Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Percutiensque leuem modo natis aëra pennis,
Stringebat summas ales miserabilis vndas.
Dumque volat; maesto similem, plenumque querelae
Ora dedere sonum, tenui crepitantia rostro.
[Vt vero tetigit mutum et fine sanguine corpus;
Dilettos artus amplexa recentibus alis ,
Frigida nequidquam duro dediť oscula rostro. ]
Senserit hoc Cëyx, an vultum motibus vndae
Tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
Senserat. et tandem, Superis miserantibus, ambo
Alite mutantur. fatis obnoxius îsdem
Tunc quoque manfit amor, nec coniugiale solutum
Foedus in alitibus. coëunt, fiuntque parentes :
Perque dies placidos, hiberno tempore, septem
Incubat Halcyone pendentibus aequore nidis.
Tum via tuta maris : ventos custodit, et arcet
Acolus egreflu: praestatque nepotibus aequor.

Hos aliquis senior circum freta lata volantes
Spectat: et ad finem seruatos Jaudat amores.
Proximus, aut idem , fi fors tulit, Hic quoque , dixit,
Quem mare carpentem, substrictaque crura gerentem,
Adfpicis, (oftendens spatiosum guttura mergum )
Regia progenies, et, fi descendere ad ipfum
Ordinė perpetuo quaeris, sunt huius origo
Ilus, et Affaracus, raptusque Ioui Ganymedes,
Laomedonque fenex, Priamusque nouissima Troiae
Tempora fortitus. frater fuit Hectoris iste :
Qui, nifi fenfiffet prima novia fata iuuenta ,
Forfitan inferius non Hectore nomen haberet:
Quamuis est illum proles enixa Dymantis.
Aefacon vmbrofa furtim peperisse sub Ida
Fertur Alexirhoë, Granico nata bicorni.
Oderat hic vrbes: nitidaque remotus ab aula
Secretos montes, et inambitiofa colebat
Rura: nec Iliacos coetus,

adibat.
Non agreste tamen , nec inexpugnabile Amori
Pectus habens, filuas captatam faepe per omnes
Adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa,

750

755

760

765

nisi rarus,

[merged small][merged small][ocr errors]

Inieétos humeris ficcantem fole capillos.
Visa fugit Nymphe: veluti perterrita fuluum
Cerua lupum, longeque lacu deprensa reliéto
Accipitrem fluuialis anas. quam Troïus heros
Infequitur : celeremque metu celer vrguet amore.
Ecce latens herba coluber fugientis adunco
Dente pedem stringit : virusque in corpore linquit.
Cum vita suppressa fuga est. amplectitur amens
Exanimem : clamatque, Piget, piget efle fecutum :
Sed non hoc timui : nec erat mihi vincere tanti.
Perdidimus miseram nos te duo. vulnus ab angue,
A me caussa data est. ego fim fceleratior illo,
Ni tibi morte mea mortis folatia mittam.
Dixit : et e fcopulo, quem rauca fubederat vnda ,
Se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
Molliter excepit: nantemque per aequora pennis
Texit: et optatae non est data copia mortis.
Indignatur amans inuitum viuere cogi,
Obftarique animae , misera de fede volenti
Exire. vtque nouas humeris adfumferat alas,
Subuolat: atque iterum corpus fuper aequora mittit.
Pluma leuat casus. furit Aesacos : inque profundum
Pronus abit, letique viam fine fine retentat.
Fecit amor maciem ; longa internodia crurum
Longa manet ceruix; caput est a corpore longe.
Aequor amat; nomenque tenet, quia mergitur, illi.

785

790

795

[ocr errors][merged small]

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

[ocr errors][merged small]

LIBER XII.
Nescius adsumtis Priamus pater Aefacon alis
Viuere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis praesentia tristi,
Postinodo qui rapta longum cum coniuge bellum
Adtulit in patriam : coniurataeque fequuntur
Mille rates, gentisque simul commune Pelasgae.
Nec dilata foret vindicta; nifi aequora saeui
Inuia fecissent venti ; Boeotaque tellus
Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Ioui cum sacra parassent;
Vt vetus accenfis incanduit ignibus ara;
Serpere caeruleum Danas videre draconem
In platanum: coeptis quae ftabat proxima facris.
Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
Quas fimul, et matrem circum sua damna volantem,
Corripuit serpens; auidaque recondidit aluo.
Obstupuere omnes. at veri prouidus augur
Thestorides, Vincemus, ait: gaudete, Pelasgi.
Troia cadet ; sed erit nostri mora longa laboris.
Atque nouem volucres in belli digerit annos.
Ille, vt erat, virides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis : et seruat serpentis imagine faxum.

