Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Hinc disfuadet amor.

victus pudor effet amore:

Sed, leue fi munus fociae generisque torique

620

Vacca negaretur; poterat non vacca videri.
Pellice donata, non protinus exuit omnem

Diua metum; timuitque Iouem, et fuit anxia furti,

Donec Areftoridae feruandam tradidit Argo.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.

625

Inde fuis vicibus capiebant bina quietem :
Cetera feruabant, atque in ftatione manebant.
Conftiterat quocumque modo; fpectabat ad lö:
Ante oculos Iö, quamuis auerfus, habebat.
Luce finit pafci: cum Sol tellure fub alta eft,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amara pafcitur herba:

630

Proque toro, terrae, non femper gramen habenti,
Incubat infelix; limofaque flumina potat.

Illa etiam fupplex Argo cum brachia vellet

635

Tendere; non habuit, quae brachia tenderet Argo:
Conatoque queri mugitus edidit ore:

Pertimuitque fonos: propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas, vbi ludere faepe folebat,

Inachidas ripas: nouaque vt confpexit in vnda

640

Cornua, pertimuit, feque externata refugit.

Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipfe,

Quae fit. at illa patrem fequitur, fequiturque forores :

Et patitur tangi, feque admirantibus offert.

Decerptas fenior porrexerat Inachus herbas;

645

Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis;

Nec retinet lacrimas: et, fi modo verba fequantur,

Oret opem; nomenque fuum, cafusque loquatur.

Litera pro verbis, quam pes in puluere duxit,

Corporis indicium mutati trifte peregit.

650

Me miferum!, exclamat pater Inachus: inque gementis

Cornibus, et niueae pendens ceruicae iuuencae,

Me miferum! ingeminat. tune es quaefita per omnes,

Nata, mihi terras? tu non inuenta repertâ

Luctus eras leuior. retices: nec mutua noftris

655

Dicta refers. alto tantum fufpiria prodis

Pecto

Pectore: quodque vnum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam:
Spesque fuit generi mihi prima, fecunda nepotum.
De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores:
Sed nocet effe Deum. praeclufaque ianua leti
Aeternum noftros luctus extendit in aeuum.
Talia maerenti ftellatus fubmouet Argus,
Ereptamque patri diuerfa in pafcua natam
Abftrahit. ipfe procul montis fublime cacumen
Occupat: vnde fedens partes fpeculetur in omnes.

Nec Superûm rector mala tanta Phoronidos vltra
Ferre poteft: natumque vocat; quem lucida partu
Pleïas enixa eft: letoque det, imperat, Argum.
Parua mora eft, alas pedibus, virgamque potenti
Somniferam fumfiffe manu, tegimenque capillis.
Haec vbi dispofuit, patria Ioue natus ab arce
Defilit in terras. illic tegimenque remouit,
Et pofuit pennas: tantummodo virga retenta eft.
Hac agit, vt paftor, per deuia rura capellas,
Dum venit, abductas: et ftructis cantat auenis.
Voce noua captus cuftos Iunonius, At tu,

660

665

670

675

Quisquis es, hoc poteras mecum confidere faxo,
Argus ait: neque enim pecori fecundior vllo

680

[blocks in formation]

Parte tamen vigilat. quaerit quoque, (namque reperta
Fistula nuper erat) qua fit ratione reperta.

Tum Deus, Arcadiae gelidis fub montibus, inquit,

[blocks in formation]

Rus habet. Ortygiam ftudiis, ipfaque colebat
Virginitate Deam. ritu quoque cincta Dianae
Falleret: et credi poffet Latonia, fi non

Corneus huic arcus, fi non foret aureus illi.

