Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Caedis amor,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

feritasque, fitisque immensa cruoris
Cellant: et tutae veniunt abeuntque carinae.
Telemus interea Siculam delatus ad Aetien,
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales ,
Terribilem Polyphemon adit : lumenque, quod unum
Fronte geris media, rapiet tibi, dixit, Vlixes.
Rifit, et, o vatum ftolidiflime, falleris, inquit:
Altera iam rapuit. fic frustra vera monentem
Spernit: et aut gradiens ingenti litora paflu
Degranat, aut fessus fub opaca revertitur antra.
Prominet in pontum, cuneatus acumine longo,
Collis : utrumque latus circumfluit aequoris unda.
Huc ferus adscendit Cyclops, mediusque resedit.
Lanigerae pecudes nullo ducente fecutae.
Cui poftquam pinus, baculi quae praebuit usum,
Ante pedes posita est, antennis apta ferendis ;
Sumtaque arundinibus compacta est fistula centum;
Senserunt toti paftoria fibila montes :
Senserunt undae. latitans ego rupe, meique
Acidis in gremio residens, procul auribus haufi
Talia dieta meis, auditaque mente notaui.
Candidior nivei folio, Galatea, ligustri;
Floridior pratis; longa procerior alno ;
Splendidior vitro; tenero lafciuior haedo ;
Levior adsiduo detritis aequore conchis ;
Solibus hibernis, aestiua gratior umbra;
Nobilior pomis: platano conspectior alta ;
Lucidior glacie; matura dulcior vua ;
Mollior et cygni plumis, et lacte coacto ;
Et, fi non fugias, riguo formosior horto.
Saeuior indomitis eadem Galatea iuuencis ,
Durior annosa quercu ; fallacior undis ;
Lentior et falicis virgis ; et vitibus albis ;
His immobilior fcopulis ; violentior amne;
Laudato pavone fuperbior; acrior igni ;
Asperior tribulis; foeta truculentior ursa ;
Surdior aequoribus ; calcato immitior hydro :
Et, quod praecipue vellem tibi demere possem,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

$

Non tantum ceruo , claris latratibus acto,
Verum etiam ventis, volucrique fugacior aura.
At, bene si noris, pigeat fugise : morasque
Ipsa tuas damnes : et me retinere Jabores.
Sunt mihi , pars montis, viuo pendentia faxo
Antra ; quibus nec fol medio fentitur in aestu,
Nec fentitur hiems: sunt poma gravantia ramos :
Sunt auro fimiles longis in vitibus vuae :
Sunt et purpureae; tibi et has seruamus, et illas.
Ipfa tuis manibus, filueftri nata sub umbra,

SIS
Mollia fraga leges : ipsa autumnalia corna ,
Prunaque, non solum nigro liventia succo,
Verum etiam generosa, nouasque imitantia ceras.
Nec tibi castaneae , me coniuge, nec tibi deerunt
Arbutei foetus. omnis tibi ferviet arbos.

820
Hoc pecus omne meum est. multae quoque vallibus errant :
Multas filva tegit: multae ftabulantur in antris.
Nec, fi forte roges, poslim tibi dicere, quot sint.
Pauperis est numerare pecus. de laudibus harum
Nil mihi credideris: praesens potes ipsa videre,
Vt vix sustineant diftentum cruribus uber.
Sunt , foetura minor , tepidis in ouilibus agni:
Sunt quoque, par aetas, aliis in ouilibus haedi.
Lac mihi semper adest niueum. pars inde bibenda
Seruatur : partem liquefacta coagula durant.

830
Nec tibi deliciae faciles, vulgataque tantum
Munera contingent, damae, leporesque, capraeque,
Parue columbarum, demtusue cacum nidus :
Inueni geminos, qui tecum ludere poffint,
Inter fe fimiles, vix ut dignoscere possis,

835
Villofae catulos in fummis montibus ursae.
Inueni: et dixi, domine feruabimus istos.
lam modo coeruleo nitidum caput exsere ponto :
lam, Galatea , veni: nec munera despice noftra.
Certe ego me noui, liquidaeque in imagine vidi

840
Nuper aquae : placuitque mihi mea forma videnti.
Adspice, fim quantus. non eft hoc corpore maior
Iuppiter in coelo : nam uos narrare foletis

Nescio

825

Nescio quem regnare Ionem. coma plurima torups
Prominet in vultus, humerosque, ut lucus, obumbrat. $45
Nec mihi quod rigidis horrent densiffima fecis
Corpora, turpe puta. turpis fine frondibus arbos :
Turpis equus, nisi colla iubae flauentia velent.
Pluma tegit volucres : ouibus sua lana decori eft:
Barba viros, hirtaeque decent in corpore setae.

