Imatges de pàgina
PDF
EPUB

30

35

40

Reddit, vbi Aeoliden saxum graue Sisyphon vrget.
Aeacon agnoscit summus, prolem que fatetur
Iupiter efle fuam. fic ab Ione tertius Aiax.
Nec tamen haec series in cauffa profit, Achiui ;
Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat: fraterna peto. quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude fimillimus illi,
Inserit Aeacidis alienae nomina gentis ?
An quod in arma prior, nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi ? potiorque videbitur ille ,
Vltima qui cepit; detrectauitque furore
Militiam fico: donec follertior isto,
Sed fibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma ?
Optima nunc fumat, qui fumere noluit vlla.
Nos inhonorati , et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula , fimus.
Atque vtinam aut verus furor ille, aut creditus, esset ;
Nec comes hic Phrygias vmquam venisset ad arces
Hortator scelerum ! on te, Poeantia proles,
Expofitum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc (vt memorant) filueftribus abditus antris
Saxa moues gemitu : Laërtiadaeque precaris,
Quae meruit: quae (si Dî sunt) non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis iuratus in arına,
(Heu!) pars vna ducum, quo successore fagittae
Herculis vtuntur, fractus morboque, fameque ,
Velaturque, aliturque auibus; volucresque petendo
Debita Troianis exercet spicula fatis.
Ille tamen viuit, quia non comitauit Vlixen.
Mallet et infelix Palamedes effe reliétus.
Viueret; aut ce te letum fine crimine haberet,
Quem male conui&ti nimium memor iste furoris
Prodere rem Danaam finxit: fictumque probauit
Crimen. et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
Ergo aut exfilio vires subduxit Achiuis ,
Aut nece. fic pugnat, fic est metuendus, Vlixes.

45

50

55

60

Qui, licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum vt Nestora crimen
Effe rear nullum. qui, cum imploraret Vlixen

65
Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis,
Proditus a focio est. non haec mihi crimina fingi
Scit bene Tydides : qui nomine faepe vocatum
Corripuit; trepidoque fugam exprobrauit amico.
Adfpiciunt oculis Superi mortalia iustis.

70 En eget auxilio, qui non tulit: vtque reliquit , Sic linquendus erat. legem fibi dixerat ipse. Conclamat socios. allfum ; videoque trementem, Pallentemque metu, ac trepidantem morte futura. Opposui molem clypei; texique iacentem ;

75 Seruauique animam (minimum est hoc laudis ) inertem. Şi perstas certare, locum redeamus in illum : Redde hoftem, vulnusque tuum, folitumque timorem: Post clypeumque late : et mecum contende fub illo. At poftquam eripui ; cui ftandi vulnera vires

80 Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. Hector adeft: fecumque Deos in proelia ducit. Quaque ruit, non tu tantum terreris, Vlixe; Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris. Hunc ego, fanguineae successu caedis ouantem,

85 Cominus ingenti refupinum pondere fudi. Hunc ego poscentem, cum quo concurreret , Sustinui; fortemque meam vouisis, Achiui: Et vestrae valuere preces. fi quaeritis huius Fortunam pugnae ; non sum superatus ab illo.

90 Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemqué, Iouemque In Danaas classes. vbi nunc facundus Vlixes ? Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, Spem vestri reditus. date tot pro nauibus arma. Quod fi vera licet mihi dicere ; quaeritur istis,

95 Quam mihi, maior honos: coniunctaque gloria nostra est. Atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona , Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum.

Luce

vnus

R5

100

IOS

IIO

IIS

Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto :
Si femel ista datis meritis tam vilibus arma;
Diuidite : et maior pars fit Diomedis in illis.
Quo tamen haec Ithaco ? qui clam, qui semper inermis
Rem gerit; et furtis incautum decipit hoftem ?
Ipse nitor galeae, claro radiantis ab auro
Insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis callide vertex
Pondera tanta feret. nec non onerosa grauisque
Pelias effe poteft imbellibus hasta lacertis.
Nec clypeus, vasti caelatus imagine mundi ,
Conueniet timidae, nataeque ad furta sinistrae.
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus ?
Quod tibi fi populi donauerit error Achiui ;
Cur fpolieris , erit; non, cur metuaris ab hofte.
Et fuga (qua sola cunctos, timidiflime, vincis )
Tarda futura tibi eft, gestamina tanta trahenti.
Adde, quod iste tuus, tam raro proelia passus,
Integer est clypeus. nostro, qui tela ferendo
Mille patet plagis, nouus est successor habendus.
Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo :
Arma viri fortis medios mittantur in hoftes ?
Inde iubete peti : et referentem ornate relatis.