Sic quoque fallebat. redeuntem colle Lyceo

Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta,
Talia verba refert. reftabat verba referre ;
Et precibus fpretis fugiffe per auia Nympham;
Donec arenofi placidum Ladonis ad amnem
Venerit: hic illi curfum impedientibus vndis,
Vt fe mutarent, liquidas oraffe forores;
Panaque, cum prenfam fibi iam Syringa putaret,
Corpore pro Nymphae cannas tenuiffe paluftres :
Dumque ibi fufpirat, motos in arundine ventos
Effeciffe fonum tenuem, fimilemque querenti:
Arte noua, vocisque Deum dulcedine captum,
Hoc mihi concilium tecum, dixiffe, manebit:
Atque ita disparibus calamis compagine cerae
Inter fe iunctis nomen tenuiffe puellae.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
Succubuiffe oculos, adopertaque lumina fomno.
Supprimit extemplo vocem: firmatque foporem,
Languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora falcato nutantem vulnerat enfe,

695

700

705

710

715

Qua collo confine caput: faxoque cruentum

Deiicit; et maculat praeruptam fanguine cautem.

Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen habebas
Exftinctum eft: centumque oculos nox occupat vna.
Excipit hos, volucrisque fuae Saturnia pennis
Collocat; et gemmis caudam ftellantibus implet.

720

Protinus exarfit, nec tempora diftulit irae,
Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn
Pellicis Argolicae, ftimulosque in pectora caecos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Vltimus immenfo reftabas, Nile, labori.
Quem fimul ac tetigit, pofitisque in margine ripae
Procubuit genibus, refupinoque ardua collo,

725

730 Quos

Quos potuit, folos tollens ad fidera vultus.

Et gemitu, et lacrimis, et luctifono mugitu

Cum Ioue vifa queri eft, finemque orare malorum.
Coniugis ille fuae complexus colla lacertis,

Finiat vt poenas tandem, rogat: Inque futurum
Pone metus, inquit, numquam tibi cauffa doloris
Haec erit et Stygias iubet hoc audire paludes.
Vt lenita Dea eft, vultus capit illa priores:
Fitque, quod ante fuit. fugiunt e corpore fetae:
Cornua decrefcunt: fit luminis arctior orbis.
Contrahitur ri&tus: redeunt humerique manusque :
Vngulaque in quinos dilapfa abfumitur vngues.

735

740

De boue nil fupereft, formae nifi candor, in illa:
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
Erigitur: metuitque loqui; ne more iuuencae
Mugiat et timide verba intermiffa retentat.

745

Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.

Huic Epaphus magni genitus de femine tandem
Creditur effe Iouis: perque vrbes iuncta parenti
Templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis
Sole fatus Phaëthon, quem quondam magna loquentem,
Nec fibi cedentem, Phoeboque parente fuperbum,

750

Non tulit Inachides, Matrique, ait, omnia demens
Credis, et es tumidus genitoris imagine falfi.
Erubuit Phaethon, iramque pudore repreffit:
Et tulit ad Clymenen Epaphi conuicia matrem.

755

Quoque magis doleas, genitrix, ait: ille ego liber,
Ille ferox tacui. pudet, haec opprobria nobis

Et dici potuiffe, et non potuiffe referri.

At tu, fi modo fum coelefti ftirpe creatus,

760

Ede notam tanti generis: meque adfere coelo.

Dixit; et implicuit materno brachia collo.

Perque fuum, Meropisque caput, taedasque fororum,
Traderet, orauit, veri fibi figna parentis.

Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis, an ira

765

Mota magis dicti fibi criminis; vtraque coelo

Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,

Per

Per iubar hoc, inquit, radiis infigne corufcis,
Nate, tibi iuro, quod nos auditque, videtque;

Hoc te, quem fpectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole fatum. fi ficta loquor, neget ipfe videndum
Se mihi; fitque oculis lux ifta nouiffima noftris.
Nec longus patrios labor eft tibi noffe penates:
Vnde oritur, domus eft terrae contermina noftrae.
Si modo fert animus; gradere et fcitabere ab ipfo.
Emicat extemplo laetus, poft talia matris

Dicta fuae, Phaethon, et concipit aethera mente.
Aethiopasque fuos, pofitosque fub ignibus Indos
Sidereis transit, patriosque adit impiger ortus.

[ocr errors][merged small][merged small]

P. OVI

« AnteriorContinua »