Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

IO

LIBER II.
Regia Solis erat fublimibus alta columnis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo:
Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat:
Argenti bifores 'radiabant lumine valuae.
Materiem superabat opus : nanı Mulciber illic
Aequora caelarat, medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, coelumque, quod imminet orbi.
Caeruleos habet vnda Deos ; Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis ,
Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur ,
Pars in mole fedens virides siccare capillos ;
Pisce vehi quaedam. facies non omnibus vna ,
Nec diuerfa tamen: qualem decet elle fororum.
Terra viros, vrbesque gerit, filuasque, ferasque,
Fluminaque, et Nymphas, et cetera numina ruris,
Haec super imposita est coeli fulgentis imago :
Signaque sex foribus dextris, totidemque finiftris.
Quo fimul adcliuo Clymeneïa limite proles
Venit, et intrauit dubitati tecta parentis ;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus :
Consistitque procul. neque enim propiora ferebat
Lumina. purpurea velatus veste sedebat
In folio Phoebus, claris lucente zmaragdis.
A dextra, laeuaque Dies, et Mensis, et Annus,
Saeculaque, et pofitae fpatiis aequalibus Horae :

15

20

25

Verque

30

35

40

Verque nouum stabat, cinctum florente corona :
Stabat nuda Aestas, et spicea serta gerebat.
Stabat et Autumnus, calcatis fordidus vuis.
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum nouitate pauentem
Sol oculis iuuenem, quibus adspicit omnia, vidit.
Quaeque viae tibi cauffa ? quid hac, ait, arce petisti,
Progenies, Phaëthon, haud inficianda parenti?
Ille refert, 0 lux immensi publica mundi,
Phoebe pater , fi das huius mihi nominis vsum,
Nec falfa Clymene culpam sub imagine celat;
Pignora da, genitor ; per quae tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat. at genitor circum caput omne micantes
Deposuit radios; propiusque accedere iuffit :
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus es ;! et Clymene veros, ait, edid ortus.
Quoque minus dubites , quoduis pete munus: vt illud,
Me tribuente , feras. promiffis testis adesto
Dis iuranda palus, oculis incognita noftris.
Vix bene desierat : currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum ius, et moderamen equorum.
Poenituit iuraffe patrem. qui terque quaterque
Concutiens illustre caput. Temeraria , dixit,
Vox mea facta tuâ eft. vtinam promisla liceret
Non dare ! confiteor solum hoc tibi, nate, 'negarem.
Dissuadere licet. non eft tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon ; et quae nec viribus istis
Munera conueniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis : non est mortale, quod optas.
Plus etiam, quam quod Superis contingere fas fit,
Nescius adfectas. placeat sibi quisque licebit ;
Non tamen ignifero quisquam confiftere in axe
Me valet excepto. vasti quoque rector Olympi,
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus. et quid Ioue mains habemus ?
Ardua prima via eft: et qua vix mane recentes

45

50

55

[ocr errors]

65,

70

75

80

Enitantur equi: medio est altiffima coelo ; '.
Vnde mare et terras ipfi mihi faepe videre
Fit timor, et pauida trepidat formidine pectus.
Vltima prona via est; et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quae me subiectis excipit vndis,
Ne ferar in praeceps, Tethys folet ipsa vereri.
Adde , quod adfidua rapitur vertigine coelum ,
Sideraque alta trahit , celerique volumine torquet.
Nitor in aduersum: nec me, qui cetera, vincit
Impetus: et rapido contrarius euehor orbi.
Finge datos currus. quid agas ? poterisne rotatis
Obuius ire polis, ne te citus auferat axis ?
Forsitan et lucos illic, vrbesque, domosque
Concipias animo: delubraque ditia donis
Esse. per insidias iter est , formasque ferarum.
Vtque viam teneas, nulloque errore traharis;
Per tamen aduersi gradieris cornua Tauri ,
Haemoniosque arcus violentique ora Leonis ,
Saeuaque circuitu curuantem brachia longo
Scorpion , atque aliter curuantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animofos ignibus illis ,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promtu regere est. vix me patiuntur, vt acres
Incaluere animi; ceruixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne fim tibi muneris auctor,
Nate, caue: dum resque finit , tua corrige vota.
Scilicet, vt noftro genitum te fanguine credas,
Pignora certa petis. do pignora certa timendo :
Et patrio pater este metu probor. adfpice vultus
Ecce meos: vtinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas !
Denique, quidquid habet diues, circumspice, mundus:
Eque tot ac tantis coeli , terraeque, niarisque,
Posce bonis aliquid : nullam patiere repulfam.
Deprecor hoc vnum ; quod vero nomine poena,
Non honor est. poenam, Phaëthon, pro munere poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?

