Imatges de pàgina
PDF
EPUB

620

625

635

Hinc dissuadet amor. vi&tus pudor effet amore :
Sed, leue fi munus fociae generisque torique
Vacca negaretur; poterat non vacca videri.
Pellice donata, non protinus exuit omnem
Diua metum ; timuitque Iouem, et fuit anxia furti,
Donec Arestoridae seruandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.
Inde fuis vicibus capiebant bina quietem :
Cetera feruabant, atque in ftatione manebant.
Constiterat quocumque modo ; spectabat ad lö:
Ante oculos lö, quamuis auersus , habebat.
Luce finit parci : cum Sol tellure sub alta eft ,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amara pascitur herba ;
Proque toro, terrae , non semper gramen habenti ,
Incubat infelix ; limosaque Aumina potat.
Illa etiam fupplex Argo cum brachia vellet
Tendere; non habuit, quae brachia tenderet Argo ::
Conatoque queri mugitus edidit ore :
Pertimuitque fonos: propriaque exterrita voce eft.
Venit et ad ripas, vbi ludere saepe solebat ,
Inachidas ripas : nouaque vt conspexit in vnda
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse ,
Quae fit. at illa patrem sequitur, sequiturque forores :
Et patitur tangi, seque admirantibus offert.
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis ;
Nec retinet lacrimas: et, fi modo verba fequantur ,
Oret opem ; nomenque suum, casusque loquatur.
Litera pro verbis , quam pes in puluere duxit ,
Corporis indicium mutati triste peregit.
Me miserum!, exclamat pater Inachus: inque gementis
Cornibus, et niueae pendens ceruicae iuuencae,
Me miserum ! ingeminat. tune es quaesita per omnes,
Nata, mihi terras ? tu non inuenta reperta
Luctus eras leuior. retices: nec mutua noftris
Dicta refers. alto tantum fufpiria prodis

640

645

650

655

Pecto.

660

665

670

675

Pectore: quodque vnum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam :
Spesque Cuit generi mihi prima, secunda nepotum.
De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores:
Sed nocet effe Deum. praeclusaque ianua leti
Aeternum nostros luctus extendit in aeuum.
Talia maerenti stellatus fubmouet Argus,
Ereptamque patri diuerfa in pascua natam
Abstrahit. ipse procul montis fublime caeumen
Occupat: vnde fedens partes fpeculetur in omnes.

Nec Superüm rector mala tanta Phoronidos vltra
Ferre potest: natumque vocat; quem lucida partu
Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum.
Parua mora est, alas pedibus, virgamque potenti
Somniferam sumsiffe manu, tegimenque capillis.
Haec vbi disposuit, patria Ioue natus ab arce
Defilit in terras. illic tegimenque remouit,
Et pofuit pennas : tantummodo virga retenta ett
fac agit, vt pastor, per deuia rura capellas,
Dum venit, abductas : et structis cantat auenis.
Voce noua captus custos Iunonius, At tu,
Quisquis es,

hoc poteras mecum considere saxo,
Argus ait : neque enim pecori fecundior vllo
Herba loco est : aptamque vides pastoribus vmbram.
Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit fermone diem: junctisque canendo
Vincere arundinibus seruantia lumina tentat:
Ille tamen pugnat molles euincere fomnos;
Et, quamuis sopor est oculorum parte receptus ;
Parte tamen vigilat. quaerit quoque, (namque reperta
Fistula nuper erat ) qua fit ratione reperta.

