Vidit; et ille color, quo matutina rubefcunt Tempora, palluerat: latuitque in nubibus aether. At non impofitos fupremis ignibus artus Suftinuit fpectare parens: fed crine foluto,
Sicut erat, magni genibus procumbere non eft Dedignata Iouis, lacrimisque has addere voces: Omnibus inferior, quas fuftinet aureus aether, (Nam mihi funt totum rariffima templa per orbem) Diua tamen venio : non ut delubra, diesque Des mihi facrificos, caliturasque ignibus aras.
Si tamen adfpicias, quantum tibi femina praeftem, Tum cum luce nova noctis confinia feruo, Praemia danda putes. fed non ea cura; neque hic eft Nunc ftatus Aurorae, meritos ut pofcat honores. Memnonis orba mei venio: qui fortia fruftra
Pro patruo tulit arma fuo: primisque fub annis
Occidit a forti (fic vos voluiftis) Achille.
Da, precor, huic aliquem, folatia mortis, honorem,
Summe Deum rector: maternaque vulnera leni.
Corruit igne rogus: nigrique volumina fumi
Infecere diem. veluti cum flumina natas
Exhalant nebulas, nec Sol admittitur infra.
Atra fauilla volat, glomerataque corpus in unum Denfatur; faciemque capit: fumitque calorem Atque animam ex igni. leuitas fua praebuit alas. Et primo fimilis volucri, mox vera volucris Infonuit pennis. pariter fonuere forores Innumerae; quibus eft eadem natalis origo. Terque rogum luftrant: et confonus exit in auras Ter clangor. quarto feducunt caftra volatu.
Tum duo diuerfa populi de parte feroces
Bella gerunt: roftrisque, et aduncis unguibus iras Exercent; alasque aduerfaque pećtora laffant.
Inferiaeque cadunt cineri cognata fepulto
Corpora feque viro forti meminere creatas.
Praepetibus fubitis nomen facit auctor; ab illo
Memnonides dictae, cum Sol duodena peregit Signa, parentali periturae marte rebellant. Ergo aliis latraffe Dymantida flebile vifum :
Luctibus eft Aurora fuis intenta; piasque
Nunc quoque dat lacrimas; et toto rorat in orbe.
Nec tamen euerfam Troiae cum moenibus effe
Spem quoque fata finunt. facra, et, facra altera, patrem,
Fert humeris, venerabile onus, Cythereïus heros.
De tantis opibus praedam pius eligit illam ;
Afcaniumque fuum: profugaque per acquora claffe Fertur ab Antandro: fcelerataque limina Thracum, Et Polydoreo manantem fanguine terram
Linquit et utilibus ventis, aeftuque fecundo Intrat Apollineam, fociis comitantibus, urhem. Hunc Anius, quo rege homines, antiftite Phoebus Rite colebantur, temploque domoque recepit: Vrbemque oftendit, delubraque vota, duasque Latona quondam ftirpes pariente retentas. Ture dato flammis, vinoque in tura profufo, Caeforumque boum fibris de more crematis, Regia tecta petunt: pofitique tapetibus altis Munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. Tum pius Anchifes: O Phoebi lecte facerdos,
Fallor? an et natum, cum primum haec moenia vidi,
Bisque duas natas, quantum reminifcor, habebas?
Huic Anius, niueis circumdata tempora vittis
Concutiens, et triftis, ait: Non falleris, Heros
Maxime : natorum vidifti quinque parentem.
Quem nunc (tanta homines rerum inconftantia verfat) Paene vides orbum. quid enim mihi filius abfens
Auxilii? quem dicta fuo de nomine tellus
Andros habet, pro patre locumque et regna tenentem.
Delius augurium dedit huic: dedit altera Liber
Femineae forti voto maiora fideque
Munera nam tactu natarum cuncta mearum
In fegetem, laticemque meri, baccamque Minervae Transformabantur: diuesque erat ufus in illis.
Hoc ubi cognouit Troiae populator Atrides, (Ne non ex aliqua veftram fenfiffe procellam Nos quoque parte putes) armorum viribus ufus, Abftrahit invitas gremio genitoris : alantque Imperat Argolicam coelefti munere claffem. Effugiunt, quo quaeque poteft. Euboea duabus, Et totidem natis Andros fraterna petita eft. Miles adeft: et, ni dedantur, bella minatur. Victa metu pietas confortia pectora poenae Dedit et ut timido poffis ingnofcere fratri;
Non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat: per quos decimum duraftis in annum. Iamque parabantur captiuis vincla lacertis.
Illae tollentes etiamnum libera coelo
Brachia, Bacche pater, fer opem, dixere: tulitque Muneris auctor opem. fi miro perdere more Ferre vocatur opem. nec qua ratione figuram Perdiderint, potui fcire, aut nunc dicere poffim. Summa mali nota eft. pennas fumfere; tuaeque Coniugis in volucrem, niveas abiere columbas.
