Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vidit ; et ille color, quo matutina rubescunt
Tempora , palluerat : latuitque in nubibus aether.
At non impositos fupremis ignibus artus
Suftinuit fpe&tare parens: fed crine soluto ,
Sicut erat, magni genibus procumbere non eft

185 Dedignata louis, lacrimisque has addere voces : Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, (Nam mihi sunt totum rariffima templa per orbem ) Diua tamen venio : non ut delubra , diesque Des mihi facrificos, caliturasque ignibus aras.

590 Si tamen adfpicias, quantum tibi femina praeftem, Tum cum luce nova noctis confinia feruo, Praemia danda putes. sed non ca cura ; neque hic est Nunc status Aurorae, meritos ut pofcat honores. Mennonis orba mei venio : qui fortia frustra

595 Pro patruo tulit arma suo: primisque sub annis Occidit a forti (fic vos voluistis ) Achille. Da, precor, huic aliquem , folatia mortis, honorem, Summe Deum rector : 'maternaque vulnera leni. Iuppiter adnuerat; cum Memnonis arduus alto

600 Corruit igne rogus : nigrique volumina fumi Infecere diem. veluti cum flumina natas Exhalant nebulas, nec Sol admittitur infra. Atra fauilla volat, glomerataque corpus in unum Densatur ; faciemque capit: fumitque calorem

605 Atque animam ex igni. leuitas sua praebuit alas. Et primo similis volucri , mox vera volucris Infonuit pennis. pariter sonuere forores Innumerae'; quibus eft eadem natalis origo. Terqne rogum lustrant : et consonus exit in auras

610 Ter clangor. quarto seducunt castra volatu. Tum duo diuersa populi de parte feroces Bella gerunt : roftrisque, et aduncis unguibus iras Exercent; alasque aduerfaque pećtora lassant. Inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto

615 Corpora : feque viro forti meminere creatas, Praepetibus fubitis nomen facit auctor ; ab illo

Memno

S4

620

625

630

635

Memnonides di&tae , cum Sol duodena peregit
Signa, parentali periturae marte rebellant.
Ergo aliis latraffe Dymantida flebile visum :
Luctibus eft Aurora suis intenta ; piasque
Nunc quoque dar lacrimas ; et toto rorat in orbe.

Nec tamen euerfam Troiae cum moenibus effe
Spem quoque fata sinimt. sacra, et, sacra altera , patrem,
Fert humeris, venerabile onus, Cythereïus heros.
De tantis opibus praedam pius eligit illam ;
Ascaniumque suum: profugaque per acquora classe
Fertur ab Antandro : scelerataque limina Thracum ,
Et Polydoreo manantem sanguine terram
Linquit : et utilibus ventis, aestuque fecundo
Intrat Apollineam, sociis comitantibus, urbem.
Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
Rite colebantur, temploque domoque recepit :
Vrbemque ostendit, delubraque vota, duasque
Latona quondam ftirpes pariente retentas.
Ture dato flammis, vinoque in tura profuso,
Caesorumque boum fibris de more crematis,
Regia tecta petunt: pofitique tapetibus altis
Munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
Tum pius Anchises : O Phoebi lecte facerdos,
Fallor ? an et natum , cum primum haec moenia vidi,
Bisque duas natas , quantum reminiscor, habebas?
Huic Anius, niueis circumdata tempora vittis
Concutiens, et tristis , ait : Non falleris, Heros
Maxime : natorum ifti quinque parentem.
Quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat?
Paene vides orbum. quid enim mihi filius absens
Auxilii ? quem dicta suo de nomine tellus
Andros habet , pro patre locumque et regna tenentem.
Delius augurium dedit huic: dedit altera Liber
Femineae forti voto maiora fideque
Munera : nam tactu natarum cuncta mearum
In segetem, laticemque meri, baccamque Minervae
Transformabantur : diuesque erat usus in illis.

640

645

650

Hoc

655

660

et ,

665

670

Hoc-ubi cognouit Troiae populator Atrides,
(Ne non ex aliqua veftram fenfille procellam
Nos quoque parte putes) armorum viribus usus,
Abstrahit invitas gremio genitoris : alantque
Imperat Argolicam coelefti munere classem.
Effugiunt, quo quaeque potest. Euboea duabus,
Et totidem natis Andros fraterna petita est.
Miles adeft: ni dedantur, bella minatur.
Vi&ta metu pietas consortia pectora poenae
Dedit : et ut timido poflis ingnoscere fratri;
Non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat: per quos decimum durastis in annum.
Iamque parabantur captiuis vincla lacertis.
Illae tollentes etiamnum libera coelo
Brachia, Bacche pater, fer opem, dixere: tulitque
Muneris auctor opem. si miro perdere more
Ferre vocatur opem. nec qua ratione figuram
Perdiderint, potui scire, aut nunc dicere poffim.
Summa mali nota est. pennas sumsere; tuaeque
Coniugis in volucrem, niveas abiere columbas.

