500
Accipiunt: cubitique leues sinuantur in alas.
Magna pedum digitos pars occupat: oraque cornu
Indurata rigent: finemque in acumine ponunt.
Hunc Lycus, hunc Idas, et cum Rhetenore Nycteus.
Hunc mirantur Abas :. et dum mirantur , eamdem

६०१ Acci.

« AnteriorContinua »