Finierat Telamone fatus; vulgique fecutum
Vltima murmur erat: donec Laërtius heros
Adftitit, atque oculos, paullum tellure moratus,
Sustulit ad proceres; exspectatoque resoluit
Ora oono:

neque abest facundis gratia di&tis.
Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi ,
Non foret ambiguus tanti certaminis haeres :
Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non aequa mihi, vobisque, negarunt
Fata ; (manuque simul veluti lacrimantia terfit
Lumina ) quis magno melius fuccedat Achilli;
Quam per quem magnus Danaïs succeflit Achilles ?
Huic modo ne prosit, quod, vt est, hebes esie videtur.
Neue mihi noceat, quod vobis semper, Achiui ,

120

I 25

130

135

Pro.

Profuit ingenium : meaque haec facundia , qua eft,
Quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
Inuidia careat: bona nec sua quisque recuset.
Nam genus, et proauos, et quae non fecimus ipsi,

140
Vix ea nostra voco. sed enim , quia rettulit Aiax
Elle louis pronepos, noftri quoque fanguinis auctor
Iupiter est: totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laërtęs pater est, Arcefius illi,
Juppiter huic: neque in his quisquam damnatus et exsul. 145
Eft quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobilitas. Deus eft in vtroque parente.
Sed neque materno, quod sum generosior ortu ,
Nec mihi quod pater est fraterni fanguinis insons ,
Proposita arma peto: meritis expendite caussam.

150 Dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt , Aiacis meritum non fit : nec fanguinis ordo, Sed virtutis honos fpoliis quaeratur in istis. Aut fi proximitas, primusque requiritur heres ; Eft genitor Peleus , est Pyrrhus filius illi.

IS Quis locus Aiaci? Phthiam Scyronue ferantur. Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli. Num petit ille tamen ? num fperat, vt auferat arma? Ergo operum quoniam nudum certamen habetur; Plura quidem feci, quam quae comprendere dictis

160 In promtu mihi fit. rerum tamen ordine ducar. Praescia venturi genetrix Nereïa leti Diflimulat cultu natum. deceperat omnes, In quibus Aiacem, fumtae fallacia vestis. Arma ego femineis , animum motura virilem ,

165 Mercibus inferui. neque adhuc proiecerat heros Virgineos habitus. cum parmam hastamque tenenti , Nate Dea, dixi; tibi fe peritura referuant Pergama. quid dubitas ingentem euertere Troiam ? Iniecique manum ; fortemque ad fortia misi.

170) Ergo opera illius mea sunt. ego Telephon hasta Pugnantem domui : victum orantemque refeci. Quod Thebae cecidere, meum eft. me credite Lesbon,

Me

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Me Tenedon, Chrysenque, et Cyllan, Apollinis vrbes,
Et Syron cepisse. mea conculla putate
Procubuisse folo Lyrnesia moenia dextra.
Vtque alias taceam; qui faeuum perdere poffet
Hectora, nempe dedi. per me iacet inclytus Hector.
Illis haec armis, quibus est inuentus Achilles,
Arma peto. viuo dederam, post fata reposco.
Vt dolor vnius Danaos peruenit ad omnes ,
Aulidaque Euboïcam complerunt mille carinae ;
Exspectata diu, nulla aut contraria clasli ,
Flamina sunt : duraeque iubent Agamemnona fortes
Immeritam faeuae natam mactare Dianae.
Denegat hoc genitor : Diuisque irascitur ipsis:
Atque in rege tamen pater est. ego mite parentis
Ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor , faffoque ignoscat Atrides;
Difficilem tenui fub iniquo iudice caussam:
Hunc tamen vtilitas populi, fratrisque, datique
Summa mouet fceptri; laudem vt cum sanguine penset.
Mittor et ad matrem: quae non hortanda , fed aftu
Decipienda fuit. quo si Telamonius îffet ,
Orba fuis essent etiamnum lintea ventis.
Mittor et Iliacas audax orator ad arces :
Visaque et intrata est altae mihi curia Troiae.
Plenaque adhuc erat illa viris. interritus egi,
Quam mihi mandarat communis Graecia, cauffam :
Accusoque Parin: praedamque, Helenamque reposco:
Et moueo Priamum, Priamoque Antenora iunctum.
At Paris, et fratres, et qui rapuere fub illo ,
Vix tenuere manus (scis hoc, Menelaë ) nefandas;
Primaque lux noftri tecum fuit illa pericli.
Longa referre mora est, quae consilioque, manuque,
Vtiliter feci spatiosi tempore belli.
Post acies primas, vrbis se moenibus hostes
Continuere diu ; nec aperti copia Martis
Vlla fuit. decimo demum pugnauimus anno.
Quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?

195

200

205

210

« AnteriorContinua »