Quis tuus vfus erat? nam fi mea facta requiris ; Hoftibus infidior: foffas munimine cingo: Confolor focios; vt longi taedia belli
Mente ferant placida: doceo, quo fimus alendi, Armandiue modo: mittor, quo poftulat vfus. Ecce louis monitu, deceptus imagine fomni, Rex iubet incepti curam dimittere belli. Ille poteft auctore fuam defendere cauffam. Non finat hoc Aiax: delendaque Pergama pofcat: Quodque poteft, pugnet. cur non remoratur ituros? Cur non arma capit? dat, quod vaga turba fequatur? Non erat hoc nimium, numquam nifi magna loquenti. Quid, quod et ipfe fugis? vidi, puduitque videre, Cum tu terga dares, inhoneftaque vela parares. Nec mora, Quid facitis? quae vos dementia, dixi, Concitat, o focii, captam dimittere Troiam? Quidue domum fertis decimo, nifi dedecus, anno? Talibus atque aliis, in quae dolor ipfe difertum Fecerat, auerfos profuga de claffe reduxi. Conuocat Atrides focios terrore pauentes: Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam
Aufit. at aufus erat reges inceffere dictis
Therfites, etiam per me haud impune, proteruis. Erigor et trepidos ciues exhortor in hoftem: Amiffamque mea virtutem voce repofco. Tempore ab hoc, quodcumque poteft feciffe videri Fortiter ifte, meum eft: qui, dantem terga, Denique de Danaïs quis te laudatue petitue? At fua Tydides mecum communicat acta: Me probat: et focio femper confidit Vlixe. Eft aliquid, de tot Graiorum millibus, vnum A Diomede legi. nec me fors ire iubebat: Sic tamen et fpreto noctisque, hoftisque periclo,
Aufum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona Interimo: non ante tamen, quam cuncta coëgi
Prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. Omnia cognoram: nec, quod fpecularer, habebam :
Et iam praemiffa poteram cum laude reuerti. Haud contentus ea, petii tentoria Rheli:
Inque fuis ipfum caftris comitesque peremi.
Atque ita captiuo victor, votisque potitus,
Ingredior curru, laetos imitante triumphos;
Cuius equos pretium, pro nocte, popofcerat hoftis.
Arma negate mihi: fueritque benignior Aiax.
Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
Deuaftata meo? cum multo fanguine fudi
Coeranon, Hippafiden, et Alaftoraque, Chromiumque,
Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Prytaninque, Exitioque dedi cum Cherfidamante Thoona,
Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum:
Quique minus celebres noftra fub moenibus vrbis Procubuere manu. funt et mihi vulnera, ciues,
Ipfo pulchra loco. nec vanis credite verbis.
Adfpicite en (veftemque manu diducit) et, Haec funt Pectora femper, ait, veftris exercita rebus. At nihil impendit per tot Telamonius annos Sanguinis in focios: et habet fine vulnere corpus. Quid tamen hoc refert; fi fe pro claffe Pelasga Arma tuliffe refert contra Troasque, Iouemque? Confiteorque, tulit. neque enim bene facta maligne Detrectare meum eft. fed nec communia folus
Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem. Reppulit A&torides, fub imagine tutus Achillis,
Troas ab arfuris cum defenfore carinis.
Aufum etiam Hectoreo folum concurrere Marti
Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique;
Nonus in officio, et praelatus munere fortis. Sed tamen euentus veftrae, fortiffime, pugnae Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo. Me miferum, quanto cogor meminiffe dolore Temporis illius; quo, Graium murus, Achilles Procubuit! nec me lacrimae, luctusue, timorue
Tardarunt, quin corpus humo fublime referrem.
His humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis,
Et fimul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro. Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires : Eft animus, veftros certe fenfurus honores. Scilicet idcirco pro gnato caerula mater Ambitiofa fuo fuit, vt coeleftia dona, Artis opus tantae, rudis et fine pectore miles Indueret? neque enim clypei caelamina norit,
Oceanum, et terras, cumque alto fidera coelo,
Pleïadasque, Hyadasque, immunemque aequoris Arcton,
Diuerfasque vrbes, nitidumque Orionis enfem.
Poftulat, vt capiat, quae non intelligit, arma.
Quid? quod me, duri fugientem munera belli,
Arguit incepto ferum acceffiffe labori?
