Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quis tuus vfus erat? nam fi mea facta requiris ;
Hoftibus infidior: foffas munimine cingo:
Confolor focios; vt longi taedia belli

Mente ferant placida: doceo, quo fimus alendi,
Armandiue modo: mittor, quo poftulat vfus.
Ecce louis monitu, deceptus imagine fomni,
Rex iubet incepti curam dimittere belli.
Ille poteft auctore fuam defendere cauffam.
Non finat hoc Aiax: delendaque Pergama pofcat:
Quodque poteft, pugnet. cur non remoratur ituros?
Cur non arma capit? dat, quod vaga turba fequatur?
Non erat hoc nimium, numquam nifi magna loquenti.
Quid, quod et ipfe fugis? vidi, puduitque videre,
Cum tu terga dares, inhoneftaque vela parares.
Nec mora, Quid facitis? quae vos dementia, dixi,
Concitat, o focii, captam dimittere Troiam?
Quidue domum fertis decimo, nifi dedecus, anno?
Talibus atque aliis, in quae dolor ipfe difertum
Fecerat, auerfos profuga de claffe reduxi.
Conuocat Atrides focios terrore pauentes:
Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam

215

220

225

230

Aufit. at aufus erat reges inceffere dictis

retraxi.

Therfites, etiam per me haud impune, proteruis.
Erigor et trepidos ciues exhortor in hoftem:
Amiffamque mea virtutem voce repofco.
Tempore ab hoc, quodcumque poteft feciffe videri
Fortiter ifte, meum eft: qui, dantem terga,
Denique de Danaïs quis te laudatue petitue?
At fua Tydides mecum communicat acta:
Me probat: et focio femper confidit Vlixe.
Eft aliquid, de tot Graiorum millibus, vnum
A Diomede legi. nec me fors ire iubebat:
Sic tamen et fpreto noctisque, hoftisque periclo,

235

240

Aufum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
Interimo: non ante tamen, quam cuncta coëgi

245

Prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.
Omnia cognoram: nec, quod fpecularer, habebam :

Et

Et iam praemiffa poteram cum laude reuerti.
Haud contentus ea, petii tentoria Rheli:

Inque fuis ipfum caftris comitesque peremi.

250

Atque ita captiuo victor, votisque potitus,

Ingredior curru, laetos imitante triumphos;

Cuius equos pretium, pro nocte, popofcerat hoftis.

Arma negate mihi: fueritque benignior Aiax.

Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

255

Deuaftata meo? cum multo fanguine fudi

Coeranon, Hippafiden, et Alaftoraque, Chromiumque,

Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Prytaninque,
Exitioque dedi cum Cherfidamante Thoona,

Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum:

260

Quique minus celebres noftra fub moenibus vrbis
Procubuere manu. funt et mihi vulnera, ciues,

Ipfo pulchra loco. nec vanis credite verbis.

Adfpicite en (veftemque manu diducit) et, Haec funt
Pectora femper, ait, veftris exercita rebus.
At nihil impendit per tot Telamonius annos
Sanguinis in focios: et habet fine vulnere corpus.
Quid tamen hoc refert; fi fe pro claffe Pelasga
Arma tuliffe refert contra Troasque, Iouemque?
Confiteorque, tulit. neque enim bene facta maligne
Detrectare meum eft. fed nec communia folus

265

1

270

Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem.
Reppulit A&torides, fub imagine tutus Achillis,

Troas ab arfuris cum defenfore carinis.

Aufum etiam Hectoreo folum concurrere Marti

275

Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique;

Nonus in officio, et praelatus munere fortis.
Sed tamen euentus veftrae, fortiffime, pugnae
Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo.
Me miferum, quanto cogor meminiffe dolore
Temporis illius; quo, Graium murus, Achilles
Procubuit! nec me lacrimae, luctusue, timorue

280

Tardarunt, quin corpus humo fublime referrem.

His humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis,

Et

[ocr errors]

Et fimul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro.
Sunt mihi, quae valeant in talia pondera,
vires :
Eft animus, veftros certe fenfurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato caerula mater
Ambitiofa fuo fuit, vt coeleftia dona,
Artis opus tantae, rudis et fine pectore miles
Indueret? neque enim clypei caelamina norit,

285

290

Oceanum, et terras, cumque alto fidera coelo,

Pleïadasque, Hyadasque, immunemque aequoris Arcton,

Diuerfasque vrbes, nitidumque Orionis enfem.

295

Poftulat, vt capiat, quae non intelligit, arma.

Quid? quod me, duri fugientem munera belli,

Arguit incepto ferum acceffiffe labori?