Talibus atque aliis poftquam conuiuia di&tis Implerunt; menfa fomnum petiere remota. Cumque die furgunt: adeuntque oracula Phoebi. Qui petere antiquam matrem, cognataque iuffit Litora. profequitur Rex, et dat munus ituris; Anchifae fceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, Cratera Aeneae; quem quondam miferat illi
Hofpes ab Aöniis Therfes Ifmenius oris.
Miferat hunc illi Therfes, fabricauerat Alcon
Myleus; et longo caelauerat argumento.
Vrbs erat: et feptem poffes oftendere portas.
Hae pro nomine erant, et, quae foret illa, docebant. Ante urbem exfequiae, tumulique, ignesque, rogique, Effufaeque comas
et apertae pectora, matres
Significant luctum. Nymphae quoque flere videntur, Siccatosque queri fontes. fine frondibus arbos
Nuda riget rodunt arentia faxa capellae.
Ecce facit mediis natas Orione Thebis,
Hanc non femineum jugulo dare pectus aperto, Illam demiffo per fortia vulnera telo
Pro populo cecidiffe fuo; pulchrisque per urbem Funeribus ferri, celebrique in parte cremari : Tum de virginea geminos exire favilla,
Ne genus intereat, iuuenes, quos fama coronas Nominat, et cineri materno ducere pompam.
Hactenus antiquo fignis fulgentibus aere Summus inaurato crater erat afper acantho. Nec leviora datis Troiani dona remittunt:
Saeuit hiems, iactatque uiros: Strophadumque receptos Portubus infidis exterruit ales Aëllo.
Et iam Dulichios portus, Ithacamque, Samenque,
Neritiasque domos, regnum fallacis Vlixei,
Praeter erant vecti: certatam lite deorum
Ambraciam, verfique vident fub imagine faxum
Iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
Vocalemque fua terram Dodonida quercu, Chaoniosque finus: ubi nati rege Moloffo
Irrita fubiectis fugere incendia pennis.
Proxima Phaeacum, felicibus obfita pomis, Rura petunt. Epiros ab his, regnataque vati Buthrotos Phrygio, fimulataque Troia tenentur. Inde futurorum certi, quae cun&ta fideli Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant Sicaniam. tribus haec excurrit in aequora linguis. E quibus imbriferos obverfa Pachynos ad Auftros: Mollibus expofitum Zephyris Lilybaeon: at Arcton Aequoris expertem fpectat, Boreanque Peloros.
Hac fubeunt Teucri: remisque aeftuque fecundo
-Sub noctem potitur Zanclaea claffis arena.
Scylla latus dextrum, laeuum irrequieta Charybdis Infeftant. vorat haec raptas reuomitque carinas : Illa feris atram canibus fuccingitur alvum; Virginis ora gerens: et (fi non omnia vates Ficta reliquerunt) aliquo quoque tempore virgo. Hanc multi petiere proci: quibus illa repulfis Ad pelagi Nymphas, pelagi gratiffima Nymphis, Ibat: et elufos iuuenum narrabat amores. Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, Talibus adloquitur, repetens fufpiria, dictis : Te tamen, o virgo, genus haud immite virorum Expetit: utque facis, potes his impune negare. At mihi, cui pater eft Nereus, quam caerula Doris
Enixa eft; quae fum turba quoque tuta fororum,
Non, nifi per fluctus, licuit Cyclopis amorem Effugere et lachrimae vocem impediere loquentis. Quas ubi marmoreo deterfit pollice virgo;
Et folata deam eft; Refer, o cariffima, dixit: Neve tui cauffam tege (fum tibi fida) doloris. Nereïs his contra refecuta Crataeïde natam: Acis erat, Fauno Nymphaque Symaethide cretus, Magna quidem patrisque fui matrisque voluptas, Noftra tamen maior. nam me fibi iunxerat uni Pulcher: et, octonis iterum natalibus actis, Signarat dubia teneras lanugine malas.
Hunc ego, me Cyclops, nullo cum fine petebat.
Nec, fi quaefieris, odium Cyclopis, amorne
Acidis in nobis fuerit praefentior, edam.
Par utrimque fuit. prô quanta potentia regni
Eft, Venus alma, tui! nempe ille immitis, et ipfis Horrendus filvis, et vifus ab hofpite nullo
Impune, et magni cum Dis contemtor Olympi,
Quid fit amor fentit: noftrique cupidine captus Vtitur; oblitus pecorum antrorumque fuorum.
Iamque tibi formae, iamque eft tibi cura placendi: Iam rigidos pectis raftris, Polypheme, capillos: Iam libet hirfutam tibi falce recidere barbam : Et fpectare feros in aqua, et componere, vultus.
« AnteriorContinua » |