Permanet Aöniis Nereus violentus in vndis :
Bellaque non transfert: et sunt, qui parcere Troiae
Neptunum credant; quia moenia fecerit vrbi.
At non Thestorides. nec enim nescitue, tacetue ,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

P. OVID. NAS. METAM. LIB. XII. 247 Sanguine virgineo placandam virginis iram Esse Deae. postquam pietatem publica cauffa , Rexque patrem vicit; castumque datura cruorem

30 Flentibus ante aram ftetit Iphigenia ministris; Victa Dea eft: nubemque oculis obiecit; et inter Officium turbamque facri, vocesque precantum , Suppofita fertur mutasse Mycenida cerua. Ergo ybi , qua decuit, lenita est caede Diana ;

35 Et pariter Phoebes, pariter maris ira receflit: Accipiunt ventos a tergo mille carinae : Multaque perpeffae Phrygia potiuntur arena.

Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque , Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi ;

40 Vnde, quod eft vsquam, quamuis regionibus absit , Infpicitur; penetratque cauas vox omnis ad aures. Fama tenet, summaque domum fibi legit in arce : Innumerosque aditus , ac mille foramina tectis Addidit, et nullis inclufit limina portis.

45 Nocte dieque patent. tota eft ex ore sonanti: Tota fremit: vocesque refert: iteratque quod audít. Nulla quies intus, nullaque filentia parte. Nec tamen est clamor, fed paruae murmura vocis : Qualia de pelagi, fi quis procul audiat, undis Effe folent: qualemue fonum, cum Iuppiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenent: veniunt leue vulgus, euntque: Mixtaque cum veris passim commenta vagantur Millia rumorum: confusaque verba volutant. E quibus hi vacuas implent sermonibus aures: Hi narrata ferunt alio. mensuraque ficti Crescit; et auditis aliquid nouus adiicit auctor. Illic Credulitas , illic temerarius Error', Vanaque Laetitia eft, consternatique Timores,

60 Seditioque repens,

dubioque auctore Susurri. Ipsa quid in coelo rerum, pelagoque geratur, Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.

Fecerat haec notum, Graias cum milite forti Aduentare rates ; neque inexspectatus in armis

Q4

Hostis

65

Hoftis adeft. prohibent aditu, litusque tuentur
Troës: et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilaë, cadis : commissaque proelia magno
Stant Danaïs : fortisque animae nece cognitus Hector.
Nec Phryges exiguo, quid Achaïa dextera posset,

70
Sanguine senserunt. et iam Sigaea rubebant
Litora : iam leto, proles Neptunia, Cygnus
Mille viros dederat. iam curru instabat Achilles :
Troaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
Agmina : perque acies aut Cygnum aut Heétora quaerens, 75.
Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum
Hector erat. tum colla iugo candentia pressos
Exhortatus equos, currum direxit in hoftem :
Concutiensque suis vibrantia tela lacertis ,
Quisquis es, o iuuenis, folatia mortis habeto,

80 Dixit , ab Haemonio quod sis iugulatus Achille. Hactenus Aeacides. vocem grauis hasta secuta eft. Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta ; Nil tamen emisli profecit acumine ferri : Vtque hebeti pectus tantummodo contudit ictu ; Nate Dea, (nam te fama praenouimus ) inquit Ille, quid a nobis vulnus miraris abesle? (Mirabatur enim. ) non haec, quam cernis, equinis Fulua iubis, caffis , neque onus caua parma sinistrae Auxilio mihi sunt: decor eft quaesitus ab istis. Mars quoque ob hoc capere arma folet. remouebitur omne Tegminis officium ; tamen indestrictus abibo, Eft aliquid, non esse fatum Nereïde , sed qui Nereaque, et natas, et totum temperet aequor. Dixit : et haesurum clypei curvamine telum

95 Milit in Aeaciden: quod et aes, et proxima rupit Terga nouena boum : decimo tamen orbe moratum Excutit hoc heros: rursusque trementia forti Tela manu torsit: rurfus fine vulnere corpus, Sincerumque fuit , nec tertia cuspis apertum ,

100 Et se praebentem valuit destringere Cygnum. Haud fecus exarfit, quam Circo taurus aperto , Cum sua terribili petit irritamina cornu

Poeni.

90

[ocr errors]
« AnteriorContinua »