Nec fe magnanimo maledicere fentit Achilli?
Si fimulaffe vocat crimen; fimulauimus ambo.
Si mora pro culpa eft; ego fum maturior illo.
Me pia detinuit coniux: pia mater Achillen :
Primaque funt illis data tempora, cetera vobis.
Haud timeo, fi iam nequeo defendere crimen
Cum tanto commune viro. deprenfus Vlixis
Ingenio tamen ille; at non Aiacis, Vlixes.
Neue in me ftolidae conuicia fundere linguae
Admiremur eum: vobis quoque digna pudore
Obiicit. an falfo Palameden crimine turpe
Adcufaffe mihi, vobis damnaffe decorum eft?
Sed neque Naupliades facinus defendere tantum
Tamque patens, valuit: nec vos audiftis in illo
Crimina; vidiftis: pretioque obiecta patebant.
Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
Effe reus merui, factum defendite veftrum:
Confenfiftis enim. nec me fuafiffe negabo;
Vt fe fubtraheret bellique, viaeque labori,
Tentaretque feros requie lenire dolores.
Paruit; et viuit, non haec fententia tantum
Fida, fed et felix; cum fit fatis, effe fidelem.

300

305

310

315

Quem quoniam vates delenda ad Pergama pofcunt;

320

Ne mandate mihi. melius Telamonius ibit:

Elo.

Eloquioque virum morbis iraque furentem
Molliet: aut aliqua producet callidus arte.
Ante retro Simoïs fluet, et fine frondibus Ide
Stabit, et auxilium promittet Achaïa Troiae;
Quam, ceffante meo pro veftris pectore rebus,
Aiacis ftolidi Danaïs follertia profit.
Sis licet infeftus fociis, regique, mihique,
Dure Philoctete; licet exfecrere, meumque
Deuoueas fine fine caput; cupiasque dolenti
Me tibi forte dari; noftrumque haurire cruorem;
[Vtque tui mihi, fic fiat tibi copia noftri:]
Te tamen adgrediar: [mecumque reducere nitar. ]
Tamque tuis potiar (faueat Fortuna) fagittis ;
Quam fum Dardanio, quem cepi, vate potitus:
Quam refponfa Deûm, Troianaque fata, retexi:
Quam rapui Phrygiae fignum penetrale Mineruae
Hoftibus e mediis. et fe mihi comparet Aiax?
Nempe capi Troiam prohibebant fata fine illis.
Fortis vbi eft Aiax? vbi funt ingentia magni
Verba viri? cur hic metuis? cur audet Vlixes

325

330

335

340

[blocks in formation]

Illa nocte mihi Troiae victoria parta eft:
Pergama tum vici, cum vinci poffe coëgi.
Define Tydiden vultuque et murmure nobis
Oftentare meum. pars eft fua laudis in illis.
Nec tu, cum focia clypeum pro claffe tenebas,

350

Solus eras tibi turba comes, mihi contigit vnus.
Qui, nifi pugnacem fciret fapiente minorem

Effe, nec indomitae deberi praemia dextrae,

355

Ipfe quoque haec peteret: peteret moderatior Aiax,
Eurypilusque ferox, claroque Andremone natus:
Nec minus Idomeneus, patriaque creatus eadem

Meriones: peteret maioris frater Atridae.

Quippe manu fortes (nec funt tibi Marte fecundi)

360

Confiliis ceffere meis. tibi dextera bello

Vtilis; ingenium eft, quod eget moderamine nostri.

Tu vires fine mente geris: mihi cura futuri eft.
Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides. tu tantum corpore prodes;
Nos animo. quantoque ratem qui temperat, anteit
Remigis officium; quanto dux milite maior;
Tanto ego te fupero. nec non in corpore noftro
Pectora funt potiora manu. vigor omnis in illis.
At vos, o Proceres, vigili date praemia veftro;
Proque tot annorum curis, quas anxius egi,
Hunc titulum meritis penfandum reddite noftris.
Tam labor in fine eft. obftantia fata remoui:
Altaque, poffe capi faciendo, Pergama cepi.
Per fpes nunc focias, cafuraque moenia Troum,

365

370

375

Perque Deos oro, quos hofti nuper ademi;

Per, fi quid fupereft, quod fit fapienter agendum;

Si quid adhuc audax, ex praecipitique petendum;

Si Troiae fatis aliquid reftare putatis ;

Efte mei memores: aut fi mihi non datis arma;

380

Huic date. et oftendit fignum fatale Mineruae.

Mota manus procerum eft: et, quid facundia poffet,

Re patuit; fortisque viri tulit arma difertus.

Hectora qui folus, qui ferrum, ignemque, Iouemque

Suftinuit toties; vnam non fuftinet iram:

385

Inuictumque virum vincit dolor. adripit enfem :

Et, Meus hic certe certe eft. an et hunc fibi pofcet Vlixes?

Hoc, ait, vtendum eft in me mihi: quique cruore

Saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit:

390

Ne quisquam Aiacem poffit fuperare, nifi Aiax.
Dixit: et in pectus, tum denique vulnera paffum,
Qua patuit ferro, letalem condidit enfem:
Nec valuere manus infixum educere telum.
Expulit ipfe cruor. rubefactaque fanguine tellus
Purpureum viridi genuit de cefpite florem,

P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

395

Qui

« AnteriorContinua »