Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
Num tamen exciderit ferrum confiderat hastae.

IOS
Haerebat ligno. Manus est mea debilis ergo;
Quasque, ait, ante habuit vires, effudit in uno.
Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
Moenia disieci ; vel cum Tenedonque, fuoque
Eëtioneas impleui fanguine Thebas.

110 Vel cum purpureus populari caede Cäycus Fluxit ; opusque meae bis fenfit Telephus hastae. Hîc quoque tot caefis, quorum per litus aceruos Et feci, et, video, valuit mea dextra , valetque.. Dixit: et ante actis veluti male crederet, hastam

115 Misit in aduersum Lycia de plebe Menoeten: Loricamque fimul, subiectaque pectora rupit. Quo plangente grauem moribundo vertice terram , Extrahit illud idem calido de vulnere telum: Atque ait ; Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta. 120 Vtar in hunc îs m: fit in hoc precor exitus idem. Sic fatus, Cygnumque petit, nec fraxinus errat; Inque huméro sonuit non euitata sinistro. Inde, velut muro solidaue a caute, repulsa eft. Qua tamen ictus erat, fignatum fanguine Cygnum

125 Viderat, et frustra fuerat gauisus Achilles. Vulnus erat nullum: sanguis fuit ille Menoetae. Tum vero praeceps, curru fremebundus ab alto, Defilit : et nitido fecurum cominus hoftem Ense petens, parmam gladio, galeamque cauari

130 Cernit , et in duro laedi quoque corpore ferrum. Haud tulit vlterius: clypeoque aduersa reducto Ter quater ora viri , capulo caua tempora pulsat. Cedentique sequens instat: turbatque, ruitque : Attonitoque negat requiem. pauor occupat illum,

135 Ante oculosque natant tenebrae: retroque ferenti Auersos passus medio lapis obstitit arno. Quem super impulsum resupino pectore Cygnum Vi multa vertit, terraeque adfixit Achilles. Tum, clypeo genibusque premens praecordia duris, 140 Vincla trahit galeae. quae presso subdita mento

es

Eli

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Elidunt fauces ; et respiramen iterque
Eripiunt animae. vi&tum fpoliare parabat :
Arma relicta videt. corpus Deus aequoris albam
Contulit in volucrem ; cuius modo nomen habebat.

Hic labor , haec requiem multorum pugna dierum
Attulit: et positis pars vtraque substitit armis.
Dumque vigil Phrygios feruat custodia muros ;
Et vigil Argolicas seruat custodia fossas :
Festa dies aderat; qua Cygni victor Achilles
Pallada vittatae placabat sanguine vaccae.
Cuius vt imposuit profecta calentibus aris;
Et Dis acceptus penetrauit in aethera nidor;
Sacra tulere suam: pars est data cetera mensis.
Discubuere toris proceres ; et corpora tosta
Carne replent, vinoque leuant curasque fitimque.
Non illos citharae, non illos carmina vocum ,
Longaue multifori delectat tibia buxi :
Sed nočtem sermone trahunt: virtusque loquendi
Materia est. pugnam referunt hoftisque fuamque.
Inque vices adita atque exhausta pericula faepe
Commemorare iuvat. quid enim loqueretur Achilles ?
Aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem ?
Proxima praecipue domito victoria Cygno
In fermone fuit. visum mirabile cunctis ;
Quod iuueni corpus nullo penetrabile telo,
Inuictumque ad vulnera erat, ferrumque terebat.
Hoc ipsum Aeacides, hoc mirabantur Achiui.
Cum fic Nestor ait: Vestro fuit vnicus aeuo
Contemtor ferri, nulloque forabilis i&tu
Cygnus. at ipfe olim patientem vulnera mille,
Corpore non laeso, Perrhaebum Caenea vidi:
Caenea Perrhaebum; qui fa&tis inclytus Othryn
Incoluit: quoque id mirum magis esset in illo ,
Femina natus erat. monftri nouitate mouentur,
Quisquis adest: narretque rogant. quos inter Achilles ,
Dic age, (nam cunctis eadem eft audire voluntas )
O facunde senex, aeui prudentia noftri;
Quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus;

160

165

170

175

Qua

185

Qua tibi militia, cuius certamine pugnae

180 Cognitus; a quo fit victus : fi victus ab vllo eft. Tum senior: Quamuis obstet mihi tarda vetuftas; Multaque me fugiant, primis spectata sub annis; Plura tamen memini: nec, quae magis haereat illa , Peltore res noftro est, inter bellique domique Atta tot, ac fi quem potuit spatiosa senectus Spectatorem operum multorum reddere; vixi Annos bis centum: nunc tertia viuitur aetas. Clara decore fuit proles Elateïa Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima; perque propinquas

190 Perque tuas vrbes ( tibi enim popularis, Achille ) Multorum fruftra votis optata procorum. Tentasset Peleus thalamos quoque forsitan illos ; Sed iam aut contigerant illi connubia matris , Aut fuerant promiffa, tuae. nec Caenis in vllos

