Picus in Aufoniis, Proles Saturnia, terris Rex fuit, utilium bello ftudiofus equorum.
Forma viro, quam cernis, erat. licet ipfe decorem Adfpicias, fictaque probes ab imagine veram. Par animus formae. nec adhuc fpe&taffe per annos Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam Ille fuos Dryadas, Latiis in montibus ortas, Verterat in vultus: illum fontana petebant Numina Naïades; quas Albula, quasque Numici, Quasque Anienis aquae, curfuque breuiffimus Almo, Narque tulit praeceps, et amoenae Farfarus umbrae; Quaeque colunt Scythicae regnum nemorale Dianae, Finitimosque lacus. fpretis tamen omnibus, unam Ille fouet Nymphen, quam quondam in colle Palatî Dicitur ancipiti peperiffe Venilia Iano.
Haec, ubi nubilibus primum maturuit annis, Praepofito cunctis Laurenti tradita Pico eft: Rara quidem facie, fed rarior arte canendi; Vnde Canens dicta eft. filuas et faxa mouere, Et mulcere feras, et flumina longa morari Ore fuo, volucresque vagas retinere folebat. Quae dum feminea modulatur carmina voce, Exierat tecto Laurentes Picus in agros, Indigenas fixurus apros: tergumque premebat Acris equi; laeuaque haftilia bina ferebat, Poeniceam fuluo chlamydem contractus ab auro. Venerat in filuas et filia Solis easdem: Vtque nouas legeret fecundis collibus herbas: Nomine dicta fuo, Circaea reliquerat arua. Quae fimul ac iuuenem, virgultis abdita, vidit; Obftupuit. cecidere finu, quas legerat, herbae: Flammaque per totas vifa eft errare medullas. Vt primum valido mentem collegit ab aeftu; Quid cuperet, faffura fuit. ne poffet adire, Curfus equi fecit, circumfufusque fatelles. Non tamen effugies, vento rapiare licebit, Si modo me noui; fi non euanuit omnis
Herbarum virtus; nec me mea carmina fallunt.
Dixit: et effigiem, nullo cum corpore, Finxit apri: praeterque oculos transcurrere regis Iuffit, et in denfum trabibus nemus ire videri ; Plurima qua filua eft, et equo loca peruia non funt. Haud mora: continuo praedae petit infcius umbram Picus; equique celer fumantia terga relinquit. Spemque fequens vanam, filua pedes errat in alta. Concipit illa preces; et verba venefica dicit: Ignotosque Deos ignoto carmine adorat, Quo folet et niueae vultum confundere Lunae, Et patrio capiti bibulas fubtexere nubes. Tum quoque cantato denfetur carmine coelum, Et nebulas exhalat humus; caecisque vagantur Limitibus comites; et abeft cuftodia regi.
Nacta locum tempusque, per o tua lumina, dixit,
Quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
Quae facit, ut fupplex tibi fim Dea, confule noftris
Ignibus; et focerum, qui peruidet omnia, Solem
Accipe: nec durus Titanida defpice Circen.
Dixerat: ille ferox ipfamque precesque repellit:
Et, Quaecumque es, ait, non fum tuus: altera captum
Me tenet; et teneat per longum, comprecor, aeuum.
Nec Venere externa focialia foedera laedam ;
Dum mihi Ianigenam feruabunt fata Canentem.
Saepe retentatis precibus Titania fruftra,
Non impune feres, neque enim reddere Canenti:
Laefaque quid faciat, quid amans, quid femina, difces Rebus, ait: fed amans, et laefa, et femina Circe. Tum, bis ad occafum, bis fe conuertit ad ortum:
Ter iuuenem baculo tetigit: tria carmina dixit. Ille fugit, fefe folito velocius ipfe
Currere miratus, pennas in corpore vidit:
Seque nouam fubito Latiis accedere filuis
Indignatus auem, duro fera robora roftro Figit; et iratus longis dat vulnera ramis. Purpureum chlamydis pennae traxere colorem.
Fibula quod fuerat, veftemque momorderat aurum ; Pluma fit et fuluo ceruix praecingitur auro. Nec quidquam antiqui Pico, nifi nomina, reftat. Interea comites, clamato faepe per agros Nequidquam Pico, nullaque in parte reperto, Inveniunt Circen, (nam iam tenuauerat auras; Paffaque erat nebulas ventis ac fole refolui) Criminibusque premunt veris, regemque repofcunt, Vimque ferunt; faevisque parant inceffere telis. Illa nocens fpargit virus, fuccosque veneni: Et Noctem, Noctisque Deos Ereboque Chaoque Conuocat: et longis Hecaten ululatibus orat. Exfiluere loco (dictu mirabile) filuae: Ingemuitque folum, vicinaque palluit arbos; Sparfaque fanguineis maduerunt pabula guttis ; Et lapides vifi mugitus edere raucos;
Et latrare canes; et humus ferpentibus atris Squallere, et tenues animae volitare videntur Attonitum monftris vulgus pauet. illa pauentum Ora venenata tetigit mirantia virga.