Tum Deus, Arcadiae gelidis fub montibus, inquit ,
Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas
Naïas vna fuit. Nymphae Syringa vocabant,
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes,
Et quoscumque Deos vmbrofaue filua, feraxue

B5

680

685

690

Rus

[ocr errors]

695

700

705

Rus habet. Ortygiam studiis, ipsaque colebat
Virginitate Deam. ritu quoque cinéta Dianae
Falleret: et credi posset Latonia , fi non
Corneus huic arcus, fi non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. redeuntem colle Lyceo
Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta,
Talia verba refert reftabat verba referre;
Et precibus spretis fugisse per auia Nympham;
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit: hic illi cursum impedientibus vndis,
Vt se mutarent, liquidas oraffe forores;
Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,
Corpore pro Nymphae cannas tenuifle palustres :
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem, fimilemque querenti:
Arte noua, vocisque Deum dulcedine captum ,
Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit:
Atque ita disparibus calamis compagine cerae
Inter se iunctis nomen tenuiffe puellae.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem: firmatque foporem,
Languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora : falcato nutantem vulnerat ense,
Qua collo confine caput: saxoque cruentum
Deiicit; et maculat praeruptam sanguine cautem.

710

715

720

Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen habebas
Exstinctum est: centumque oculos nox occupat vna.
Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis
Collocat ; et gemmis caudam ftellantibus implet.

Protinus exarsit, nec tempora distulit irae ,
Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn
Pellicis Argolicae, stimulosque in pectora caecos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Vltimus immenso restabas, Nile, labori.
Quem simul ac tetigit, pofitisque in margine ripae
Procubuit genibus, resupinoque ardua collo,

725

730

735

Quos potuit, folos tollens ad sidera vultus,
Et gemitu, et lacrimis, et luctifono mugitu
Cum Ioue visa queri est, finemque orare malorum.
Coniugis ille fuae complexus colla lacertis,
Finiat vt poenas tandem, rogat: Inque futurum
Pone metus, inquit, numquam tibi causa doloris
Haec erit : et Stygias iubet hoc audire paludes.
Vt lenita Dea eft, vultus capit illa priores :
Fitque, quod ante fuit. fugiunt e corpore fetae:
Cornua decrefcunt: fit luminis arctior orbis.
Contrahitur rictus : redeunt humerique manusque :
Vngulaque in quinos dilapsa abfumitur vngues.
De boue nil fupereft, formae nisi candor, in illa :
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
Erigitur: metuitque loqui; ne more iuuencae
Mugiat : et timide verba intermissa retentat.
Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.

740

745

750

755

Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur effe louis: perque vrbes iuncta parenti
Templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis
Sole fatus Phaëthon, quem quondam magna loquentem ,
Nec fibi cedentem, Phoeboque parente superbum ,
Non tulit Inachides, Matrique, ait, omnia demens
Credis, et es tumidus genitoris imagine falli.
Erubuit Phaëthon, iramque pudore repressit:
Et tulit ad Clymenen Epaphi conuicia matrem.
Quoque magis doleas, genitrix, ait: ille ego liber,
Ille ferox tacui. pudet, haec opprobria nobis
Et dici potuisie, et non potuisse referri.
At tu, si modo fum coelesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque adfere coelo.
Dixit ; et implicuit materno brachia collo.
Perque suum, Meropisque caput, taedasque fororum ,
Traderet, orauit, veri fibi figna parentis.
Ambiguum, Clymene precibus Phaëthontis, an ira
Mota magis di&ti fibi criminis ; vtraque coelo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,

760

765

Per

28

P. O VID. NAS. METAM, LIB. I.

[ocr errors][merged small]

Per iubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis ,
Nate, tibi iuro, quod nos auditque , videtque ;
Hoc te, quem fpeétas , hoc te, qui temperat orbem,
Sole fatum. fi ficta loquor, neget ipfe videndum
Se mihi; fitque 'oculis lux ista nouiflima noftris.
Nec longus patrios labor est tibi noffe penates :
Vnde oritur, domus eft terrae contermina noftrae.
Si modo fert animus; gradere et fcitabere ab ipso.
Emicat extemplo laetus, post talia matris
Dicta suae, Phaëthon, et concipit aethera mente.
Aethiopasque suos , pofitosque sub ignibus Indos
Sidereis transit, patriosque adit impiger ortus.

775

« AnteriorContinua »