Nec fe magnanimo maledicere fentit Achilli? Si fimulaffe vocat crimen; fimulauimus ambo. Si mora pro culpa eft; ego fum maturior illo. Me pia detinuit coniux: pia mater Achillen : Primaque funt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, fi iam nequeo defendere crimen Cum tanto commune viro. deprenfus Vlixis Ingenio tamen ille; at non Aiacis, Vlixes. Neue in me ftolidae conuicia fundere linguae Admiremur eum: vobis quoque digna pudore Obiicit. an falfo Palameden crimine turpe Adcufaffe mihi, vobis damnaffe decorum eft? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum Tamque patens, valuit: nec vos audiftis in illo Crimina; vidiftis: pretioque obiecta patebant. Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, Effe reus merui, factum defendite veftrum: Confenfiftis enim. nec me fuafiffe negabo; Vt fe fubtraheret bellique, viaeque labori, Tentaretque feros requie lenire dolores. Paruit; et viuit, non haec fententia tantum Fida, fed et felix; cum fit fatis, effe fidelem.
Quem quoniam vates delenda ad Pergama pofcunt;
Ne mandate mihi. melius Telamonius ibit:
Eloquioque virum morbis iraque furentem Molliet: aut aliqua producet callidus arte. Ante retro Simoïs fluet, et fine frondibus Ide Stabit, et auxilium promittet Achaïa Troiae; Quam, ceffante meo pro veftris pectore rebus, Aiacis ftolidi Danaïs follertia profit. Sis licet infeftus fociis, regique, mihique, Dure Philoctete; licet exfecrere, meumque Deuoueas fine fine caput; cupiasque dolenti Me tibi forte dari; noftrumque haurire cruorem; [Vtque tui mihi, fic fiat tibi copia noftri:] Te tamen adgrediar: [mecumque reducere nitar. ] Tamque tuis potiar (faueat Fortuna) fagittis ; Quam fum Dardanio, quem cepi, vate potitus: Quam refponfa Deûm, Troianaque fata, retexi: Quam rapui Phrygiae fignum penetrale Mineruae Hoftibus e mediis. et fe mihi comparet Aiax? Nempe capi Troiam prohibebant fata fine illis. Fortis vbi eft Aiax? vbi funt ingentia magni Verba viri? cur hic metuis? cur audet Vlixes
Illa nocte mihi Troiae victoria parta eft: Pergama tum vici, cum vinci poffe coëgi. Define Tydiden vultuque et murmure nobis Oftentare meum. pars eft fua laudis in illis. Nec tu, cum focia clypeum pro claffe tenebas,
Solus eras tibi turba comes, mihi contigit vnus. Qui, nifi pugnacem fciret fapiente minorem
Effe, nec indomitae deberi praemia dextrae,
Ipfe quoque haec peteret: peteret moderatior Aiax, Eurypilusque ferox, claroque Andremone natus: Nec minus Idomeneus, patriaque creatus eadem
Meriones: peteret maioris frater Atridae.
Quippe manu fortes (nec funt tibi Marte fecundi)
Confiliis ceffere meis. tibi dextera bello
Vtilis; ingenium eft, quod eget moderamine nostri.
Tu vires fine mente geris: mihi cura futuri eft. Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum Eligit Atrides. tu tantum corpore prodes; Nos animo. quantoque ratem qui temperat, anteit Remigis officium; quanto dux milite maior; Tanto ego te fupero. nec non in corpore noftro Pectora funt potiora manu. vigor omnis in illis. At vos, o Proceres, vigili date praemia veftro; Proque tot annorum curis, quas anxius egi, Hunc titulum meritis penfandum reddite noftris. Tam labor in fine eft. obftantia fata remoui: Altaque, poffe capi faciendo, Pergama cepi. Per fpes nunc focias, cafuraque moenia Troum,
Perque Deos oro, quos hofti nuper ademi;
Per, fi quid fupereft, quod fit fapienter agendum;
Si quid adhuc audax, ex praecipitique petendum;
Si Troiae fatis aliquid reftare putatis ;
Efte mei memores: aut fi mihi non datis arma;
Huic date. et oftendit fignum fatale Mineruae.
Mota manus procerum eft: et, quid facundia poffet,
Re patuit; fortisque viri tulit arma difertus.
Hectora qui folus, qui ferrum, ignemque, Iouemque
Suftinuit toties; vnam non fuftinet iram:
Inuictumque virum vincit dolor. adripit enfem :
Et, Meus hic certe certe eft. an et hunc fibi pofcet Vlixes?
Hoc, ait, vtendum eft in me mihi: quique cruore
Saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit:
Ne quisquam Aiacem poffit fuperare, nifi Aiax. Dixit: et in pectus, tum denique vulnera paffum, Qua patuit ferro, letalem condidit enfem: Nec valuere manus infixum educere telum. Expulit ipfe cruor. rubefactaque fanguine tellus Purpureum viridi genuit de cefpite florem,
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.
« AnteriorContinua » |