Cuius ab attactu variarum monftra ferarum
In iuuenes veniunt. nulli fua manfit imago.
Prefferat occiduus Tarteffia litora Phoebus:
Et fruftra coniux oculis animoque Canentis Exfpectatus erat. famuli, populusque, per omnes Difcurrunt filuas, atque obuia lumina portant. Nec fatis eft Nymphae flere, et lacerare capillos,
Et dare plangorem; facit haec tamen omnia: fefe Proripit; ac Latios errat vefana per agros. Sex illam noctes, totidem redeuntia Solis Lumina viderunt, inopem fomnique cibique,
Per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem.
Vltimus adfpexit feffam luctuque viaque
Thybris, et in gelida ponentem corpora ripa.
Illic cum lacrimis, ipfo modulata dolore
Verba, fono tenui maerens, fundebat; ut olim
Carmina iam moriens canit exfequialia cygnus,
Luctibus extremum tenues liquefacta medullas Tabuit; inque leues paullatim euanuit auras. Fama tamen fignata loco eft; quem rite Canentem Nomine de Nymphae veteres dixere Camenae. Talia multa mihi longum narrata per annum " Vilaque funt. refides, et defuetudine tardi, Rurfus inire fretum, rurfus dare vela, iubemur. Ancipitesque vias, et iter Titania vastum Dixerat, et faeui reftare pericula ponti.
Pertimui, fateor; nactusque hoc litus, adhaefi.
Finierat Macareus: urnaque Aeneïa nutrix
Condita marmorea, tumulo breue carmen habebat:
Hic me Caieten notae pietatis alumnus
Argolico ereptam, quo debuit igne, cremauit.
Soluitur herbofo religatus ab aggere funis: Et procul infidias, infamataeque relinquunt Tecta Deae, lucosque petunt ubi nubilus umbra In mare cum flaua prorumpit Thybris arena. Faunigenaeque domo potitur, nataque Latini ; Non fine Marte tamen. bellum cum gente feroci Sufcipitur; pactaque furit pro coniuge Turnus. Concurrit Latio Tyrrhenia tota: diuque Ardua follicitis victoria quaeritur armis. Auget uterque fuas externo robore vires: Et multi Rutulos, multi Troiana tuentur Caftra. neque Aeneas Evandri ad limina fruftra, At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem Venerat. Ille quidem fub läpyge maxima Dauno Moenia condiderat, dotaliaque arua tenebat. Sed Venulus Turni poftquam mandata peregit, Auxiliumque petit; vires Aetolius heros Excufat. nec fe foceri committere pugnae
Velle fui populos: nec, quos e gente fuorum
Armet, habere viros. Neue haec commenta putetis; (Admonitu quamquam lu&us renouantur amaro)
Perpetiar memorare tamen. Poftquam alta cremata eft et Danaas pauerunt Pergama flammas;
Naryciusque heros, a virgine, virgine rapta, Quam meruit folus poenam, digeffit in omnes; Spargimur: et ventis inimica per aequora rapti, Fulmina, noctem, imbres, iram coelique marisque Perpetimur Danaï, cumulumque Capharea cladis. Neue morer referens triftes ex ordine cafus ; Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri. Me tamen armiferae feruatum cura Mineruae Fluctibus eripuit. patriis fed rurfus ab Agris Pellor et antiquo memores de vulnere poenas Exigit alma Venus: tantosque per alta labores Aequora fuftinui, tantos terreftribus armis; Vt mihi felices fint illi faepe vocati,
Quos communis hiems, importunisque Caphaereus
Merfit aquis: vellemque horum pars una fuiffem. Vltima iam paffi comites belloque fretoque,
Deficiunt, finemque rogant erroris.
Feruidus ingenio, tum vero et cladibus afper, Quid fupereft, quod iam patientia veftra recufet Ferre, viri? dixit. quid habet Cytherea, quod ultra (Velle puta) faciat? nam dum peiora timentur, Eft in vota locus: fors autem ubi peffima rerum, Sub pedibus timor eft, fecuraque fumma malorum. Audiat ipfa, licet; licet, ut facit, oderit omnes Sub Diomede viros; odium tamen illius omnes Spernimus, et magno ftat magna potentia nobis. Talibus inuitam Venerem Pleuronius Acmon Inftimulat verbis; veteremque refufcitat iram. Dicta placent paucis. numeri maioris amici Acmona corripimus: cui refpondere paranti Vox pariter, vocisque via eft tenuata: In plumas abeunt: plumis noua colla teguntur, Pectoraque, et tergum: maiores brachia pennas Accipiunt: cubitique leues finuantur in alas. Magna pedum digitos pars occupat: oraque cornu Indurata rigent: finemque in acumine ponunt. Hunc Lycus, hunc Idas, et cum Rhetenore Nycteus. Hunc mirantur Abas:. et dum mirantur, eamdem
« AnteriorContinua » |