Imatges de pàgina
PDF
EPUB

295

300

305

310

Plura finit : rutilasque ferox in aperta loquentis
Condidit ora viri, perque os in pectora , flammas.
Te quoque, faeue Drya, circum caput igne rotato
Infequitur: sed non in te quoque constitit idem
Exitus, adsiduae successu caedis ouantem,
Qua iuncta est humero ceruix, sude figis obusta.
Ingemuit, duroque sudem vix ofle reuellit
Rhoetus; et ipse suo madefactus sanguine fugit.
Fugit et Ornëus, Lycabafque, et saucius armio
Dexteriore Medon, et cum Pisenore Thanmas:
Quique pedum nuper certamine vicerat oinnes
Mermeros, accepto nunc vulnere tardius ibar:
Et Pholus, et Melaneus, et Abas praedator aprorum:
Quique suis frustra bellum dissuaserat augur
Aftylos. ille etiam metuenti vulnera Nesso,
Ne fuge; ad Herculeos , inquit, seruaberis arcus.
At non Eurynomus Lycidasque, et Areos et Imbreus
Effugere necem. quos omnes dextra Dryantis
Perculit aduersos. aduersum tu quoque, quamuis
Terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti.
Nam graue refpiciens inter duo lumina ferrum,
Qua naris fronti committitur, accipis , imae.
In tanto fremitu , ductis fine fine iacebat
Sopitus vinis, et inexperre&tus Aphidas:
Languentique manu carchesia mixta tenebat,
Fusus in Offaeae villosis pellibus vrsae :
Quem procul vt vidit frustra nulla arma mouentem,
Inserit amento digitos, Miscendaque, dixit,
Cum Styge vina bibes, Phorbas. nec plura moratus ,
In iuuenem torsit iaculum : ferrataque collo
Fraxinus, vt casu iacuit resupinus, adacta est.
Mors caruit sensu : plenoque e gutture fluxit
Inque toros, inque ipía niger carchesia fanguis.
Vidi ego Petraeuin conantem euellere terra
Glandiferam quercum: quam dum complexibus ambit,
Et quatit huc illuc, labefactaque robora iactat,
Lancea Pirithoi, costis immissa Petraei ,
Pectora cuin duro luctantia robore Axit.

315

320

325

330

Pirithoi virtute Lycum cecidiffe ferebant :
Pirithoi cecidiffe Chromin : fed vterque minorem
Victori titulum, quam Dictys Helopsque, dederunt.
Fixus Helops iaculo, quod peruia tempora fecit ;

335
Et miffum a dextra laeuam penetrauit in aurem.
Dietys, ab ancipiti delapsus acumine montis ,
Dum fugit inftantem trepidans Ixione natum ,
Decidit in praeceps : et pondere corporis ornum
Ingentem fregit; fuaque induit ilia fractae.

340 Vltor adest Aphareus: saxumque e monte reuulsum Mittere conatur. conantem stipite querno Occupat Aegides; cubitique ingentia frangit Offa: nec vlterius dare corpus inutile leto Aut vacat, aut curat: tergoque Bianoris alti

345 Infilit, haud folito quemquam portare , nisi ipfum : Opposuitque genu costis: prensamque sinistra Caesariem retinens, vultum minitantiaque ora Robore nodoso, praeduraque tempora , fregit. Robore Nedymnum, iaculatoremque Lycotan

350 Sternit, et immissa protectum pectora barba Hippafon, et summis exstantem Riphea filuis ; Tereaque , Haemoniis qui prensos montibus vrlos Ferre domum viuos, indignantesque folebat. Haud tulit vtentem pugnae successibus vltra

355 Thesea Demoleon : folidoque reuellere dumo Annofam pinum magno molimine tentat. Quod quia non potuit, praefractam misit in hoftem. Sed procul a telo Theseus veniente receffit, Pallados admonitu. (credi fic ipse volebat )

360 Non tamen arbor iners cecidit : nam Crantoris alti Abscidit iugulo pectusque, humerumque finiftrum. Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille: Quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor Aeacidae dederat , pacis pignusque, fidemque.

365 Hunc procul vt foedo disiectum vulnere Peleus Vidit , At inferias, iuuenum gratissime Crantor , Accipe , ait. validoque in Demoleonta lacerto Fraxineam milit, mentis quoque viribus, hastam.

