Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Luctatur gladium. gladio loca peruia non funt.

Haud tamen effugies: medio iugulaberis enfe,

Quandoquidem mucro eft hebes, inquit; et in latus enfem 485
Obliquat, longaque amplectitur ilia dextra.

Plaga facit gemitus, ceu corpore marmoris icti:
Fractaque diffiluit percuffo lamina collo.

Vt fatis illaefos miranti praebuit artus;

Nunc age, ait Caeneus, noftro tua corpora ferro
Tentemus. capuloque tenus demifit in armos
Enfem fatiferum: coecamque in vifcera mouit,
Verfauitque manum: vulnusque in vulnere fecit.
Ecce ruunt vasto rabidi claore bimembres :

490

Telaque in hunc omnes vnum mittuntque, feruntque.

495

Tela retufa cadunt. manet imperfoffus ab omni,

Inque cruentatus Caeneus Elateïus itu.

Fecerat attonitos noua res. Heu dedecus ingens !
Monychus exclamat: populus fuperamur ab vno,

Vixque viro. quamquam ille vir eft: nos fegnibus actis,
Quod fuit ille, fumus. quid membra immania profunt?

Quid geminae vires? quid, quod fortiflima rerum

In nobis natura duplex animalia iunxit?

Nec nos matre Dea, nec nos Ixione natos

[ocr errors]
[blocks in formation]

Effe reor; qui tantus erat, Iunonis vt altae

505

Spem caperet. nos femimari fuperamur ab hofte.

Saxa, trabesque fuper, totosque inuoluite montes :
Viuacemque animam miffis elidite filuis.

Silua premat fauces: et erit pro vulnere pondus.
Dixit: et infani deiectam viribus Austri
Forte trabem nactus, validum coniecit in hoftem.
Exemplumque fuit: paruoque in tempore nudus
Arboris Othrys erat: nec habebat Pelion vmbras.
Obrutus immani cumulo, fub pondere Caeneus
Aeftuat arboreo: congeftaque robora duris

[merged small][ocr errors]

Fert humeris. fed enim poftquam fuper ora caputque

Creuit onus; neque habet, quas ducat, fpiritus auras;

Deficit interdum: modo fe fuper aëra frustra

Tollere conatur, iactasque euoluere filuas.

R 2

Inter

Interdumque mouet. veluti, quam cernimus, ecce,

520

[blocks in formation]

Quae mihi tunc primum, tunc eft confpecta fupremum.

Hanc vbi luftrantem leni fua caftra volatu

Mopfus, et ingenti circum clangore fonantem

Adfpexit, pariterque oculis animoque fecutus ;

O falue, dixit, Lapithaeae gloria gentis

530

Maxima, vir quondam, fed nunc auis vnica, Caeneu.

Credita res auctore fuo eft. dolor addidit iram:

Oppreffumque aegre tulimus tot ab hoftibus vnum.
Nec prius abftitimus ferrum exercere cruore ;

Quam data pars leto, partem fuga noxque remouit.

535

Haec inter Lapithas, et femihomines Centauros Praelia Tlepolemus, Pylio referente, dolorem

Praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore :

Atque ait; Herculeae mirum eft obliuia laudis

A&ta tibi, fenior. certe mihi faepe referre

540

Nubigenas domitos a fe pater ipfe folebat.

Triltis ad haec Pylius: Quid me meminiffe malorum
Cogis; et obductos annis refcindere luctus ?

Inque tuum genitorem odium, offenfasque fateri?

Ille quidem maiora fide (Dî!) geffit; et orbem

545

Impleuit meritis; quod mallem poffe negari:

Sed neque Deïphobum, nec Polydamanta, nec ipfum

Hectora laudamus. quis enim laudauerit hoftem?

Ille tuus genitor Meffenia moenia quondam
Strauit: et immeritas vrbes, Elinque, Pylonque,
Diruit: inque meos ferrum flammamque penates
Impulit. vtque alios taceam, quos ille peremit;
Bis fex Nelidae fuimus, confpecta iuuentus :
Bis fex Herculeis ceciderunt, me minus vno,
Viribus. atque alios vinci potuiffe ferendum eft.
Mira Periclymeni mors eft: cui poffe figuras

550

555

Şume

Sumere quas vellet, rurfusque reponere fumtas

Neptunus dederat, Nelei fanguinis auctor.

Hic, vbi nequidquam eft formas variatus in omnes,

Vertitur in faciem volucris: quae fulmina curuis

Ferre folet pedibus, diuûm gratiffima Regi.
Viribus vfus auis, pennis roftroque redunco,
Hamatisque viri laniauerat vnguibus ora.
Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus:
Atque inter nubes fublimia membra ferentem,
Pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala.
Nec graue vulnus erat: fed rupti vulnere nerui
Deficiunt, motumque negant viresque volandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
Infirmis pennis: et qua leuis haeferat alae,
Corporis adfixi preffa eft grauitate fagitta :
Perque latus fummum iugulo eft exacta finiftro.
Num videor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime claffis?
Ne tamen vlterius, quam fortia facta filendo,
Vlcifcar fratres, folida eft mihi gratia tecum..