850
Vnum eft in media lumen mihi fronte , fed instar
Ingentis clypei. quid ? non haec omnia magnus
Sol videt e coelo ? Soli tamen unicus orbis.
Adde, quod in veftro genitor meus aequore regnat.
Hunc tibi do focerum. tantum miferere, precesque

855 Supplicis exaudi. tibi enim fuccumbimus uni. Quique louem , et coelum fperno, et penetrabile fulmen, Nerei, te vereor : tua fulmine faeuior ira eft. Atque ego contemtus essem patientior huius; Si fugeres omnes. fed cur, Cyclope repulso,

860 Aciu amas, praefersque meis amplexibus Acin ? Ille tamen placeatque fibi, placeatque licebit, Quod nollem , Galatea, tibi, modo copia detur , Sentiet effe mihi tanto pro corpore vires. Viscera viua traham: diuulsaque membra per agros, 865 Perque tuas fpargam, (fic fe tibi misceat, ) undas. Vror enim; laesusque exaestuat acrius ignis : Cumque suis videor translatam viribus Aetnam Pectore ferre meo : nec tu, Galatea, moueris. Talia nequicquam queftus (nam cuncta videbam)

870 Surgit: et, vt taurus vacca furibundus ademta, Stare nequit, filuaque et notis faltibus errat. Cum ferus ignaros, nec quicquam tale timentes, Me videt atque Acin: Videoque, exclamat ; et ista Vltima fit, facian, Veneri concordia vestrae. Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere Debuit , illa fuit. clamore perhorruit Aetne. Aft ego vicino pauefacta sub aequore mergor. Terga fugae dederat conuerfa Symaethius heros : Et, Fer opem, Galatea, precor, mihi; ferte parentes : 880 Dixerat: et veftris periturum admittite regnis.

Infequi.

875

[merged small][ocr errors][merged small]

Insequitur Cyclops : partemque e monte reuulsam
Mittit; et extremus quamuis peruenit ad illum
Angulus e faxo, totum tamen obruit Acin.
At nos , quod solum fieri per fata licebat,

885
Fecimus; ut vires adfumeret Acis auitas.
Poeniceus de mole cruor manabat: et intra
Temporis exiguum rubor euanescere coepit:
Fitque color primo turbati fluminis imbre :
Purgaturque mora. tum moles iacta dehiscit:

890
Viuaque per rimas, proceraque furgit arundo :
Ofque cauum faxi fonat exsultantibus undis :
Miraque res; subico media tenus exstitit aluo
Incinctus iuuenis flexis noua cornua cannis.
Qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore eft,

895
Acis erat. fed fic quoque erat tamen Acis in amnem
Versus: et antiquum tenuerunt flumina nomen.

Defierat Galatea loqui : coetuque foluto
Discedunt: placidisque natant Nereïdes undis.
Scylla redit: (neque enim medio se credere ponto

900
Audet) et aut bibula sine veftibus errat arena ;
Aut ubi laflata est, seductos nacta recessus
Gurgitis, inclusa• sua membra refrigerat unda.
Ecce fretum findens alti nouus incola ponti,
Nuper in Euboïca verfis Anthedone membris,

905
Glaucus adest: visaeque cupidine virginis haeret :
Et, quaecunque putat fugientem poffe morari,
Verba refert: fugit 'illa tamen : veloxque timore
Pervenit in fummum pofiti prope litora montis.
Ante fretum eft ingens, apicem collectus in unum,

910
Longa fine arboribus convexus ad aequora vertex. .
Constitit hic: et tuta loco, monstrumne, Deusne
Ille fit, ignorans, admiraturque colorem ,
Caesariemque humeros, fubiectaque terga , tegentem,
Vltimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

915
Sentit: et innitens, quae ftabat proxima, moli,
Non ego prodigium , non fum fera bellua , virgo ;
Sum Deus, inquit, aquae : nec maius in aequora Proteus

lus

[ocr errors][ocr errors]

Ius habet, aut Triton, Athamantiadesue Palaemon.
Ante tamen mortalis eram : fed fcilicet altis

920
Deditus aequoribus, iam tum exercebar in illis.
Nam modo ducebam ducentia retia pifces :
Nunc in mole sedens moderabar arundine linum.
Sunt viridi prato confinia litora , quorum
Altera pars undis, pars altera cingitur herbis :

925 Quas neque cornigerae morsu laesere iuuencae: Nec placidae carpfistis oues, hirtaeue capellae. Non apis inde tulit collectos sedula flores: Non data sunt capiti genialia serta , nec umquam Falciferae fecuere manus. ego primus in illo

930 Cespite consedi, dum lina madentia ficco. Vtque recenserem captiuos ordine pisces, Insuper exposui, quos aut in retia casus, Aut fua credulitas in aduncos egerat hamos, Res fimilis fi&tae: (fed quid mihi fingere prodeft?) 935 Gramine contacto coepit mea praeda moueri, Et mutare latus; terraque, ut in aequore, niti. Dumque moror, mirorque fimul, fugit omnis in undas Turba suas : dominumque nouum, litusque relinquunt. Obftupui : dubiusque diu , quae cauffa , requiro:

940 Num Deus hoc aliquis, num fuccus fecerit herbae. Quae tamen has, inquam, vires habet herba? manuque Pabula decerpfi , decerptaque dente momordi. Vix bene combiberant ignotos guttura succos : Cum subito trepidare intus praecordia sensi ;

945 · Alteriusque rapi naturae pe&us amore. Nec potui restare loco: Repetendaque numquam Terra, vale, dixi : corpusque sub aequora mersi Di maris exceptum focio dignantur honore: Vtque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,

950 Oceanum Tethynque rogant. ego lustror ab illis: Et purgante nefas nouies mihi carmine dicto Pectora fluminibus iubeor supponere centum. Nec mora : diuerfis lapfi de fontibus amnes, Totaque vertuntur fupra caput aequora noftrum.

955 Hactenus

« AnteriorContinua »