Luctatur gladium. gladio loca peruia non funt.
Haud tamen effugies: medio iugulaberis enfe,
Quandoquidem mucro eft hebes, inquit; et in latus enfem 485 Obliquat, longaque amplectitur ilia dextra.
Plaga facit gemitus, ceu corpore marmoris icti: Fractaque diffiluit percuffo lamina collo.
Vt fatis illaefos miranti praebuit artus;
Nunc age, ait Caeneus, noftro tua corpora ferro Tentemus. capuloque tenus demifit in armos Enfem fatiferum: coecamque in vifcera mouit, Verfauitque manum: vulnusque in vulnere fecit. Ecce ruunt vasto rabidi claore bimembres :
Telaque in hunc omnes vnum mittuntque, feruntque.
Tela retufa cadunt. manet imperfoffus ab omni,
Inque cruentatus Caeneus Elateïus itu.
Fecerat attonitos noua res. Heu dedecus ingens ! Monychus exclamat: populus fuperamur ab vno,
Vixque viro. quamquam ille vir eft: nos fegnibus actis, Quod fuit ille, fumus. quid membra immania profunt?
Quid geminae vires? quid, quod fortiflima rerum
In nobis natura duplex animalia iunxit?
Nec nos matre Dea, nec nos Ixione natos
Effe reor; qui tantus erat, Iunonis vt altae
Spem caperet. nos femimari fuperamur ab hofte.
Saxa, trabesque fuper, totosque inuoluite montes : Viuacemque animam miffis elidite filuis.
Silua premat fauces: et erit pro vulnere pondus. Dixit: et infani deiectam viribus Austri Forte trabem nactus, validum coniecit in hoftem. Exemplumque fuit: paruoque in tempore nudus Arboris Othrys erat: nec habebat Pelion vmbras. Obrutus immani cumulo, fub pondere Caeneus Aeftuat arboreo: congeftaque robora duris
Fert humeris. fed enim poftquam fuper ora caputque
Creuit onus; neque habet, quas ducat, fpiritus auras;
Deficit interdum: modo fe fuper aëra frustra
Tollere conatur, iactasque euoluere filuas.
Interdumque mouet. veluti, quam cernimus, ecce,
Quae mihi tunc primum, tunc eft confpecta fupremum.
Hanc vbi luftrantem leni fua caftra volatu
Mopfus, et ingenti circum clangore fonantem
Adfpexit, pariterque oculis animoque fecutus ;
O falue, dixit, Lapithaeae gloria gentis
Maxima, vir quondam, fed nunc auis vnica, Caeneu.
Credita res auctore fuo eft. dolor addidit iram:
Oppreffumque aegre tulimus tot ab hoftibus vnum. Nec prius abftitimus ferrum exercere cruore ;
Quam data pars leto, partem fuga noxque remouit.
Haec inter Lapithas, et femihomines Centauros Praelia Tlepolemus, Pylio referente, dolorem
Praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore :
Atque ait; Herculeae mirum eft obliuia laudis
A&ta tibi, fenior. certe mihi faepe referre
Nubigenas domitos a fe pater ipfe folebat.
Triltis ad haec Pylius: Quid me meminiffe malorum Cogis; et obductos annis refcindere luctus ?
Inque tuum genitorem odium, offenfasque fateri?
Ille quidem maiora fide (Dî!) geffit; et orbem
Impleuit meritis; quod mallem poffe negari:
Sed neque Deïphobum, nec Polydamanta, nec ipfum
Hectora laudamus. quis enim laudauerit hoftem?
Ille tuus genitor Meffenia moenia quondam Strauit: et immeritas vrbes, Elinque, Pylonque, Diruit: inque meos ferrum flammamque penates Impulit. vtque alios taceam, quos ille peremit; Bis fex Nelidae fuimus, confpecta iuuentus : Bis fex Herculeis ceciderunt, me minus vno, Viribus. atque alios vinci potuiffe ferendum eft. Mira Periclymeni mors eft: cui poffe figuras
Sumere quas vellet, rurfusque reponere fumtas
Neptunus dederat, Nelei fanguinis auctor.
Hic, vbi nequidquam eft formas variatus in omnes,
Vertitur in faciem volucris: quae fulmina curuis
Ferre folet pedibus, diuûm gratiffima Regi. Viribus vfus auis, pennis roftroque redunco, Hamatisque viri laniauerat vnguibus ora. Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus: Atque inter nubes fublimia membra ferentem, Pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala. Nec graue vulnus erat: fed rupti vulnere nerui Deficiunt, motumque negant viresque volandi. Decidit in terram, non concipientibus auras Infirmis pennis: et qua leuis haeferat alae, Corporis adfixi preffa eft grauitate fagitta : Perque latus fummum iugulo eft exacta finiftro. Num videor debere tui praeconia rebus Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime claffis? Ne tamen vlterius, quam fortia facta filendo, Vlcifcar fratres, folida eft mihi gratia tecum..