Haec poftquam dulci Neleïus edidit ore;
A fermone fenis, repetito munere Racchi,
Surrexere toris. nox eft data cetera fomno.

560

565

570

575

At Deus, aequoreas qui cufpide temperat vndas,

580

In volucrem corpus nati Stheneleïda verfum

Mente dolet patria: faeuumque perofus Achillem,
Exercet memores, plus quam ciuiliter, iras.
Iamque fere tracto duo per quinquennia bello,
Talibus intonfum compellat Smynthea dictis:
O mihi de fratris longe gratiffime natis,
Irrita qui mecum pofuifti moenia Troiae;
Ecquid, vt has iam iam cafuras adfpicis arces,
Ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
Millia caefa doles ? ecquid (ne perfequar omnes)
Hectoris vmbra fubit, circum fua Pergama traċti?
Cum tamen ille ferox, belloque cruentior ipfo,
Viuit adhuc, operis noftri populator, Achilles.

585

590

Det

262 P. OVID. NAS. METAM. LIB. XII.

Det mihi fe: faxo, triplici quid cufpide poffim,
Sentiat. at quoniam concurrere cominus hofti
Non datur; occulta necopinum perde fagitta.
Adnuit: atque animo pariter patruoque, fuoque
Delius indulgens, nebula velatus in agmen
Peruenit Iliacum; mediaque in caede virorum
Rara per ignotos fpargentem cernit Achiucs

595

600

Tela Parin faffusque Deum, Quid fpicula perdis
Sanguine plebis? ait. fi qua eft tibi cura tuorum;
Vertere in Aeaciden, caefosque vlcifcere fratres.
Dixit: et oftendens fternentem Troïa ferro

Corpora Peliden, arcus obuertit in illum:

605

Certaque letifera direxit fpicula dextra.

Quod Priamus gaudere fenex poft Hectora poffet,

Hoc fuit. ille igitur tantorum victor Achille,

Vinceris a timido Graiae raptore maritae ?
At fi femineo fuerat tibi Marte cadendum;
Thermodontiaca malles cecidiffe bipenni.
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
Nominis, Aeacides, caput infuperabile bello,
Arferat; armarat Deus idem, idemque cremarat.
Iam cinis eft; et de tam magno reftat Achille

[ocr errors][merged small]

Nefcio quid, paruam quod non bene compleat vrnam.

At viuit, totum quae gloria compleat orbem.

Haec illi menfura viro refpondet: et hac eft

Par fibi Pelides; nec inania Tartara fentit.

Ipfe etiam, vt cuius fuerit cognofcere poffis,
Bella mouet clypeus: deque armis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oïleos Aiax,
Non minor Atrides, non regno maior et aeuo
Pofcere, non alii: foli Telamone creato,
Laërtaque fuit tantae fiducia laudis.

A fe Tantalides onus inuidiamque remouit:
Argolicosque duces mediis confidere caftris
Iuffit: et arbitrium litis traiecit in omnes.

620

625

P. OVI

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER XIII.

Confedere duces: et, vulgi ftante corona,
Surgit ad hos clypei dominus feptemplicis Aiax.
Vtque erat impatiens irae, Sigeïa toruo
Litora refpexit, claffemque in litore, vultu:
Intendensque manus, Agimus, pro Iupiter, inquit,
Ante rates cauffam; et mecum confertur Vlixes!
At non Hectoreis dubitauit cedere flammis :

Quas ego fuftinui; quas hac a claffe fugaui.
Tutius eft fictis igitur contendere verbis,
fed nec mihi dicere promtum;
Quam pugnare manu.
Nec facere eft ifti. quantumque ego marte feroci
Quantum acie valeo, tantum valet ifte loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Effe reor: vidiftis enim. fua narret Vlixes,
Quae fine tefte gerit, quorum nox confcia fola eft.
Praemia magna peti fateor: fed demit honorem
Aemulus. Aiaci non eft tenuiffe fuperbum,
Sit licet hoc ingens, quidquid fperauit Vlixes.
Ifte tulit pretium iam nunc certaminis huius;
Quo cum victus erit, mecum certaffe feretur.
Atque ego, fi virtus in me dubitabilis effet,
Nobilitate potens effem, Telamone creatus:
Moenia qui forti Troiana fub Hercule cepit:
Litoraque intrauit Pagafaea Colcha carina.
Aeacus huic pater eft: qui iura filentibus illic

10

15

20

25

Red

« AnteriorContinua »