Me cupit Elige, ait, virgo Cumaea, quid optes; Optatis potiere tuis. ego pulueris hausti Oftendens cumulum, quot haberet corpora puluis, Tot mihi natales contingere vana rogaui. Excidit, optarem iuuenes quoque protinus annos. Hos tamen ille mihi dabat, aeternamque iuuentam, Si Venerem paterer. contemto munere Phoebi Innuba permaneo. fed iam felicior aetas
Terga dedit: tremuloque gradu venit aegra fenectus; Quae patienda diu eft. nam iam mihi fecula feptem Acta vides: fupereft, numeros ut pulueris aequem, Ter centum mefies, ter centum mufta videre. Tempus erit, cum me de tanto corpore paruam Longa dies faciat: confumtaque membra fenećċta, Ad minimum redigantur onus. nec amata videbor, Nec placuiffe Deo. Phoebus quoque forfitan ipfe Vel non agnofcet, vel dilexiffe negabit. Vsque adeo mutata ferar: nullique videnda; Voce tamen nofcar. vocem mihi fata relinquent.
Talia conuexum per iter memorante Sibylla,
Talia quaerenti iam non hirfutus amictu, Iam fuus, et fpinis conferto tegmine nullis,
Fatur Achaemenides: Iterum Polyphemon, et illos Adfpiciam fluidos humano fanguine rictus; Hac mihi fi potior domus eft Ithaceque carina; Si minus Aenean veneror genitore, nec umquam Effe fatis potero, praeftem licet omnia, gratus.
Quod loquor, et fpiro; coelumque et fidera Solis Refpicio, (poffimne ingratus, et immemor effe ?) Ille dedit. quod non anima haec Cyclopis in ora Venit et ut lumen iam nunc vitale relinquam ; Aut tumulo, aut certe non illa condar in aluo.
Quid mihi tunc animi (nifi fi timor abftulit omnem
Senfum animumque) fuit; cum vos petere alta relictus Aequora profpexi? volui inclamare; fed hofti
Prodere me timui: veftrae quoque clamor Vlixis
Faene rati nocuit. vidi, cum monte reuulfo Immanem fcopulum medias permifit in undas. Vidi iterum, veluti tormenti viribus acta, Vafta giganteo iaculantem faxa lacerto. Et, ne deprimeret fluctusue lapisue carinam, Pertimui; iam me non effe oblitus in illa. Vt vero fuga vos ab acerba morte remouit; Ille quidem totam fremehundus obambulat Aetnam, Praetentatque manu filuas; et luminis orbus Rupibus incurfat: foedataque brachia tabo
In mare protendens, gentem exfecratur Achiuam. Atque ait: O fi quis referat mihi cafus Vlixen, Aut aliquem e fociis, in quem mea faeuiat ira, Vifcera cuius edam, cuius viuentia dextra
Membra mea laniem, cuius mihi fanguis inundet Guttur, et elifi trepident fub dentibus artus;
Quam nullum, aut leue fit damnum mihi lucis ademtae! Haec, et plura ferox. me luridus occupat horror, Spectantem vultus etiamnum caede madentes, Crudelesque manus, et inanem luminis orbem,
Membraque, et humano concretam fanguine barbam. Mors erat ante oculos; minimum tamen illa malorum. Et iam prenfurum, iam iam mea vifcera rebar In fua merfurum: mentique haerebat imago Temporis illius, quo vidi bina meorum Ter quater adfligi fociorum corpora terrae. Quae fuper ipfe iacens, hirfuti more leonis, Vifceraque, et carnes, cumque albis offa medullis,
Semanimesque artus auidam condebat in aluum. Me tremor inuafit. ftabam fine fanguine maeftus: Mandentemque videns, eiectantemque cruentas Ore, dapes, et fruftra mero glomerata vomentem, Talia fingebam mifero mihi fata parari.
Perque dies multos latitans, omnemque tremifcens
Ad ftrepitum, mortemque timens, cupidusque moriri, Glande famem pellens, et mixta frondibus herba,
Solus, inops, exfpes: leto poenaeque reli&us, Haud procul adspexi longo post tempore nauim: Orauique fugam gestu, ad litusque cucurri: Et moui: Graiumque ratis Troiana recepit. Tu quoque pande tuos, comitum gratiffime, cafus, Et ducis, et turbae, quae tecum credita ponto eft. Aeolon ille refert Tufco regnare profundo; Acolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos : Quos bouis inclufos tergo, memorabile munus, Dulichium fumfiffe ducem: flatuque fecundo Lucibus iffe nouem, et terram adfpexiffe petitam: Proxima poft nonam cum fefe Aurora moueret; Inuidia focios, praedaeque cupidine ductos,
Effe ratos aurum, demfiffe ligamina ventis:
Cum quibus iffe retro, per quas modo venerat undas,
Aeoliique ratem portus repetiffe tyranni.