Haec poftquam dulci Neleïus edidit ore; A fermone fenis, repetito munere Racchi, Surrexere toris. nox eft data cetera fomno.
At Deus, aequoreas qui cufpide temperat vndas,
In volucrem corpus nati Stheneleïda verfum
Mente dolet patria: faeuumque perofus Achillem, Exercet memores, plus quam ciuiliter, iras. Iamque fere tracto duo per quinquennia bello, Talibus intonfum compellat Smynthea dictis: O mihi de fratris longe gratiffime natis, Irrita qui mecum pofuifti moenia Troiae; Ecquid, vt has iam iam cafuras adfpicis arces, Ingemis? aut ecquid tot defendentia muros Millia caefa doles ? ecquid (ne perfequar omnes) Hectoris vmbra fubit, circum fua Pergama traċti? Cum tamen ille ferox, belloque cruentior ipfo, Viuit adhuc, operis noftri populator, Achilles.
262 P. OVID. NAS. METAM. LIB. XII.
Det mihi fe: faxo, triplici quid cufpide poffim, Sentiat. at quoniam concurrere cominus hofti Non datur; occulta necopinum perde fagitta. Adnuit: atque animo pariter patruoque, fuoque Delius indulgens, nebula velatus in agmen Peruenit Iliacum; mediaque in caede virorum Rara per ignotos fpargentem cernit Achiucs
Tela Parin faffusque Deum, Quid fpicula perdis Sanguine plebis? ait. fi qua eft tibi cura tuorum; Vertere in Aeaciden, caefosque vlcifcere fratres. Dixit: et oftendens fternentem Troïa ferro
Corpora Peliden, arcus obuertit in illum:
Certaque letifera direxit fpicula dextra.
Quod Priamus gaudere fenex poft Hectora poffet,
Hoc fuit. ille igitur tantorum victor Achille,
Vinceris a timido Graiae raptore maritae ? At fi femineo fuerat tibi Marte cadendum; Thermodontiaca malles cecidiffe bipenni. Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi Nominis, Aeacides, caput infuperabile bello, Arferat; armarat Deus idem, idemque cremarat. Iam cinis eft; et de tam magno reftat Achille
Nefcio quid, paruam quod non bene compleat vrnam.
At viuit, totum quae gloria compleat orbem.
Haec illi menfura viro refpondet: et hac eft
Par fibi Pelides; nec inania Tartara fentit.
Ipfe etiam, vt cuius fuerit cognofcere poffis, Bella mouet clypeus: deque armis arma feruntur. Non ea Tydides, non audet Oïleos Aiax, Non minor Atrides, non regno maior et aeuo Pofcere, non alii: foli Telamone creato, Laërtaque fuit tantae fiducia laudis.
A fe Tantalides onus inuidiamque remouit: Argolicosque duces mediis confidere caftris Iuffit: et arbitrium litis traiecit in omnes.
P. OVIDII NASONIS
METAMORPHOSEON
Confedere duces: et, vulgi ftante corona, Surgit ad hos clypei dominus feptemplicis Aiax. Vtque erat impatiens irae, Sigeïa toruo Litora refpexit, claffemque in litore, vultu: Intendensque manus, Agimus, pro Iupiter, inquit, Ante rates cauffam; et mecum confertur Vlixes! At non Hectoreis dubitauit cedere flammis :
Quas ego fuftinui; quas hac a claffe fugaui. Tutius eft fictis igitur contendere verbis, fed nec mihi dicere promtum; Quam pugnare manu. Nec facere eft ifti. quantumque ego marte feroci Quantum acie valeo, tantum valet ifte loquendo. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, Effe reor: vidiftis enim. fua narret Vlixes, Quae fine tefte gerit, quorum nox confcia fola eft. Praemia magna peti fateor: fed demit honorem Aemulus. Aiaci non eft tenuiffe fuperbum, Sit licet hoc ingens, quidquid fperauit Vlixes. Ifte tulit pretium iam nunc certaminis huius; Quo cum victus erit, mecum certaffe feretur. Atque ego, fi virtus in me dubitabilis effet, Nobilitate potens effem, Telamone creatus: Moenia qui forti Troiana fub Hercule cepit: Litoraque intrauit Pagafaea Colcha carina. Aeacus huic pater eft: qui iura filentibus illic
« AnteriorContinua » |