victus pudor effet amore:
Sed, leue fi munus fociae generisque torique
Vacca negaretur; poterat non vacca videri. Pellice donata, non protinus exuit omnem
Diua metum; timuitque Iouem, et fuit anxia furti,
Donec Areftoridae feruandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.
Inde fuis vicibus capiebant bina quietem : Cetera feruabant, atque in ftatione manebant. Conftiterat quocumque modo; fpectabat ad lö: Ante oculos Iö, quamuis auerfus, habebat. Luce finit pafci: cum Sol tellure fub alta eft, Claudit, et indigno circumdat vincula collo. Frondibus arbuteis, et amara pafcitur herba:
Proque toro, terrae, non femper gramen habenti, Incubat infelix; limofaque flumina potat.
Illa etiam fupplex Argo cum brachia vellet
Tendere; non habuit, quae brachia tenderet Argo: Conatoque queri mugitus edidit ore:
Pertimuitque fonos: propriaque exterrita voce est. Venit et ad ripas, vbi ludere faepe folebat,
Inachidas ripas: nouaque vt confpexit in vnda
Cornua, pertimuit, feque externata refugit.
Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipfe,
Quae fit. at illa patrem fequitur, fequiturque forores :
Et patitur tangi, feque admirantibus offert.
Decerptas fenior porrexerat Inachus herbas;
Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis;
Nec retinet lacrimas: et, fi modo verba fequantur,
Oret opem; nomenque fuum, cafusque loquatur.
Litera pro verbis, quam pes in puluere duxit,
Corporis indicium mutati trifte peregit.
Me miferum!, exclamat pater Inachus: inque gementis
Cornibus, et niueae pendens ceruicae iuuencae,
Me miferum! ingeminat. tune es quaefita per omnes,
Nata, mihi terras? tu non inuenta repertâ
Luctus eras leuior. retices: nec mutua noftris
Dicta refers. alto tantum fufpiria prodis
Pectore: quodque vnum potes, ad mea verba remugis. At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam: Spesque fuit generi mihi prima, fecunda nepotum. De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. Nec finire licet tantos mihi morte dolores: Sed nocet effe Deum. praeclufaque ianua leti Aeternum noftros luctus extendit in aeuum. Talia maerenti ftellatus fubmouet Argus, Ereptamque patri diuerfa in pafcua natam Abftrahit. ipfe procul montis fublime cacumen Occupat: vnde fedens partes fpeculetur in omnes.
Nec Superûm rector mala tanta Phoronidos vltra Ferre poteft: natumque vocat; quem lucida partu Pleïas enixa eft: letoque det, imperat, Argum. Parua mora eft, alas pedibus, virgamque potenti Somniferam fumfiffe manu, tegimenque capillis. Haec vbi dispofuit, patria Ioue natus ab arce Defilit in terras. illic tegimenque remouit, Et pofuit pennas: tantummodo virga retenta eft. Hac agit, vt paftor, per deuia rura capellas, Dum venit, abductas: et ftructis cantat auenis. Voce noua captus cuftos Iunonius, At tu,
Quisquis es, hoc poteras mecum confidere faxo, Argus ait: neque enim pecori fecundior vllo
Parte tamen vigilat. quaerit quoque, (namque reperta Fistula nuper erat) qua fit ratione reperta.
