Imatges de pàgina
PDF
EPUB

135

140

145

150

Me cupit : Elige, ait, virgo Cumaea, quid optes ;
Optatis potiere tuis. ego pulueris hausti
Oltendens cumulum , quot haberet corpora puluis,
Tot mihi natales contingere vana rogaui.
Excidit, optarem inuenes quoque protinus annos.
Hos tamen ille mihi dabat, aeternamque iuuentam,
Si Venerem paterer. contemto munere Phoebi
Innuba permaneo. sed iam felicior aetas
Terga dedit : tremuloque gradu venit aegra senectus ;
Quae patienda diu eft. nam iam mihi fecula septem
Acta vides: superest, numeros ut pulueris aequem,
Ter centum mesies, ter centum musta videre.
Tempus erit, cum me de tanto corpore paruam
Longa dies faciat: consumtaque membra senecta,
Ad minimum redigantur onus. nec amata videbor,
Nec placuiffe Deo. Phoebus quoque forfitan ipse
Vel non agnofcet, vel dilexisse negabit.
Vsque adeo mutata ferar: nullique videnda ;
Voce tamen noscar. vocem mihi fata relinquent.

Talia conuexum per iter memorante Sibylla,
Sedibus Euboïcam Stygiis emergit in urbem
Troïus Aeneas : facrisque e more litatis,
Litora adit, nondum nutricis habentia nomen.
Hic quoque substiterat post taedia longa laborum
Neritius Macareus, comes experientis Vlixei.
Desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae
Nofcit Achaemeniden : improuifoque repertum
Viuere miratus, Qui te casusue, Deusue,
Seruat Achaemenide ? cur , inquit, barbara Graium
Prora vehit ? petitur vestrae quae terra carinae ?
Talia quaerenti iam non hirsutus amictu ,
lam suus, et fpinis conserto tegmine nullis,
Fatur Achaemenides ; Iterum Polyphemon, et illos
Adspiciam fluidos humano sanguine ri&us ;
Hac mihi fi potior domus eft Ithaceque carina ;
Şi minus. Aenean veneror genitore, nec umquam
Efe fatis potero , praeftem licet omnia, gratus.

155

160

165

170

Quod

[ocr errors]

Quod loquor, et fpiro ; coeluinque et fidera Solis
Refpicio , (poffimne ingratus, et immemor effe ?)
Ille dedit. quod non anima haec Cyclopis in ora
Venit : et ut lumen iam nunc vitale relinquam;

175
Aut tumulo, aut certe non illa condar in aluo.
Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
Senfum animumque) fuit ; cum vos petere alta relictus
Aequora prospexi ? volui inclamare ; fed hosti
Prodere me timui: vestrae quoque clamor Vlixis

180
Paene rati nocuit. vidi, cum monte reuulso
Immanem scopulum medias permisit in undas.
Vidị iterum, veluti tormenti viribus acta,
Vasta giganteo iaculantem faxa lacerto.
Et, ne deprimeret fluctusiie lapisue carinam,

185
Pertimui; iam me non effe oblitus in illa.
Vt vero fuga vos ab acerba morte remouit;
Ille quidem totam fremehundus obambulat Aetnam,
Praetentatque manu filuas ; et luminis orbus
Rupibus incursat: foedataque brachia tabo

190
In mare protendens, gentem exsecratur Achiuam.
Atque ait: O fi quis referat mihi cafus Vlixen,
Aut aliquem e sociis, in quem mea faeuiat ira ,
Viscera cuius edam, cuius viuentia dextra
Membra mea laniem, cuius mihi fanguis inundet

195
Guttur, et elifi trepident sub dentibus artus;
Quam nullum, aut leue fit damnum mihi lucis ademtae !
Haec , et plura ferox. me luridus occupát horror,
Spectantem vultus etiamnum caede madentes,
Crudelesque manus, et inanem luminis orbem,

200
Membraque, et humano concretam sanguine barbam.
Mors erat ante oculos ; minimum tamen illa malorum.
Et iam prensurum, iam iam mea viscera rebar
In fua mersurum: mentique liaerebat imago
Temporis illius , quo vidi bina meorum

205
Ter quater adfigi fociorum corpora terrae.
Quae super ipse iacens , hirsuti more leonis,
Visceraque, et carnes, cumque albis offa medullis,

Semani.

[ocr errors]
[ocr errors]

1

Semanimesque artus auidam condebat in aluum.
Me tremor inuafit. stabam fine sanguine maestus:

ZIO
Mandentemque videns, eiectantemque cruentas
Ore dapes, et frustra mero glomerata vomentem
Talia fingebam misero mihi fata parari.
Perque dies multos latitans , omnemque tremiscens
Ad strepitum , mortemque timens, cupidusque moriri,

215 Glande famem pellens, et mixta frondibus herba , Solus , inops, exspes; leto poenaeque reli&us , Haud procul adspexi longo post tempore nauim : Orauique fugam geftu, ad litusque cucurri : Et moui: Graiumque ratis Troiana recepit.