195 Denupfit thalamos : secretaque litora carpens Aequorei vim paffa Dei eft. ita Fama ferebat. Vtque nouae Veneris Neptunus gaudia cepit ; Sint tua vota licet, dixit, fecura repulfae ; Elige , quid voueas. eadem hoc quoque Fama ferebat. Magnum, Caenis ait, facit haec iniuria votum Tale pati nil poffe mihi. da femina ne sim: Omnia praestiteris. grauiore nouissima dixit Verba sono : poteratque viri vox illa videri : Sicut erat. nam iam voto Deus aequoris alti

205 Adnuerat: dederatque super ; ne saucius yllis Vulneribus fieri, ferroue occumbere poflet. Munere laetus abit : ftudiisque virilibus aeuum Exigit Atracides, Peneïaque arua pererrat. Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus :

210 Nubigenasque feros, pofitis ex ordine mensis, Arboribus tecto discumbere iufferat antro. Haemonii proceres aderant; aderamus et ipsi: Festaque confusa resonabat regia turba , Ecce canunt Hymenaeon : et ignibus atria fumant:

215 Cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterua. Praesignis facie. felicem diximus illa

Con

200

230

235

Coniuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen.
Nam tibi, faeuorum faeuissime Centaurorum
Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
Ardet: et ebrietas geminata libidine regnat.
Protinus euersae turbant conuiuia mensae :
Raptaturque comis per vim noua nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probarant,
Aut poterant, rapiunt: captaeque erat vrbis imago.
Femineo clamore fonat domus. ocius omnes
Surgimus : et primus, Quae te vecordia, Theseus,
Euryte, pulsat, ait; qui, me viuente, laceffas
Pirithoum, violesque duos ignarus in vno ?
Neue ea magnanimus frustra memorauerit heros ;
Submouet instantes : raptamque furentibus aufert.
Ille nihil contra: neque enim defendere verbis
Talia facta potest: sed vindicis ora proteruis
Insequitur manibus, generosaque pectora pulsat.
Forte fuit iuxta , fignis exstantibus afper ,
Antiquus crater , quem vastum vastior ipfe
Suftulit Aegides; aduerfaque mifit in ora.
Sanguinis ille globos pariter, cerebrumque merumque ,
Vulnere et ore vomens ,

madida resupinus arena
Calcitrat. ardescunt germana caede bimembres :
Certatimque omnes vno ore, Arma, arma , loquuntur.
Vina dabant animos: et prima pocula pugna
Missa volant, fragilesque cadi, curuique lebetes :
Res epulis quondam, nunc bello et caedibus, aptae ,
Primus Ophionides Amycus penetralia donis
Haud timuit spoliare suis ; et primus ab aede
Lampadibus densum rapuit funale corufcis :
Elatumque alte, veluti qui candida tauri
Rumpere sacrifica molitur colla securi;
Illisit fronti Lapithae Celadontis : et offa
Non agnofcendo confusa reliquit in ore.
Exsiluere oculi; disiectisque ossibus oris
Acta retro naris, medioque infixa palato eft.
Hunc pede conuulfo mensae Pellaeus acernae
Strauit humi Belates , disiecto in pectora mento:

240

245

250

255 Cum

Cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes,
Vulnere Tartareas geminato mittit ad vmbras.
Proximus vt fteterat, fpectans altaria vultu
Fumida terribili, cur non, ait, vtimur istis?
Cumque fuis Gryneus immanem sustulit aram

260
Ignibus, et medium Lapitharum iecit in agmen :
Depresfitque duos, Brotean, et Orion. Orio
Mater erat Mycale: quam deduxisse cayendo
Saepe reluctanti constabat cornua Lunae.
Non impune feres, teli modo copia detur,

265 Dixerat Exadius. telique habet instar, in alta Quae fuerant pinu, votiui cornua cerui. Figitur huic duplici Gryneus in lumina ramo : Eruiturque oculos. quorum pars cornibus haeret: Pars fuit in barbam ; concretaque fanguine pendet.

270 Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris Prunitium torrem: dextraque a parte Charaxi Tempora perfringit , fuluo protecta capillo. Correpti rapida, veluti feges arida , flamma Arserunt crines : et vulnere fanguis inultus Terribilem stridore sonum dedit; vt dare ferrum Igne rubens plerumque folet, quod forcipe curua Cum faber eduxit, lacubus demittit. at illud Stridet: et in trepida submerfum fibilat vnda. Saucius hirsutis auidum de crinibus ignem

280 Excutit: inque humeros limen tellure reuulfum Tollit, onus plaustri: quod ne permittat in hostem, Ipsa facit grauitas. focium quoque faxea moles Oppressit spatio ftantem propiore Cometen : Gaudia nec retinet Rhoetus. Sic comprecor, inquit , 285 Cetera fit fortis castrorum turba tuorum ; Semicremoque nouat repetitum ftipite vulnus : Terque quaterque graui iunéturas verticis iau Rupit: et in liquido federunt ofla cerebro. Victor ad Euagrum, Corythumque, Dryantaque transit. 290 E quibus vt prima tectus lanugine malas Procubuit Corythus; Puero quae gloria fuso Parta tibi est ? Euagros ait. nec dicere Rhoetus

Plus

273

« AnteriorContinua »