Talibus atque aliis postquam conuiuia di&tis
Implerunt; mensa fomnum petiere remota.
Cumque die furgunt: adeuntque oracula Phoebi.
Qui petere antiquam matrem, cognataque iusfit
Litora. prosequitar Rex, et dat munus ituris ;
Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
Cratera Aeneae ; quem quondam miserat illi
Hofpes ab Aöniis Therses Ifmenius oris.
Miserat hunc illi Therles, fabricauerat Alcon
Myleus; et longo caelauerat argumento.
Vrbs erat : et septem posses oftendere portas.
Hae pro nomine erant, et, quae foret illa , docebant.
Ante urbem exsequiae, tumulique, ignesque, rogique,
Effusaeque comas, et apertae pectora, matres
Significant luctum. Nymphae quoque fere videntur ,
Siccatosque queri fontes, fine frondibus arbos
Nuda riget : rodunt arentia faxa capellae.

SS

675

680

685

690

Ecce

695

700

705

710

Ecce facit inediis natas Orione Thebis ,
Hanc non femineum jugulo dare pectus aperto,
Illan demiffo per fortia vulnera telo
Pro populo cecidise suo; pulchrisque per urbem
Funeribus ferri , celebrique in parte cremari :
Tum de virginea geminos exire favilla,
Ne genus intereat, iuuenes, quos fama coronas
Nominat, et cineri materno ducere pompam.

Hactenus antiquo signis fulgentibus aere
Summus inaurato crater erat afper acantho.
Nec leviora datis Troiani dona remittunt:
Dantque facerdoti, custodem turis, acerram;
Dant pateram, claramque auro gemmisque coronam:
Inde recordati Teucros a fanguine Teucri
Ducere principium, Creten tenuere ; locique
Ferre diu nequiere Iouem. centumque reli&tis
Vrbibus, Ausonios optant contingere portus.
Saeuit hiems, iactatque uiros: Strophadumque receptos
Portubus infidis exterruit ales Aëllo.
Et iam Dulichios portus, Ithacamque, Samenque,
Neritiasque domos, regnum fallacis Vlixei,
Praeter erant veči: certatam lite deorum
Ambraciam, versique vident sub imagine faxum
Iudicis , Altiaco quae nunc ab Apolline nota est,
Vocalemque sua terram Dodonida quercu ,
Chaoniosquę finus : ubi nati rege Moloflo
Irrita subiectis fugere incendia pennis.

Proxima Phaeacum, felicibus obfita pomis,
Rura petunt. Epiros ab his, regnataque vati
Buthrotos Phrygio, fimulataque Troia tenentur.
Inde futurorum certi, quae cun&ta fideli
Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant
Sicaniam. tribus haec excurrit in aequora linguis.
E quibus imbriferos obversa Pachynos ad Auftros:
Mollibus expofitum Zephyris Lilybaeon : at Arcton
Aequoris expertem fpectat, Boreanque Peloros.
Hac subeunt Teucri : remisque aestugne secundo
-Sub noctem potitur Zanclaea classis arena.

715

725

Seylla

Scylla latus dextrum, laeuum irrequieta Charyhdis

730
Infeltant. vorat haec raptas reuomitque carinas :
Illa feris atram canibus fuccingitur alvum;
Virginis ora gerens : et (si non omnia vates
Ficta reliquerunt) aliquo quoque tempore virgo.
Hanc multi periere proci : quibus illa repulsis

735
Ad pelagi Nymphas, pelagi gratissima Nymphis,
Ibat: et elusos iuuenum narrabat amores,
Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,
Talibus adloquitur, repetens suspiria, dietis :
Te tamen, o virgo , genus haud immice virorum

740
Expetit: utque facis, potes his impune negare.
At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
Enixa est ; quae sum turba quoque tuta fororum,
Non, nisi per fluctus, licuit Cyclopis amorem
Effugere: et lachrimae vocem impediere loquentis.

745
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo;
Et folata deam eft ; Refer, o carissima, dixit :
Nevé tui caussam tege (sum tibi fida) doloris.
Nereïs his contra resecuta Crataeïde natam :
Acis erat, Fauno Nymphaque Symaethide cretus,

750
Magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
Nostra tamen maior. nam me fibi iunxerat uni
Pulcher : et, octonis iterum natalibus actis,
Signarat dubia teneras lanugine malas.
Hunc ego, me Cyclops, nullo cum fine petebat.

755
Nec, fi quaesieris, odium Cyclopis, amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam.
Par utrimque fuit. prô quanta potentia regni
Eft, Venus alma, tui ! nempe ille immitis, et ipsis
Horrendus filvis, et visus ab hofpite nullo

760
Impune, et magni cum Dis contemtor Olympi,
Quid fit amor sentit: nostrique cupidine captus
Vtitur; oblitus pecorum antrorumque suorum.
Iamque tibi formae, iamque eft tibi cura placendi:
Sam rigidos pectis raftris, Polypheme , capillos:

765
Iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam :
Et spectare feros in aqua , et componere, vultus.

Caedis

[ocr errors]
« AnteriorContinua »