85

90

95

100

Ne

10$

currus.

[ocr errors][merged small]

Ne dubita, dabitur (Stygias iurauimus vndas )
Quodcumque optaris : fed tu fapientius opta.

Finierat monitus. dictis tamen ille repugnat,
Propositumque tenet: flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit genitor cunctatus, ad altos
Deducit iuuenem, Vulcania munera ,
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curuatura rotae; radiorum argenteus ordo.
Per iuga chrysolithi , pofitaeque ex ordine gemmae ,
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, opusque
Perspicit : ecce, vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rofarum
Atria. diffugiunt ftellae: quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli ftatione nouiflimus exit.
At pater vt terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremae velut euanescere Lunae ;
lungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Iufla Deae celeres peragunt: ignemque vomentes ,
Ambrofiae fucco saturos, praesepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque fonantia frena.
Tum pater ora sui facro medicamine nati
Contigit; et rapidae fecit patientia flammae.
Imposuitque comae radios: praesagaque luctus
Pectore follicito repetens suspiria, dixit:
Si potes hic faltem monitis parere paternis ;
Parce , puer, ftimulis; et fortius vtere loris.
Sponte sua properant. labor est inhibere volentes :
Nec tibi directos placeat via quinque per arcns.
Sectus in obliquum eft lato curuamine limes,
Zonarumque trium contentus fine: polumque
Effugito australem, iun&tamque aquilonibus Arcton.
Hac fic iter : manifesta rotae vestigia cernes.
Vtque ferant aequos, et coelum et terra calores ,
Nec preme, nec fummum molire per aethera currum.
Altius egreffus coelestia tecta cremabis ,
Inferius terras : medio tutissimus ibis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Neu te dexterior tortum declinet in anguem,
Neue finifterior pressam rota ducat ad aram:
Inter vtrumque tene. Fortunae cetera mando ;
Quae iuuet, et melius, quam tu tibi, consulat, opto.
Dum loquor; Hesperio pofitas in littore metas
Humida nox tetigit. non est mora libera nobis :
Poscimur. effulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu: vel, fi mutabile pectus
Eft tibi, consiliis, non curribus, vtere noftris :
Dum potes, et folidis etianinum sedibus adftas;
Dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, fine me dare lumina terris.
Occupat ille leuem iuuenili corpore currum :
Statque super; manibusque datas contingere habenas
Gaudet; et inuito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyroëis, et Eöus, et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
Quae poftquam Tethys, fatorum ignara nepotis ,
Reppulit; et facta est immenfi copia mundi;
Corripuere viam, pedibusque per aëra motis
Obftantes findunt nebulas, pennisque leuati
Praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
Sed leue pondus erat; nec quod cognoscere poffent
Solis equi: solitaque iugum grauitate carebat.
Vtque labant curuae iusto fine pondere naues,
Perque mare, instabiles nimia leuitate , feruntur ;
Sic onere adfueto vacuos dat in aëra faltus ,
Succutiturque alte , fimilisque eft currus inani ,
Quod simul ac fensere, ruunt, tritumque relinquunt
Quadriiugi spatium ; nec, quo prius, ordine currunt.
Ipse pauet ; nec qua commiffas flectat habenas,
Nec scit, qua fit iter : nec, fi fciat, imperet illis.
Tum primum radiis gelidi caluere Triones,
Et vetito frustra tentarunt aequore tingui.
Quaeque polo posita est glaciali proxima serpeas,
Frigore pigra prius, nec formidabilis ylli,

P. Ouid. Nas. Opera. Tom. II.

160

165

170

Inca

« AnteriorContinua »