Inde Lami veterem Laeftrygonis, inquit, in urbem
Venimus. Antiphates terra regnabat in illa.
Miffus ad hunc ego fum, numero comitante duorum:
Vixque fuga quaefita falus comitique mihique.
Tertius e nobis Laeftrygonis impia tinxit
Ora cruore fuo: fugientibus inftat, et agmen Concitat Antiphates. coëunt, et faxa trabesque Continuant: merguntque viros, merguntque carinas. Vna tamen, quae nos, ipfumque vehebat Vlixen, Effugit. amiffa fociorum parte, dolentes, Multaque conquefti terris adlabimur illis,
procul hinc tibi (cerne) videnda eft
Infula, vifa mihi. tuque, o iuftiffime Troum,
Nate Dea (neque enim finito Marte vocandus Hoftis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes.
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu Antiphatae memores, immanfuetique Cyclopis, Ire negabamus; et tecta ignota fubire.
fors me, fidumque Polyten,
Bisque nouem focios Circaea ad moenia mifit.
Eurylochumque fimul, nimiique Elpenora vini,
Quae fimul attigimus, ftetimusque in limine tecti; Mille lupi, mixtaeque lupis urfaeque leaeque Occurfu fecere metum: fed nulla timenda, Nullaque erat noftro factura in corpore vulnus. Quin etiam blandas movere per aera caudas, Noftraque adulantes comitant veftigia; donec Excipiunt famulae, perque atria marmore tecta Ad dominam ducunt. pulchro fedet illa receffu Sublimis folio; pallamque induta nitentem, Infuper aurato circumuelatur amictu.
Nereides Nymphaeque fimul, quae vellera motis Nulla trahunt digitis, nec fila fequentia ducunt, Gramina difponunt; fparfosque fine ordine flores Secernunt calathis, variasque coloribus herbas. Ipfa, quod hae faciunt, opus exigit: ipfa quis ufus Quoque fit in folio, quae fit concordia mixtis
Nouit et aduertens penfas examinat herbas. Haec vbi nos vidit, dicta acceptaque falute Diffudit vultus, et reddidit omnia votis.
Nec mora; misceri tosti iubet hordea grani,
Mellaque, vimque meri, et cum lacte coagula paffo.
Quique fub hac lateant furtim dulcedine, fuccos
Adiicit. accipimus facra data pocula dextra.
Quae fimul arenti fitientes haufimus ore, Et tetigit fummos virga Dea dira capillos; (Et pudet, et referam) fetis horrefcere coepi, Nec iam poffe loqui; pro verbis edere raucum Murmur; et in terram toto procumbere vultu: Osque meum fenfi pando occallefcere roftro;
Colla tumere toris: et qua modo pocula parte Sumta mihi fuerant, illa veftigia feci.
Cumque eadem paffis (tantum medicamina poffunt) Claudor hara: folumque fuis caruiffe figura Vidimus Eurylochum: folus data pocula fugit. Quae nifi vitaffet, pecoris pars una manerem Nunc quoque fetigeri. nec tantae cladis ab illo Certior ad Circen ultor veniffet Vlixes. Pacifer huic dederat florem Cyllenius album; Moly vocant Superi. nigra radice tenetur. Tutus eo, monitisque fimul coeleftibus intrat Ille domum Circes: et ad infidiofa vocatus
Pocula, conantem virga mulcere capillos Reppulit; et ftricto pauidam deterruit enfe.
Inde fides, dextraeque datae: thalamoque receptus Coniugii dotem, fociorum corpora, pofcit.
Spargimur innocuae fuccis melioribus herbae, Percutimurque caput conuerfac verbere virgae: Verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
Quo magis illa canit, magis hoc tellure leuati Erigimur: fetaeque cadunt, bifidosque relinquit Rima pedes. redeunt humeri: fubiecta lacertis Brachia funt. flentem flentes amplectimur illum: Haeremusque ducis collo: nec verba locuti Vlla priora fumus, quam nos teftantia gratos. Annua nos illic tenuit mora: multaque praefens Tempore tam longo vidi, multa auribus haufi. Hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una Quattuor e famulis, ad talia facra paratis. Cum duce namque meo Circe dum fola moratur Illa mihi niueo factum de marmore fignum Oftendit iuuenile, gerens in vertice picum, Aede facra pofitum, multisque infigne coronis. Quis foret, et quare facra coleretur in aede,
Cur hanc ferret auem, quaerenti, et fcire volenti, Accipe, ait, Macareu: dominaeque potentia quae fit,
« AnteriorContinua » |