Tum Deus, Arcadiae gelidis fub montibus, inquit,
Rus habet. Ortygiam ftudiis, ipfaque colebat Virginitate Deam. ritu quoque cincta Dianae Falleret: et credi poffet Latonia, fi non
Corneus huic arcus, fi non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. redeuntem colle Lyceo
Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta, Talia verba refert. reftabat verba referre ; Et precibus fpretis fugiffe per auia Nympham; Donec arenofi placidum Ladonis ad amnem Venerit: hic illi curfum impedientibus vndis, Vt fe mutarent, liquidas oraffe forores; Panaque, cum prenfam fibi iam Syringa putaret, Corpore pro Nymphae cannas tenuiffe paluftres : Dumque ibi fufpirat, motos in arundine ventos Effeciffe fonum tenuem, fimilemque querenti: Arte noua, vocisque Deum dulcedine captum, Hoc mihi concilium tecum, dixiffe, manebit: Atque ita disparibus calamis compagine cerae Inter fe iunctis nomen tenuiffe puellae. Talia dicturus vidit Cyllenius omnes Succubuiffe oculos, adopertaque lumina fomno. Supprimit extemplo vocem: firmatque foporem, Languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora falcato nutantem vulnerat enfe,
Qua collo confine caput: faxoque cruentum
Deiicit; et maculat praeruptam fanguine cautem.
Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen habebas Exftinctum eft: centumque oculos nox occupat vna. Excipit hos, volucrisque fuae Saturnia pennis Collocat; et gemmis caudam ftellantibus implet.
Protinus exarfit, nec tempora diftulit irae, Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn Pellicis Argolicae, ftimulosque in pectora caecos Condidit, et profugam per totum terruit orbem. Vltimus immenfo reftabas, Nile, labori. Quem fimul ac tetigit, pofitisque in margine ripae Procubuit genibus, refupinoque ardua collo,
Quos potuit, folos tollens ad fidera vultus.
Et gemitu, et lacrimis, et luctifono mugitu
Cum Ioue vifa queri eft, finemque orare malorum. Coniugis ille fuae complexus colla lacertis,
Finiat vt poenas tandem, rogat: Inque futurum Pone metus, inquit, numquam tibi cauffa doloris Haec erit et Stygias iubet hoc audire paludes. Vt lenita Dea eft, vultus capit illa priores: Fitque, quod ante fuit. fugiunt e corpore fetae: Cornua decrefcunt: fit luminis arctior orbis. Contrahitur ri&tus: redeunt humerique manusque : Vngulaque in quinos dilapfa abfumitur vngues.
De boue nil fupereft, formae nifi candor, in illa: Officioque pedum Nymphe contenta duorum Erigitur: metuitque loqui; ne more iuuencae Mugiat et timide verba intermiffa retentat.
Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.
Huic Epaphus magni genitus de femine tandem Creditur effe Iouis: perque vrbes iuncta parenti Templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis Sole fatus Phaëthon, quem quondam magna loquentem, Nec fibi cedentem, Phoeboque parente fuperbum,
Non tulit Inachides, Matrique, ait, omnia demens Credis, et es tumidus genitoris imagine falfi. Erubuit Phaethon, iramque pudore repreffit: Et tulit ad Clymenen Epaphi conuicia matrem.
Quoque magis doleas, genitrix, ait: ille ego liber, Ille ferox tacui. pudet, haec opprobria nobis
Et dici potuiffe, et non potuiffe referri.
At tu, fi modo fum coelefti ftirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque adfere coelo.
Dixit; et implicuit materno brachia collo.
Perque fuum, Meropisque caput, taedasque fororum, Traderet, orauit, veri fibi figna parentis.
Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis, an ira
Mota magis dicti fibi criminis; vtraque coelo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,
Per iubar hoc, inquit, radiis infigne corufcis, Nate, tibi iuro, quod nos auditque, videtque;
Hoc te, quem fpectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole fatum. fi ficta loquor, neget ipfe videndum Se mihi; fitque oculis lux ifta nouiffima noftris. Nec longus patrios labor eft tibi noffe penates: Vnde oritur, domus eft terrae contermina noftrae. Si modo fert animus; gradere et fcitabere ab ipfo. Emicat extemplo laetus, poft talia matris
Dicta fuae, Phaethon, et concipit aethera mente. Aethiopasque fuos, pofitosque fub ignibus Indos Sidereis transit, patriosque adit impiger ortus.
« AnteriorContinua » |