Quae

370

375

380

385

Quae laterum cratem perrupit : et offibus haerens
Intremuit. trahit ille manu fine cuspide lignum:
Id quoque vix fequitur. cuspis pulmone retenta eft.
Ipse dolor vires animo dabat. aeger in hoftem
Erigitur : pedibusque virum proculcat equinis.
Excipit ille ictus galea clypeoque fonantes :
Defensatque humeros: praetentaque sustinet arma :
Perque armos vno duo pectora perforat iētu.
Ante tamen leto dederat Phlegraeon, et Hylen
Eminus: Hiphinoum collato Marte, Claninque.
Additur his Dorylas : qui tempora tecta gerebat
Pelle lupi, faeuique vicem praeftantia teli
Cornua vara boum, multo rubefacta cruore.
Huic ego, nam vires animus dabat, Adspice, dixi,
Quantum concedant nostro tua cornua ferro :
Et iaculum torfi. quod cum vitare nequiret ,
Opposuit dextram passurae vulnera fronti.
Adfixa est cum fronte manus. fit clamor: at illum
Haerentem Peleus, et acerbo vulnere victum
( Stabat enim propior) mediam ferit ense sub aluum.
Prosiluit, terraque ferox sua viscera traxit :
Tractaque calcauit: calcataque rupit: et illis
Crura quoque impediit; et inani concidit aluo.
Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
Si modo naturae formam concedimus illi.
Barba erat incipiens : barbae color aureus : aureaque
Ex humeris medios coma descendebat in armos.
Gratus in ore vigor: ceruix, humerique, manusque,
Pectoraque artificum laudatis proxima fignis;
Et qua parte viri eft: nec equi mendofa fub illa
Deteriorque viro facies. da colla, caputque:
Castore dignus erit. fic tergum sessile, fic ftant
Pectora celsa toris : totus pice nigrior atra.
Candida cauda tamen: color eft quoque cruribus albus.
Multae illum petiere sua de gente ; fed vna
Abstulit Hylonome : qua nulla nitentior inter
Semiferos altis habitauit femina filuis.
Haec et blanditiis, et amando, et amare fatendo

390

395

400

405

Cyl.

410

415

420

425

Cyllaron vna tenet. cultus quoque quantus in illis
Effe potest membris ; ve fit coma pectine leuis :
Vt modo rore maris, modo fe violaue rosaue
Implicet : interdum candentia lilia geftet:
Bisque die lapsis Pagasaeae vertice filuae
Fontibus ora lauet: bis flumine corpora tinguat.
Nec, nisi quae deceant, electarumque ferarum ,
Aut humero, 'aut lateri praetendat vellera laeuo.
Par amor est illis : errant in montibus vna.
Antra fimul subeunt, et cum Lapitheïa tecta
Intrarant pariter ; pariter fera bella gerebant.
Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistra
Venit; et inferius, quam collo pectora subsunt,
Cyllare, te fixit: paruo cor vulnere laefum
Corpore cum toto, poft tela educta, refrixit.
Protinus Hylonome morientes excipit artus :
Impofitaque manu vulnus fouet; oraque ad ora
Admonet : atque animae fugienti obfistere tentat.
Vt videt exstinctum': dictis , quae clamor ad aures
Arcnit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
Incubuit: moriensque fuum complexa maritum est.
Ante oculos ftat et ille meos : qui fena leonum
Vinxerat inter se connexis vellera nodis
Phaeocomes, hominemque fimul protectus equumque.
Codice qui miffo, quem vix iuga bina mouerent
Tuncta, Phonoleniden a summo vertice fregit.
Fracta volubilitas capitis latissima: perque os,
Perque cauas nares, oculosque, auresque cerebrum
Molle fluit. veluti concretum vimine querno
Lac folet; vtue liquor rari fub pondere cribri
Manat, et exprimitur per denfa foramina spissus.
Ast ego, dum parat hunc armis nudare iacentem,
( Scit tuus hoc genitor ) gladium spoliantis in ima
Ilia demisi. Chthonius quoque Teleboafque
Ense iacent nostro. ramum prior ille bifurcum
Geslerat ; hic iaculum. iaculo mihi vulnera fecit.
Signa vides: adparet adhuc vetus , ecce,

cicatrix. Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti : P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

R

430

435

4.40

445

Tunc

[ocr errors]

Tunc poteram magni , fi non superare, morari
Hectoris arma meis. illo sed tempore nullus,
Aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
Quid tibi victorem gemiui Periphanta Pyreti ;
Ampyca quid referam ? qui quadrupedantis Oëcli

450
Fixit in aduerfo cornum fine cuspide vultu.
Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
Strauit Erygdupum. memini et venabula condi
Inguine , Nefleis manibus coniecta, Cymeli.
Nec tu credideris tantum ceciniffe futura

455
Ampyciden Mopsum. Mopso iaculante biformis
Occubuit, fruftragne loqui tentauit, Odites,
Ad mentum lingua, mentoque ad guttura fixo.
Quinque neci Caeneus dederat, Stiphelunque, Bromumque,
Antimachumque, Helimumque, securiferumque Pyracmon. 460
Vulnera non memini : numerum , nomenque notaui.
Prouolat Emathïi spoliis armatus Haleli,
Quem dederat leto, membrisque et corpore Latreus
Maximus. huic aetas inter iuuenemque, fenemque ,
Vis iuuenilis erat. variabant tempora cani.

465
Qui clypeo, galeaque, Macedoniaque farissa
Coofpicuus, faciemque obuersus in agmen vtrumque ,
Armaque concuffit, certumque equitauit in orbem :
Verbaque tot fudit vacuas animosus in auras :
Et te, Caeni, feram: nam tu mihi femina femper , 470
Tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
Comminuit? mentemque fubit, quo praemia facto,
Quaque viri falfam fpecieni mercede pararis ?
Vel quid nata vide, vel quid fis paffa : columque ,
I, cape cum calathis; et ftamina pollice torque :

475
Bella relinque viris. iactanti talia Caeneus
Extentum cursu misla latus eruit hasta,
Qua vir equo commiffus erat. furit ille dolore:
Nudaque Phyllei iuuenis ferit ora farissa.
Non fecus haec refilit, quam tecti a culmine grando:
Aut fi quis paruo feriat caua tympana saxo.
Cominus adgreditur : laterique recondere duro

Luca.

480

« AnteriorContinua »