220 Tu quoque pande tuos, comitum gratiffime, casus, Et ducis, et turbae, quae tecum credita ponto eft.

Aeolon ille refert Tusco regnare profundo ;
Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos :
Quos bouis inclusos tergo , memorabile munus,
Dulichium sumsiffe ducem: flatuque fecundo
Lucibus ifle nouem, et terram adspexiffe petitam:
Proxima post nonam cum fese Aurora moneret;
Inuidia socios , praedaeque cupidine ductos,
Effe ratos aurum, demfiffe ligamina ventis :

230
Cum quibus ifle retro, per quas modo venerat undas,
Aeoliique ratem portus repetiffe tyranni.
Inde Lami veterem Laeftrygonis, inquit, in urbem
Venimus. Antiphates terra regnabat in illa.
Mifsus ad hunc ego sum, numero comitante duorum: $35
Vixque fuga quaefita salus comitique mihique.
Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
Ora cruore suo : fugientibus instat, et agmen
Concitat Antiphates. coëunt , et saxa trabesque
Continuant: merguntque viros, merguntque carinas.
Vna tamen, quae nos, ipsumque vehebat Vlixen,
Effugit. amissa sociorum parte, dolentes,
Multaque conquesti terris adlabimur illis,
Quas procul hinc cernis. procul hinc tibi (cerne) videnda est
Insula , visa mihi. tuque, o iustissime Troum,

245 Nate

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Nate Dea (neque enim finito Marte vocandus
Hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes.
Nas quoque Circaeo religata in litore pinu
Antiphatae memores, immansuetique Cyclopis,
Ire negabamus; et tecta ignota subire.

250
Sorte fumus lecti. sors me, fidumque Polyten,
Eurylochumque fimul, nimiique Elpenora vini,
Bisque nouem focios Circaea ad moenia misit.
Quae fimul attigimus, stetimusque in limine te&ti;
Mille lupi, mixtaeque lupis ursaeque leaeque

255
Occurfu fecere metum: sed nulla timenda ,
Nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
Quin etiam blandas movere per aera caudas ,
Noftraque adulantes comitant vestigia; donec
Excipiunt famulae, perque atria marmore tecta

260
Ad dominam ducunt. pulchro fedet illa recessu
Sublimis folio; pallamque induca nitentem,
Insuper aurato circumuelatur ami&tu.
Nereides Nymphaeque fimul, quae vellera motis
Nulla trahunt digitis, nec fila sequentia ducunt,

265
Gramina difponunt; sparsosque fine ordine flores
Secernunt calathis , variasque coloribus herbas.
Ipsa, quod hae faciunt, opus exigit: ipsa quis usus
Quoque fit in folio, quae fit concordia mixtis
Nouit: et aduertens pensas examinat herbas.

70
Haec vbi nos vidit, dicta acceptaque salute
Diffudit vultus, et reddidit omnia vocis.
Nec mora; misceri tosti iubet hordea grani,
Mellaque , vimque meri, et cum lacte coagula passo.
Quique fub hac lateant furtim dulcedine , succos

275
Adiicit. accipimus facra data pocula dextra.
Quae fimul arenti fitientes hausimus ore,
Et tetigit summos virga Dea dira capillos ;
(Et pudet, et referam) setis horrescere coepi,
Nec iam poffe loqui; pro verbis edere raucum

280 Murmur; et in terram toto procumbere vultu : Osque meum fenfi pando occallefcere rostro;

TS

Colla

285

290

295

300

Colla tumere toris : et qua modo pocula parte
Sumta mihi fuerant , illa vestigia feci.
Cumque eadem paslis (tantum medicamina poffunt)
Claudor hara : folumque suis caruislé figura
Vidimus Eurylochum: folus data pocula fugit.
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
Nunc quoque fetigeri. nec tantae cladis ab illo
Certior ad Circen ultor veniflet Vlixes.
Pacifer huic dederat Horem Cyllenius album;
Moly vocant Superi. nigra radice tenetur.
Tutus eo, monitisque fimul coeleftibus intrat
Ille domum Circes : et ad insidiosa vocatus
Pocula , conantem virga mulcere capillos
Reppulit; et stricto pauidam deterruit ense.
Inde fides, dextraeque datae : thalamoque receptus
Coniugii dotem, sociorum corpora , pofcit.

Spargimur innocuae fuccis melioribus herbae,
Percutimurque caput conuersae verbere virgae :
Verbaque dicuntur di&tis contraria verbis.
Quo magis illa canit, magis hoc tellure leuati
Erigimur: setaeque cadunt, bifidosque relinquit
Rima pedes. redeunt humeri: subiecta lacertis
Brachia sunt. flentem flentes amplectimur illum:
Haeremusque ducis collo : nec verba locuti
Vlla priora sumus, quam nos testantia gratos.
Annua nos illic tenuit mora: multaque praesens
Tempore tam longo vidi, multa auribus hausi.
Hoc quoque cum multis , quod clam mihi rettulit una
Quattuor e famulis, ad talia sacra paratis.
Cum duce namque meo Circe dum fola moratur ,
Illa mihi niueo fa&tum de marmore lignum
Oftendit iuuenile, gerens in vertice picum,
Aede facra pofitum, multisque insigne coronis.
Quis foret, et quare facra coleretur in aede,
Cur hanc ferret auem, quaerenti, et scire volenti ,
Accipe, ait, Macareu : dominaeque potentia quae sit,
Hinc quoque disse, meae. tu dictis adiice mentem.

305

310

315

« AnteriorContinua »